Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT III.
De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.Volentes autem adaptare ea quae dicta sunt ad potentiam sensitivam, dicendum quod mutatio potentiae sensitivae ad primam perfectionem ipsius, est a generante: potentiarum enim apprehensivarum quaedam complentur prima perfectione a materia vel natura, et quaedam per experimentum et studium: a natura quidem, sicut potentia sensitiva ad sentire: per experimentum autem et tempus, sicut intellectiva: ab ipsa enim generatione generante et dante formam sensitivam, datur etiam actus primus sensus, quo sensus sentire potest quando voluerit, quando nihil est extra prohibens. Dico autem extra prohibens nihil, quia et medii aliqua dispositio impedire potest sensum, et absentia sensibilis: sicut et scientiae habens habitum, considerare poterit quando voluerit, quando nihil est extra prohibens.
Cum igitur generatum est complete sentiens, tunc jam habet habitum perficientem sensum prima perfectione, quae est sicut scientia, quae est primus actus in intellectu: sentire autem secundum actum qui est secunda perfectio, quod est quando recipitur species sensibilis in sensu, est sicut considerare se habet ad scientiam. Sed in hoc est differentia, quia activa et motiva ad operationem sensus sunt extra, sicut visibile et audibile: eo quod species sensibilium non movent sine praesentia materiae: et quia materiae praesentiam necesse est esse extra, ideo sensibilia moventia sensum ad sentire secundum actum, necesse est esse extra in omnibus sensibus.
Hujus autem causa est, quia, sicut jam tetigimus, singularium secundum actum est sensus, hoc est, sensus secundum actum secundum quem sentire est singularium, quae singularia sunt per materiam individuata, sine cujus potentia forma sensibilis nullo modo apprehenditur. Scientia autem est eorum quae actu universalia sunt: et haec sunt abstracta non solum a materiae praesentia, sed ab omnibus quae accidunt formae secundum quod est in materia individuata, sicut est figura, et ubi, et quando, et caetera hujusmodi. Haec autem universalia sic separata, quodammodo sunt in ipsa anima: quia imagines sunt in anima: et ab ipsis abstrahitur universale quod movet intellectum possibilem: et ideo non simpliciter, sed quodammodo sunt in anima. In phantasmate autem universalia sunt non secundum actum universalia, sed potentia quae per abstractionem intellectus fiunt universalia simplicia: et quia universale in phantasmate est intus in anima, et non extra, nec exigit materiae praesentiam, ideo est in potestate animae intelligere cum velit. Sentire autem non est in potestate ejus cum velit, quia movens sensum exigit materiae praesentiam, quae non est praesens in anima: assentire enim necessarium est sensibile movens sensum secundum materiae praesentiam. Sicut autem diximus de sensu qui exigit materiae praesentiam, ita se habet de scientia sensibilium secundum quod sensibilia sunt: causa enim ipsa sciendi et sentiendi est species movens sensum secundum materiae praesentiam, sicut causa intelligendi est universale in phantasmatibus movens intellectum. Causa autem quod oportet esse sensibile extra, est quia sensibilia sunt singularium quae sunt in materia, et haec sunt exteriora. Sed quia de his quae ad intellectum pertinent, hic certificare non possumus, tempus fiet in quo accipiemus principium loquendi de ipsis in sequentibus hujus libri.
Nunc autem tantum sit determinatum, quod non simpliciter sive uno modo dicitur id quod in potentia dicitur aliquid, sed aliud quidem dicitur potentia materiali et imperfectum, sicut dicimus puerum posse militare: aliud autem, sicut dicimus posse militare eum qui habet aetatem et habet habitum militiae, non militat autem in opere. Et sic similiter dicitur dupliciter sensitivum, sicut diximus, sicut si dicamus imperfectum secundum organa sensus posse sentire, et sicut dicamus posse sentire perfectum secundum organa sensus.
Et quia horum sic in potentia existentium differentia usualiter non est nominata, ideo oportuit nos determinare, quia sic differunt et quomodo differunt, ne potentia activa semper perfecta esse credatur: et quia nomina propria non habemus, uti nos oportet nomine alterationis et passionis in istis tanquam propriis nominibus: cum tamen non nisi extenso nomine eis conveniat, sicut supra diximus, sensitivum potentia est animal sensibile ut sensibile in actu sit, et non tamen ipsum sensibile: quia forma sensibilis extra prout est in ipso sensibili, non recipitur in sensu, sed intentio ejus: et si reciperetur in sensu secundum esse quod habet in re, tunc haberet duo esse: et oporteret dicere quod oculus aliquando esset albus, aliquando niger, aliquando alterius coloris, quod non est verum. Est igitur id quod est in sensu nec sensibile, quia est intentio sensibilis: et non est ipsum sensibile, quia non confert illud esse sensui, quod confert rei quae extra sentitur.
Sed forte objiciet aliquis, quod cum sensatorum species non moveant sensum secundum esse materiale quod habent in sensibili re extra, sed potius secundum quod est intentio spiritualis in sensu accepta, oportet, quod habeant motorem unum qui in omnibus causa est illius spiritualis, sicut etiam intellectiva habent motorem unum, qui in omnibus causat formam simplicis intelligibilis. Nec convenienter dici potest, quod esse spirituale habeant intentiones sensibiles ex hoc quod recipiuntur in subjecto spirituali: quia magis est rationabile causam diversitatis esse spiritualis et materialis ipsorum sensibilium esse ex diversitate motoris, quam ex diversitate subjecti: quia subjectum non diversificat moventia, sed potius e converso: intentiones autem spirituales sensibilium sunt moventes. Haec autem dubitatio magna indiget consideratione, et in sequenti capitulo secundum facultatem nostram determinabitur.
On this page