Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT I.

In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
1

Determinatis autem his virtutibus animae vegetabilis, quae sunt actiones secundum quas anima operatur, in genere dicamus verba communia de omni sensu: quia secundum sentire quod est potentia passiva, operatur anima sensitiva: eo quod secundum tales potentias non semper agit: commune enim est quoad nos prius, sicut dictum est in primo Physicorum. Primum autem quod de sensu in communi est considerandum, hoc est, cum in genere sit potentiae, utrum sit in genere potentiae passivae aut in genere potentiae activae. Et dicendum quod est in genere potentiae passivae, eo quod sensus secundum actum accidit in ipso moveri organum, et pati a sensibili objecto, quod formam suam agit in organo sensus: omne enim recipiens est patiens: et cum sensus non sentiat nisi recipiens formam sensibilis, oportet quod potentia sensitiva sit in genere potentiae passivae: alteratio enim quaedam videtur esse, quando sensus recipit formam ejus quod sentitur secundum actum, licet proprie loquendo non sit alteratio, sicut inferius ostendemus. Ponunt autem quidam Philosophorum antiquorum non fieri passionem nisi similis a simili, et alii dicunt non fieri passionem nisi quando contrarium patitur a contrario: quomodo autem ambo ista dicta sunt possibilia et impossibilia, dictum est in primo de Generatione et Corruptione, ubi proposuimus rationes naturales de ipso agere et pati: in Praedicamentis vero logicas quasdam et communes posuimus rationes: et ideo ibi non inquisivimus qualiter simile simili, vel contrarium a contrario patiatur.

2

Quod autem sensus sit virtus passiva, sciemus si quaestionem moveamus quaerentem quare sensuum non sunt sensus, ita quod sensus sentiret seipsum: et quare sensus non sentit seipso sine sensibili extra movente sensum, cum unitus sit sibi ignis et terra et alia elementa quae sentiuntur: attribuitur enim cuilibet sensui aliquod elementum secundum Platonem, quod dominatur in sua compositione, sicut in visu ignis, ut dicit Plato: qui enim dicit quod sensus est vis activa, et fit sensus extra mittendo, non potest dissolvere quaestionem: vis enim activa ex se perfecta est ad agendum, et non indiget aliquo extrinseco: et sic deberet sensus sentire sine indigentia alicujus extra. Et si forte dicant Auctores illius sectae quae dicit, quod sentimus extra mittentes actiones sensuum, et non intus suscipientes species sensibilium, quod non fit actio agentis nisi sensibili et passivo praesente, sicut ignis non calefacit nisi sit praesens aliquod calefactibile. Non solvunt, quia sensus est sibi praesens, et elementa componentia organa sensus non desunt sensibus: et tunc deberet ad minus sentire seipsum, et ignem et terram et caetera quae sunt praesentia sensui: et tamen non sentiuntur ista: et ideo non convenit aut contingit unquam solvere hanc quaestionem ei qui dicit quod sensus est vis activa. Nulla autem est solutio istius quaestionis vera, nisi ea sola, quod sensus cum sit potentia passiva, non est actu sine potentia sensibilis extra: ideoque sicut combustibile nunquam actu comburitur, nisi per speciem combustivi generatam in ipso: et ideo ipsum combustibile secundum se sine combustivo acceptum, non combureretur: si enim sine illo combureretur in actu, oporteret quod combureret seipsum: et hoc esset ac si ligna composita facerent per se ignem sine aliquo igne incendente ea in actu, et hoc est impossibile: et similiter sensus non potest perfici secundum sentire in actu sine praesentia sensibilis, quod agit in ipso formam suam, ut illam sentiat in actu.

3

Sicut autem omne potens potentia passiva dicitur dupliciter, ita et sentire dicitur dupliciter. Si enim secundum potentiam ante actum attribuatur ei agere, hoc erit potentia et non actu: et hoc modo dicimus sentire eum qui forte dormit, qui licet sensum habeat in habitu, habet tamen ligatum, eo quod somnus est vinculum sensuum: et ideo remotiorem ab actu habet potentiam videndi dormiens, quam ille qui est in obscuro. Et ideo sicut dupliciter dicitur videns et audiens, ita dupliciter dicitur universaliter sentiens, hoc est, visum habens et non utens, vel auditum habens et non utens: aut jam operans visu et auditu, quando habet speciem visibilis et audibilis: et sic universaliter dicitur sentiens sensum habens in habitu completo, non tamen habens speciem sensibilis secundum actum: et dicitur sentiens habens speciem sensibilis, et hoc est utens sensu et operans secundum ipsum.

