Capitulum 74
Capitulum 74
Quod nulla anima iniuste privetur summo bono; et quod omnino ad ipsum nitendum sit.
Capitulum LXXIV. Quod nulla anima iniuste privetur summo bono; et quod omnino ad ipsum nitendum sit.
Quae vero animae incunctanter indicandae sint sic amantes id ad quod amandum factae sunt ut illo quandoque frui, quae autem sic con- temnentes ut illo semper indigere mereantur, aut qualiter quove merito illae quae nec amantes nec contemnentes dici posse videntur, ad beati- tudinem aeternam miseriamve distribuantur: aliquem mortalium disputando posse comprehendere, procul dubio aut difficillimum aut impossibile existimo. Quod tamen a summe iusto summeque bono creatore rerum nulla eo bono ad quod facta est iniuste privetur, certissime est tenendum; et ad idem ipsum bonum est omni homini toto corde, tota anima, tota mente amando et desiderando nitendum.
On this page