Capitulum 14
Capitulum 14
Quod illa sit in omnibus et per omnia, et omnia sint ex illa et per illam et in illa.
Capitulum XIV. Quod illa sit in omnibus et per omnia, et omnia sint ex illa et per illam et in illa.
Quod si ita est, immo quia ex necessitate sic est consequitur ut, ubi ipsa non est, nihil sit. Ubique igitur est et per omnia et in omnibus. At quoniam absurdum est, ut scilicet, quemadmodum nullatenus aliquid creatum potest exire creantis et foventis immensitatem, sic creans et fovens nequaquam valeat aliquomodo excedere factorum universitatem: liquet quoniam ipsa est, quae cuncta alia portat et superat, claudit et penetrat. Si igitur haec illis quae superius sunt inventa jungantur: eadem est, quM in omnibus est et per omnia, et fex qua et per quam et in qua omnia.
On this page