Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XXVIII.
Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.Sicut autem visus est visibilis et invisibilis: tenebrae enim est invisibiles, et visus judicat tenebras, lucidum, et coloratum. Adhuc autem visus est invisibilis quod est valde splendidum, quod non est ex se, sed ex impotentia visus dicitur invisibile: et ideo alio modo dicitur invisibile quam tenebrae. Similiter autem sicut auditus est soni, et silentii quod dicitur inaudibile, et est magni et excellentis soni, qui etiam dicitur inaudibile, sed aliter quam silentium: dicitur enim inaudibile sicut valde splendidum dicitur invisibile: sicut enim parvus sonus et debilis dicitur inaudibilis quodammodo, eo quod non movet auditum: ita et magnus et violentus sonus est inaudibilis, eo quod corrumpit auditum. Invisibile enim et inaudibile dicitur multipliciter: aliud enim dicitur omnino invisibile a quo privatur universaliter per se visus: aliud autem dicitur invisibile, quod etsi de se aptum natum sit videri, cum non habet visum, aut pravum habet et corruptum vel debilem: sicut et ingressibile dicitur illud quidem quod omnino privatur gressu, aut quod non habet prout debet habere, sed habet debilem et pravum. Similiter quilibet sensus se habet ad sui sensibilis differentias. Unde etiam sic gustus est gustabilis et non gustabilis. Et non gustabile multipliciter dicitur, scilicet quod habet privationem omnimodam ad gustum, sicut insipidum: aut quod habet parvum, aut pravum, et corrumpentem gustum. In omnibus autem his principium materiale saporum esse videtur potabile, et non potabile. Dico autem potabile quod est humidum non simplex, sed aliquid passum a sicco: hoc enim est subjectum est saporum quos influere facit in gustum, sicut in potu est. Et impotabile dicitur multipliciter sicut et non gustabile. Unde cum gustus sit potabilis et non potabilis, tamen gustus est potabilis: et ita potabile facit aut non gustum, aut debilem, aut pravum gustum: potabile autem est gustus secundum naturam. Potabile tamen et non potabile sunt communia tactus et gustus: sed simplex est tactus, et sic proprie vocatur humidum: non simplex autem sed aliquid passum a sicco, est gustus, et sic vocatur proprie potabile.
Et quoniam humidum sic potabile est gustabile a quo passivo accipit gustus, oportet quod organum quo sentimus, sit tale quod non sit humidum tali potabili actu, et quod non sit ipsum impossibile fieri a tali potabili humidum. Sic enim actu nullum saporem habebit, et potentia habebit omnes. Gustus enim cum sit passiva potentia, sicut et caeteri sensus, patitur aliquid et immutatur a gustabili secundum quod gustabile et non tangibile est. In tali autem passione necesse est quod organum fiat humidum humido potabili: quia, sicut dictum est supra, saporosi partes non pertingunt ad organum gustus nisi fluentes commixtae humido potabili. Si autem in tali passione fiat humidum, et tunc oportet quod fuerit tale, quod possibile fuerit fieri humidum, et tamen in se salvatum sit ab humido potabili: quia aliter non omne taliter agens potabile reciperet. Gustativum enim organum quo sentimus, non est actu essentialiter humidum, sed potius salvatum ab ipso. Hujus autem signum est, quod duo impediunt sensum saporum in lingua: si enim sit multum sicca et quasi adusta, sicut est in febricitantibus febre acuta, non sentit lingua sapores. Adhuc si sit multum humida, lavantur ab ipsa sapores, sicut fit in his qui aqueum phlegma multum habent descendens in linguam, eo quod multum talem humorem in stomacho habent, non bene sentiunt sapores: quia omnia videntur eis insipida, sicut aqua, vel sicut albumen ovi. In lingua enim, sicut diximus, tactus fit primi humidi quod subjicitur saporibus. Haec autem duo impedimenta percipimus: quia sicut quando aliquis gustat fortem saporem alicujus viscosi humidi, sicut mellis, et postea gustet alterum, videbitur secundus impeditus per primum: et sic est qui multum humidum et superfluum habent in lingua, semper impediti sunt a discretione certa saporum. Secundum autem impedimentum est, sicut in infirmis laborantibus ex cholera adurente, omnia amara esse videntur, eo quod talis sapor est in lingua eorum sicca et adusta. Ad hoc igitur quod bene gustet lingua, oportet ipsam esse salvatam a superflua humiditate, et non impossibilem ad humoris receptionem. Ex omnibus autem his patet Peripateticorum sententiam esse, quod medium in gustu extremitas est linguae, tangens saporosa quae sunt actu pars gustantis. Humidum autem salivale salvat in esse medium ad convenienter tangendum id quod est medium in gustu: organum autem esse nervus gustativus, qui diffunditur ex maxima parte super linguae latitudinem, et in aliqua parte in superficie concava faucium.
On this page