Table of Contents
Eiusdem ad Soscipatrum sacerdotem
Ne opineris, etc. usque in finem epistole talis est sensus: Non putes, o Sosipater, esse victoriam aut tibi ad victoriam provenisse, si tu irrogas contumeliam contra id quod aperte religioni consonum est, aut etiam contra illud quod pro religione vel contra religionem dubium est. Non enim pro eo quod religionem tibi ambiguam redarguis, tibi meritum bonitatis iuste ascribis. Est enim possibile non solum te, set etiam alios meliores te in plurimis que falsa sunt et falsa esse apparent unum aliquid quod verum sit, existere et latere. Neque enim si aliqua res dicatur non rubea, non tamen propter hoc sequitur quod sit alba. Similiter si aliqua res non dicitur esse equus, non propter hoc sequitur ex necessitate quod sit homo, quia potest esse asinus vel capra. Unde ita consulo tibi secundum fidelitatem meam et credulitatem, ut non sis facilis ad contradicendum aliis, maxime in hiis que dubia sunt. At ubi cognoveris veritatem, secure loquere, sicut conscius quod ea que dicis, nullam habent notam reprehensionis.
On this page