Capitulum 11
Capitulum 11
Quod tamen multa sit in hac similitudine dissimilitudo.
Sed quamvis summam substantiam constet prius in se quasi dixisse cunctam creaturam, quam eam secundum eandem et per eandem suam intimam locutionem conderet, quemadmodum faber prius mente concipit quod postea secundum mentis conceptionem opere perficit: multam tamen in hac similitudine intueor dissimilitudinem. Illa namque nihil omnino aliunde assumpsit, unde vel eorum quae factura erat formam in seipsa compingeret, vel ea ipsa hoc quod sunt perficeret. Faber vero penitus nec mente potest aliquid corporeum imaginando concipere, nisi id quod aut totum simul aut per partes ex aliquibus rebus aliquomodo iam didicit; nec opus mente conceptum perficere, si desit aut materia aut aliquid sine quo opus praecogitatum fieri non possit. Quamquam enim homo tale aliquod animal possit cogitando sive pingendo quale nusquam sit confingere: nequaquam tamen hoc facere valet, nisi componendo in eo partes, quas ex rebus alias cognitis in memoriam attraxit. Quare in hoc differunt ab invicem illae in creatrice substantia et in fabro suorum operum faciendorum intimae locutiones, quod illa nec assumpta nec adiuta aliunde, sed prima et sola causa sufficere potuit suo artifici ad suum opus perficiendum, ista vero nec prima nec sola nec sufficiens est ad suum incipiendum. Quapropter ea quae per illam creata sunt, omnino non sunt aliquid quod non sunt per illam; quae vero fiunt per istam, penitus non essent, nisi essent aliquid quod non sunt per ipsam.
On this page