Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XI.
Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.Latinorum autem Philosophorum plurimi cum opinione Platonis in multis consentire videntur. Dicunt enim animam rationalem esse individuam duplici individuitate, quoniam dicunt eam in se esse hoc aliquid per materiam incorpoream et spiritualem, quae est subjectum formae ejus, et ex forma habetur etiam individuans extra naturam ejus quod est corpus cujus ipsa est actus. Concedunt etiam per hoc quod est in ipsa secundum esse est individuata forma. Dicunt enim quod intentiones quae sunt in intellectu possibili, dupliciter considerantur, scilicet prout sunt abstractae, et prout habent esse in abstrahendo. Et primo quidem modo sunt formae universales liberatae a materia et appendiciis materiae. Secundo autem modo habent esse individuatum in intellectu possibili. Et primo quidem modo esse universalia principia intelligendi: secundo autem modo non convertitur ad ea intellectus: et ideo non impedit scientiam talis individuatio formarum. Intellectum autem dicunt esse abstractum et immixtum, et non esse hoc in tali ratione, quia immixtus est, quia non est actus corporis, et quia non est aliquid intelligibilium actu sed potentia tantum: et non est hoc quia non sensus est, licet sit sicut sensus: dicunt enim Aristotelem non dicere quod intellectus simpliciter non est hoc, sed praemisit de similitudine potentiae sensus et potentiae intellectus, et subjunxit quod est ut sensus et non est idem quod sensus.
Sed isti absque dubio nunquam bene intentionem Aristotelis intellexerunt: quoniam ex duobus his concessis, quod neque est immixtus, et separatus, sequitur necessario ipsum non esse hoc: et ideo nihil est quod dicunt isti. Adhuc autem animam, sicut dicunt, esse compositam et individuam, nulla omnino probant ratione, nisi quod dicunt Boethium dicere, quod in omni quod est circa primum, est hoc et hoc: et sic in anima concedunt esse hoc et hoc, non continuo inferri potest hoc et hoc esse materiam et formam: quoniam etiam omnes Peripatetici dicunt in anima rationali esse intellectum agentem et pos sibilem, et tamen non ob hoc concedunt in ea esse materiam et formam. Et ideo quidam videntes hujus rationis debilitatem, aliud inducunt pro ratione, dicentes nihil omnino esse subjectum accidentium, nisi quod est compositum: cum forma accidentalis sit compositioni contingens: materiae enim simplici sine forma nihil accidit omnino: forma autem secundum se subjectum esse non potest. Cum igitur animae accidant scientae scientiae intellectuales et multae virtutes intellectuales, videbitur ipsa esse individuata substantia et composita. Nos autem in hac ratione non esse necessitatem ostendimus superius: quoniam scientia quae est in anima et aliae virtutes intellectuales, non habent esse reale et ratum in natura, sed in anima tantum: et hoc est esse debile, et potius est entis aliquid quam ens, et talibus entibus rationibus bene subjicitur id quod in se non est individuum sed forma.
Adhuc autem haec opinio supponit quod universale sit in anima sicut in subjecto, et forte hoc non est verum: hoc autem in libro de intelligibilibus habet declarari. Est autem et haec opinio omnino contraria dictis Peripateticorum: quoniam sicut sensitiva potentia primam perfectionem habet a generatione, ut superius ostendimus, et secundam quae est sentire, habet a sensibili forma: ita etiam intellectus prima perfectio est sibi cognata, et secundam quae est intelligere habet ab intelligibili: aliter enim nunquam intelligeret aliquid nisi post habitum scientiae: et hoc omnino est falsum: contuitus enim intelligibilium unus et indivisibilis est ante scientiam sicut et post. Est igitur intelligere intelligibilis speciem in intellectu habere: per esse ergo quod intelligibilia habent in intellectu, intelliguntur: hoc autem est esse individuum, ut dicunt: ergo per intentionem individuam res universaliter intelliguntur vel universaliter: et hoc intelli gi non potest. Adhuc autem objicit Averroes: quia si forma in intellectu possibili habet esse individuum et particulare, cum omne individuum in se potentia claudat universale, erit illud potentia intelligibile et non actu: et sic intelligibile unius erit aliud intelligibile, et de esse illius iterum quaereretur, et ibit hoc in infinitum. Amplius autem ex superius demonstratis constat per rationem Avicennae et Aristotelis et Averrois, quod nulla necessitas est quod intellectus ponitur separatus et immixtus, nisi quia universale cui subjicitur in tali est separatione: ergo omnino falsum est quod per esse individuatum universale sit in ipso. Adhuc autem secundum hoc non erit movens intellectum meum idem cum eo quod est in intellectu tuo: et sic cum dicitur Socrates currere, hoc dictum erit commune ad id quod est in intellectu meo, et in intellectu alterius: et sic omnia dicta quae sunt rerum significata erunt communia, secundum quod exprimunt intellectus rerum quae sunt in anima, quod est omnino absurdum, cum ipsa res sit singularis. Adhuc autem secundum haec, scientia quae est in anima Doctoris non eadem efficitur in discipulo, sed generatur alia, sicut si ignis generaretur ab igne, quod est absurdum, cum scientiae non differant nisi per subjecta de quibus sunt: scientia autem Doctoris et scientia discipuli semper sunt de subjecto eodem. Et istae duae ultimae objectiones sunt Averrois in commento libri de Anima.
On this page