CAPUT X.
CAPUT X.
Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
Forsitan autem dicit aliquis consequens dicta antiquorum doctorum qui Peripateticos non imitantur, quod intelligibilia sunt in nobis in habitu cum acquisita est scientia : ridiculum enim videtur quod intellecta non sint in anima cum habitus sit qualitas, et qualitas sit secundum quam quales nos esse dicimur. Separata autem sunt in anima per hoc quod abstrahuntur a phantasmate, quod est eorum per accidens : cum enim acceperimus in sensu motum, cognoscimus motorem per hoc quod circa motum profundatur anima et ratiocinatur de motore et substantia ipsius. Est autem duplex scientia ex phantasmate : quaedam enim est ex phantasmate, ita quod ipsa forma intellecta est forma habens esse in par ticulari : quaedam autem sic, quod forma intellecta non est secundum esse in particulari, sed in sensibili manifestantur opera ejus : et per opera sicut per effectum venitur in causam per intellectum : et sic cognoscimus separata. Haec est via quam fere sequuntur omnes moderni Latini : sed isti in principiis non conveniunt cum Peripateticis : si enim scientia sit qualitas in anima, tunc scientia non est universale quod est in intellectu, quod est ubique et semper. Peripatetici concorditer dixerunt, quod universale secundum actum non est nisi in anima, et quod universale continuatur intellectu separato. Et haec est objectio Avicenna e, in quam omnes concordaverunt. Amplius sit, quod quocumque modo anima veniat in conjunctione substantiarum separatarum, semper hoc verum est quod in fine cognoscit illas substantias : oportet quod ergo per aliquid habeat virtutem cognoscendi eas : constat quod per intellectum conjunctum cum continuo et tempore non habet virtutem tales substantias cognoscendi : ergo habebit hanc virtutem per aliquem alium intellectum : et tunc remanet quaestio ut prius, et quid sit ille, et qualiter copuletur cum anima ? Adhuc si per addiscere dicta, acquireret anima facilem aptitudinem convertendi se ad intellectum agentem, quam aptitudinem non habuit ante addiscere, tunc scientia erit scire, cum homo voluerit ex aptitudine talis conversionis per studium acquisita : et hoc quidem dicit Avicenna. Sunt tamen et alia ex quibus est scientia in anima : sed haec emanant ab intellectu agente in intellectum possibilem quotiescumque voluerit ille qui habet habitum sciendi : et sic universalia sunt quaedam apud omnem intelligentem eadem, et tamen non sunt per seipsa sicut res exteriores. Adhuc autem, potentia bene tenendi et potentia bene suscipiendi non causantur ab eisdem principiis, sicut superius est ostensum est. Si ergo istae duae potentiae ponantur in intellectu pos sibili, quando ponitur suscipere intelligibilia speculata et tenere ea, tunc videtur intellectum esse compositum ex principiis causantibus potentias illas : et hoc est absurdum : et ideo antiqui dixerunt Philosophi concorditer omnes, quod intellectus possibilis non est tenere species intelligibiles, sed suscipere tantum : intellectus quidem faciens eas de seipso est intellectus agens : et cum facit eas, tunc resultant in intellectu possibili sicut forma objecta speculo resultat in speculo : et ex omnibus his patet, quod difficillima quaestio est ea quae est superius inducta. Et Latini quidem usque huc neglexerunt quaestionem illam : et hujus causa est, quia non convenerunt in positionibus suis, et in dictis Peripateticorum : sed diverterunt in unam quamdam alteram viam, et induxerunt alia principia et alias positiones.
On this page