Text List

Capitulum 35

Capitulum 35

Quod, quidquid factum esi, in eius verbo et scientia sit vita et veritas.

Capitulum XXXV. Quod, quidquid factum esi, in eius verbo et scientia sit vita et veritas.

Verum cum constet quia verbum eius consubstantiale illi est et per- fecte simile, necessario consequitur, ut omnia quae sunt in illo, eadem et eodem modo sint in verbo eius. Quidquid igitur factum est sive vivat sive non vivat, aut quomodocumque sit in se: in illo est ipsa vita et veritas. Quoniam autem idem est summo spiritui scire quod intelligere sive dicere, necesse est ut eodem modo sciat omnia quae scit, quo ea dicit aut intelligit. Quemadmodum igitur sunt in verbo eius omnia vita et veritas, ita sunt in scientia eius.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 35