Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VIII.
Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.Avempace autem qui tota vita sua solitus fuit solvere istam quaestionem, posuit intellectum materialem esse corruptibilem et generabilem, et non esse animae rationalis partem: quia dixit et hunc esse phantasiam secundum quod est in homine, quae conjuncta est cum cogitatione potentia, sicut superius et ante diximus. Solvebant autem istam quaestionem sicut et Alfarabius et post eum Albubachel, quod intellectus agens est natura hominis et est separatus: et ideo quando per intelligibilia perficeret operationem suam, quae est creare et facere intellectum speculationis: et tunc quasi liberatus intelligit per seipsum ea quae sunt separata. Avempace autem post hos veniens, addidit quod homo secundum intellectum habet duas vires: unam humanam quam habet in quantum colligatur phantasmatibus, alteram autem divinam quam habet secundum quod est vestigium intelligentiae separatae. Per humanam intelligit concepta cum materia, per divinam autem separata. Omnes autem isti tres unam habent rationem, sed dupliciter ar guunt ex illa primo quod modo uno sic. Supponunt enim quod omnia speculativa quae sunt in anima, facta sunt speculativa postquam potentia facta sunt speculativa. Deinde supponunt aliam propositionem quae verissima est, quod videlicet omne factum speculativum habet quidditatem, et tertio iterum supponunt aliam veram propositionem, quod videlicet intellectus est, qui facit omnes quidditates potentia intellectas esse actu intellectas: et ex illis concludunt quod intellectus innatus est extrahere formas intellectivorum et quidditates eorum: oportet igitur quod virtutem illam habeat per naturam separatam. Hanc autem rationem etiam aliter inducunt sic. Supponunt enim primo, quod omnis quidditas suppositi et singularis cum potentia est potentia separabilis ab ipso. Secundo autem, quod quando fit actu, quod tunc facta est quidditas pura ab intellectu agente: et quaerunt quod sit speculativum, aut compositum ex quidditate et alio, aut est simpliciter quidditas, aut non est habens quidditatem, ita quod sit privatio pura. Et si dicatur quod est compositum ex quidditate et quodam alio, tunc cum ab omni composito intellectus sit aptus separare quidditatem intellectus, separat ab intellecto illo quidditatem illam: et de illa quidditate erit eadem quaestio: et ibit hoc in infinitum: et quia infinitum fugit omnis intellectus, standum est in primo intellecto, et dicendum est quod illa est quidditas pura. Si autem dat quod non esset quidditas, sed esset privatio pura, non est pura: tunc nihil esset intellectum speculatum, nulla etiam esset scientia speculativa omnino: quod falsum est. Remanet ergo quod sit separata et absoluta quidditas. Adhuc autem Alfarabius rationem inducit et sic. Supponit enim quod intellectus equi in quantum est equus sive per simplicem quidditatem ipsius non est plures intellectus, sed unicus, et similiter est de intellectu ho minis, et universaliter est de omni intellectu quidditatis. Si ergo efficitur plures intellectus, oportet quod aliquid sit causa pluralitatis: hoc autem non est nisi quod dividitur et differre facit quidditatem secundum esse et numerum: et hoc non est nisi forma corporalis et individualis in phantasia vel in sensu. Quia igitur intellectus speculativus quidditatis est alius apud me, alius apud te, hoc est, quod forma imaginata in spiritu corporeo cum quo componitur quidditas intellecta, est alia apud me, et alia apud te: et sic per imaginationem componitur et conjungitur nobis intellectus speculativus qui de se universalis est, quia superius ostensum est quod intellectum secundum quod intellectum non est individuum. Cum igitur intellectus sic separatur lumine agentis perfectus eodem lumine, et per gradus ascendens conjungitur intellectui separato, et fit intellectus speculativus quasi dispositio media est conjunctionis istius: et hoc fere est idem ac si dicatur quod agens habet primo lumen debile, quod non valet nisi speculari, et valet intelligere separata: et postea acquirit lumen forte, per quod intelligit separata: et quod idem est intelligens quidditates quas a materia separatas habet, et quidditates separatorum.
Sed unicuique potest de facili patere, quod haec ratio non valet, nisi nos concedamus quod unicuique sunt quidditates separatorum per se, et quidditates eorum quae separantur ab intellectu a materia in qua sunt. Si enim hoc esset verum, tunc ejus virtutis esset comprehendere utrosque. Si autem aequivoce, tunc nihil valet ratio inducta. Et si dicatur neque esse aequivoce, neque penitus univoce, tunc oportet etiam virtutem intellectivam variari, supposito hoc quod dixit Aristoteles in VIII Ethicorum, quod omnis cognitio est in anima secundum congruentiam cognoscentis et cogniti, nisi hoc esset verum, tunc quaelibet vir tus acciperet quodcumque: et sic intellectus acciperet sensibile et alicujus sensus intelligibile, quod omnino esse non potest. Si autem quidditates darentur utrasque esse unitas, tunc adhuc multae remanerent dubitationes. Si autem dicatur intellectus possibilis esse corruptibilis, tunc quaeretur secundum praedicta qualiter corruptibile unitur incorruptibili, et quaestio est tam in possibili quam in speculativo: quia uterque ponitur corruptibilis ab Avempace. Si autem possibilis dicatur esse incorruptibilis et separatus, tunc relinquitur quod qualiter intelligit aliquid de novo: quia aliquid incorruptibile secundum substantiam non potest fieri novum secundum formam, eo quod ex materia et forma fit unum novum. Adhuc autem cum neque sit separatus, quare modo intelligit et non ante, cum per se sit uno modo quod est separatum ? Adhuc relinquitur quaestio secundum istos, quare de separatis secundum se non sunt scientiae speculativae, sicut sunt de conjunctis ? Si enim utrumque est in potestate nostri intellectus, tunc speculabimur de separatis per separata sicut speculamur de conjunctis. Hoc autem non est verum: quoniam si quid parum aliquando speculamur de separatis, hoc facimus per conjuncta cum materia, sicut per motum accipimus motorem: et nescimus speculari passiones substantiae ipsius, nisi quae relatae sunt ad motum et ad corpora. Si enim est aliqua hujus causa ista, quia habemus intellectum connaturalem nobis ad talia speculanda, tunc oportet quod omnes deficiamus in scientia speculativa separatorum: aut propterea quod principia illius scientiae non sunt inventa, sicut deficimus in alchimia: aut propter hoc quod non sumus exercitati sufficienter: et utrumque eorum est improbabile, quia talis defectus esset generalis apud omnes homines. Si autem diceret aliquis, quod aliqui habent et aliqui non habent potentiam hujus speculativi, tunc nos quia non habemus hujusmodi potentiam, aequivoce diceremur homines ad eos qui habent hujusmodi potentiam. Constat enim summam hominis potentiam esse perfectionem in contemplatione separatorum.
On this page