Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VIII.
Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.Quaerunt autem nonnulli Anaxagoram sequentes quos in aliquo videtur sequi Algazel, et in aliquibus dictis suis Avi cenna, qui propter dictas dubitationes dixerunt nullam partem animae esse intellectum. Dixerunt autem quod omnis natura intellectiva est separata, et nulli habet aliquid commune, et ideo non est intellectualis naturae homo, sed intellectivae. Sunt intelligentiae tantum, et has ponunt in decem ordinibus cuilibet coelo, quos novem esse dicunt, attribuentes unum ordinem, decimum scilicet, toti sphaerae activorum et passivorum, quae movet omnia illa ad formas, et omnibus generabilibus et corruptibilibus formis attribuitur, secundum modum quo possunt illas recipere. Dicunt autem isti splendorem intelligentiarum dari formas: et ideo quia anima hominis nobilior est aliis, ideo plus splendoris intelligentiae resultat in ea quam in aliis, sicut plus splendoris lucis resultat in claro colore quam in obscuro, et hunc splendorem intellectum esse in nobis dicunt, et quod intellectus in nobis sit idem quod splendor alicujus intelligentiae separatae in nobis.
Hoc autem confirmant per duas rationes, quarum una est, quoniam ea quorum operatio substantialis est eadem, sunt eadem in natura: operatio autem intelligentiae in nobis et operatio intelligentiarum separatarum est una et eadem, quae est dare formas speculationis et dividere eas: ergo quod est in homine de natura intellectuali, est aliquid intelligentiae separatae. Alia autem est ea quae jam saepius inducta est: quoniam intelligentiae non sunt nisi ut moveant subjecta sibi, et non ut moveantur ab ipsis: et ideo dicunt quod intellectus moveri non potest a phantasmate, sed ipsemet habet formas et dat eas sicut intelligentiae separatae. Sic igitur absolvunt omnia quae sunt inducta.
Facile autem istud refellitur: quoniam secundum hoc homo diffiniri non potest intellectuali et rationali, cum nihil sit de essentia sua: secundum hoc etiam vane et falso vocavit Aristoteles partem animae qua cognoscit et sapit. Secundum hoc etiam animatum ab animato non differret tribus, vegetativo scilicet, sensitivo, et rationali. Et secundum hoc in rationali non esset sensitivum sicut trigonum in tetragono. Quae omnia sunt absurda. Secundum hoc iterum non esset unquam aliquis secundum intellectum potentia sciens, sed semper actu sciens: et hoc nullo modo est verum, nec secundum Stoicos, nec secundum Peripateticos. Stoici autem quorum pater et princeps fuit Plato, eo quod viderunt secundum superius inductas rationes possibilem intellectum esse separatum et impassibilem, dixerunt ipsum non posse perfici aliquo corruptibili, et ideo dixerunt universalia esse incorruptibilia et semper esse apud eum. Peripatetici autem hominem in potentia scientem esse dixerunt dupliciter, potentia scilicet remota, et potentia propinqua. Potentia remota propter privationem praeparationis ad sciendum, quando scilicet non habet habitum aliquo modo. Potentia propinqua, quando habet habitum. Sed quia intellectus est in potentia in phantasmate, sicut diximus, dixerunt potentia scientem qui non habet phantasma actualiter in luce agentis intellectus movens: sententia enim eorum est intellectum nunquam esse in actu, nec ante scientiam, nec post, nisi sit phantasma movens. Et in hoc secundo non consentit Avicenna nec Algazel: quia dicunt quod sicut via non est amplius necessaria, quando est perventum ad domum in qua manendum est, et sicut scalae non sunt necessariae ei qui jam exaltatus est in solio: ita phantasma non est necessarium ei qui jam habet habitum scientiae: et ideo saepe intelligimus nihil omnino de particulari curantes vel reminiscentes ista. Et quia inconvenientia undique videntur sequi, videtur mihi fore per arduum veritatem attigere, et difficultatem in his esse, et hoc probat nobis tam clarissimorum virorum tanta diversitatis dissentio.
On this page