4

Dicamus igitur in discernendo sensum an sit de genere virtutum activarum vel passivarum, et si sit idem numero moveri et pati, et agere et movere: constat enim quod haec magnam habent differentiam. Constat enim quod motus est in eo quod movetur et patitur, sicut diximus in tertio Physicorum, et est in eo actus quidem, sed imperfectus, eo quod est imperfecti actus in potentia secundum quod est in potentia: omnia autem quaecumque patiuntur et moventur, ab activo patiuntur et moventur, cum ipsum activum actu sit: et ideo moventur, cum ipsum activum actu sit: et ideo movere et agere suum est perfectio seu perfecti actio: et haec est magna differentia. Unde etiam ipsum passivum aliquando est simile, et aliquando dissimile agenti: quoniam in principio passionis est contrarium: sed cum abjicitur forma ejus et inducitur forma agentis in fine passionis, tunc fit simile: et hoc est quando jam passum et motum est, sicut diximus alibi. Et haec differentia ostendit utrum sensus sit potentia passiva vel activa: quia nos invenimus ipsum pati et moveri, et aliquando similem, et aliquando dissimilem activo, quae non accidunt nisi virtuti passivae.

5

Haec autem doctrina tenenda est pro principio magno, ad destruendam totam sententiam eorum qui dicunt sensitivas et intellectivas virtutes esse activas, et non passivas. Habent autem quasdam rationes quas pro se inducunt, quae in communi de sensu quatuor sunt potiores. Quarum prima est, quia dicunt quod quando duo sic se habent ad invicem, quod unum est inferius, et alterum est superius in ordine naturae, si inferius secundum omnes suas potentias est activum, oportet etiam quod superius sit activum: quia superioris est agere potius quam inferioris: cum igitur in ordine naturae anima sensibilis superior sit quam anima vegetabilis, et vegetabilis non habeat nisi potentias activas, non potest habere sensibilis nisi potentias activas. Et haec ratio logica est et parum potest. Secundo autem cui maxime nituntur, est quod inferioris quod est materiale, est non est agere in superius quod est formale magis: est autem sensibilium forma materialis, et inferior anima sensibilis. Sensibilis autem est in corpore, et formalior quam fint sint formae corporum. Non ergo, ut dicunt, formae corporum possunt agere in potentias animae sensibilis: et sic oportet quod potentiae animae sensibilis sint activae et non passivae. Tertium autem est, quia vident sensum judicare de sensibili, et non decipi in ipso. Judicare autem certa actio quaedam est perfectissima: et cum illa sit sensus, dicunt sensum esse potentiam activam. Adhuc autem inducunt quarto loco experimenta: quia vident oculos menstruatarum inficere aerem et specula, et aliquando oculos etiam intuentium eas: et oculos basilisci spargere venenum, eo quod, ut dicunt, visu interficit serpens qui basiliscus vocatur: hoc autem, ut di cunt, non fit nisi agendo in aerem et in objectum: et ita dicunt sensum esse potentiam activam. Sed haec omnia et similia frivola sunt, quoniam demonstrative probatum est in praehabitis, sensum esse potentiam passivam et non activam.

6

His autem quae isti inducunt, facile est respondere. Quod enim prius inducunt de comparatione sensibilis ad vegetabilem, dici debet in veritate digniorem formam esse sensibilem quam vegetabilem, sed non ordinantur penes agere et pati: quia pati sensibilis non est, ita quod patiatur a vegetabili anima, sed potius e converso: unde cum alterius rationis sit istud pati, et illud agere, penes hoc non ordinantur secundum naturae gradus vegetabilis et sensibilis: sed potius penes hoc quod ubicumque est vegetativum in sensitivo, quod vegetativum est sicut instrumentum, et sensitivum sicut principalis motor et formator. Et hoc patet, quia nutritiva in animalibus convertit cibum in carnem, quae medium est in tactu qui est animae sensibilis, et generativa format organa ad sensus apta potius quam vegetabili deputata. Quod autem dicunt inferius et materiale non debere agere in superius et formale, frivolum est: quia sensibilia non agunt in animam, sed potius in organa corporum: et in illa possunt agere. Organa autem sunt animata, et ita provenit motus sensibilium usque ad animam. Quod autem dicunt de judicio sensuum, dicendum quod nulla virtus est adeo passiva, quin per formam sui activi existentem in ipsa possit agere: et sic est de sensu, qui efficitur in actu per formam sensibilis in ipso existentem: et ideo tunc agere potest, sicut sciens potest considerare. Quod autem inducunt ultimo, est omnino stultum: quia talis actio non est oculi in quantum est sensus in ipso, sed potius prout est pars corporis evaporantis: vapor enim resolutus ab oculo, est ille qui inficit, et non visus qui est in oculo: sed tamen vapor ille eo quod subtilis est et acutus, magis penetrat in corpora clara, sicut in specula et oculos qui sunt quasi specula animata, quam penetrat in alia corpora. Et haec est causa etiam quare oculi citius quam alia membra laeduntur in talium aspectu.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT I.