Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XXXIII.
Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.Sed Alexander et Themistius hic diverterunt a veritate et erraverunt. Opinati sunt enim Aristotelem dixisse non esse tactum habitantium in aere et aqua nisi per medium aerem vel aquam, tan quam tactus indigeat medio extrinseco: et tunc negant hoc de ratione dicti Aristotelis, opponentes quod tactus animatorum in aere et aqua sentit qualitates aeris et aquae sine medio: et ita non fore medium necessarium semper in his quae se tangunt in aere vel in aqua: et intellectum hunc etiam multi modernorum vel Latinorum habuerunt ante haec tempora, sequentes Alexandri et Themistii errorem. Sed contra istos est sententia Averrois dicentis, quod locus et locatum similia sunt secundum naturam: et ideo habitantia in aqua, non sentire dicit qualitates aquae secundum quod est locus connaturalis talibus animalibus: et idem dicit de qualitatibus aeris et in aere habitantibus. Cum autem intenduntur qualitates istorum elementorum, et efficiuntur dissimiles animalium qualitatibus quae habitant in eis, hoc non fit nisi, ut dicit, per admixtionem corporum calidorum vel frigidorum cum ipsis. Et in tantum producit suum sermonem, quod dicit aquam non calefieri nisi per admixtionem corporum calidorum: et est ratio sua, quia frigiditas est naturalis proprietas aquae sicut caliditas ignis: et ideo manens aqua pura non deserit frigiditatem, ut dicit.
Nos autem nullatenus hoc credimus esse verum: quia nos videmus oculis aquam calefactam per seipsam redire ad frigiditatem: et hoc non faceret nisi in natura sua frigida esset: et cum nihil videamus separari ab ea, non debet redire ad frigiditatem quamdiu est commixta corporibus illis calidis. Adhuc autem secundum eum nunquam alteratio fit in simplicibus elementis: quae mutatio est secundum solam qualitatem: quae omnia absurda sunt: propter quod dictum non credimus esse verum. Bene enim dixerunt Alexander et Avicenna opinantes qualitates aeris et aquae sentiri sine medio extrinseco, sed non subtiliter Aristotelis dicta intellexerunt: quoniam opinati sunt Aristotelem intellexisse tactum medio extrinseco indigere. Quid autem sit medium in tactu, posterius dicetur. Quod autem dicit Averroes quod similia per tactum non sentiantur et quod locus et locatum similes habent qualitates, in parte est verum, et in parte falsum. Cum autem omnis passio primo sit dissimilium, postea facta mutatione sit similium, et sensus est passio quaedam, oportet quod omnis sensus primo dissimilis sit: et tunc suam sentit per objectum immutationem: facta autem immutatione, tunc sensus est similis rei sensatae in specie sensibili: et tunc non sentit se immutari, sed jam perfectius judicat de sensibili, cujus apud se speciem habet: et ita est de tactu, quamdiu ei qualitates tactivae qualitatibus animalis tangentis dissimiles sunt, tunc sentitur hoc quod tangitur: si autem penetraverint et informaverint carnem et caetera membra tangentia, tunc non sentiuntur amplius. Et hujus signum est, quod febricitantes sentiunt calorem innaturalem, eo quod excedit calorem complexionis, sed ethicus qui majorem quam febricitans habet calorem, non sentit eum, quia informat membra, et factus est quasi naturalis: et sic est in omni passione et in omni sensu. Quod autem dicit locum et locatum similes habere qualitates, non omnino verum est: quia loci qualitates sunt qualitates simplices, et locati qualitates sunt compositae. Probatum autem est in libro Peri geneseos, quod qualitates mixtorum sunt reductae ad medium, et qualitates simplicium sunt in excellentia. Et si dicatur quod simplicia in locis generatorum compositorum non sunt simplicia, sed permixta, videtur hoc esse non omnino verum: quia licet permixta sint, non tamen habent talem permixtionem quae miscibilia ducat ad medium, sed potius in qua unum elementum suis in qualitatibus salvatum est: sed non est omnino depuratum ab altero quod evaporabiliter elevatur in ipso.
On this page