Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Quod illa non sit ulla iuvante causa ducta ad esse, nec tamen sit per nihil aut ex nihilo; et quomodo intelligi possit esse per se et ex se.

Capitulum VI. Quod illa non sit ulla iuvante causa ducta ad esse, nec tamen sit per nihil aut ex nihilo; et quomodo intelligi possit esse per se et ex se.

Quoniam igitur non semper eundem habet sensum, quod dicitur esse per aliquid aut esse ex aliquo, quaerendum est diligentius, quomodo per summam naturam vel ex ipsa sint omnia quae sunt. Et quoniam id quod est per seipsum, et id quod est per aliud, non eandem suscipiunt existendi rationem, prius separatim videatur de ipsa summa natura quae per se est, postea de iis quae per aliud sunt.

Cum igitur constet quia illa est per seipsam quidquid est, et omnia alia sunt per illam id quod sunt: quomodo est ipsa per se? Quod enim dicitur esse per aliquid, videtur esse aut per efficiens aut per materiam aut per aliquod aliud adiumentum, velut per instrumentum. Sed quidquid aliquo ex his tribus modis est: per aliud est et posterius, et aliquomodo minus est eo, per quod habet ut sit. At summa natura nullatenus est per aliud nec est posterior aut minor seipsa aut aliqua alia re. Quare summa natura nec a se nec ab alio fieri potuit, nec ipsa sibi nec aliud aliquid illi materia unde fieret fuit, aut ipsa se aliquomodo aut aliqua res illam, ut esset quod non erat, adiuvit.

Quod igitur illa natura, sine qua nulla est natura, sit nihil, tam falsum est quam absurdum erit, si dicatur quidquid est nihil esse. Per nihil vero non est, quia nullo modo intelligi potest, ut quod aliquid est, sit per nihil. At si quomodo est ex nihilo: aut per se, aut per aliud, aut per nihil est ex nihilo. Sed constat quia nullo modo aliquid est per nihil. Si igitur est aliquomodo ex nihilo: aut per se aut per aliud est ex nihilo. Per se autem nihil potest esse ex nihilo, quia si quid est ex nihilo per aliquid, necesse est, ut id per quod est prius sit. Quoniam igitur haec essentia prior seipsa non est, nullo modo est ex nihilo per se. At si dicitur per aliam aliquam naturam extitisse ex nihilo, non est summa omnium, sed aliquo inferior; nec est per se hoc quod est, sed per aliud. Item si per aliquid est ipsa ex nihilo: id per quod est, magnum bonum fuit, cum

Quid igitur? Quod enim non est, a quo faciente aut ex qua materia aut quibus adiumentis ad esse pervenerit: id videtur aut esse nihil, aut si aliquid est, per nihil esse et ex nihilo. Quas licet ex iis, quae rationis luce de summa iam animadverti substantia, putem nullatenus in illam posse cadere, non tamen negligam huius rei probationem contexere. Quoniam namque ad magnum et delectabile quiddam me subito perduxit haec mea meditatio, nullam vel simplicem paeneque fatuam obiectionem disputanti mihi occurrentem negligendo volo praeterire. Quatenus et ego nihil ambi- guum in praecedentibus relinquens certior valeam ad sequentia procedere, et si cui forte quod speculor persuadere voluero, omni vel modico remoto obstaculo quilibet tardus intellectus ad audita facile possit accedere. causa tanti boni fuit. At nullum bonum potest intelligi ante illud bonum, sine quo nihil est bonum. Hoc autem bonum, sine quo nullum est bonum, satis liquet hanc esse summam naturam, de qua agitur. Quare nulla res vel intellectu praecessit, per quam ista ex nihilo esset. Denique si haec ipsa natura est aliquid aut per nihil aut ex nihilo: procul dubio aut ipsa non est per se et ex se quidquid est, aut ipsa dicitur nihil. Quod utrumque superfluum est exponere, quam falsum sit. Licet igitur summa substantia non sit per aliquid efficiens aut ex aliqua materia nec aliquibus sit adiuta causis ut ad esse perduceretur: nullatenus tamen est per nihil aut ex nihilo, quia per seipsam et ex seipsa est quidquid est.

Quomodo ergo tandem esse intelligenda est per se et ex se, si nec ipsa se fecit, nec ipsa sibi materia extitit, nec ipsa se quolibet modo, ut quod non erat esset, adiuvit? Nisi forte eo modo intelligendum videtur, quo dicitur quia lux lucet vel lucens est per seipsam et ex seipsa. Quemadmodum enim sese habent ad invicem lux et lucere et lucens, sic sunt ad se invicem essentia et esse et ens, hoc est existens sive subsistens. Ergo summa essentia et summe esse et summe ens, id est summe existens sive summe subsistens, non dissimiliter sibi convenient, quam lux et lucere et lucens.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6