Text List

Prev

How to Cite

Next

Liber 12

1

1

Multa satagit cor meum, Domine, in hac inopia vitae meae pulsatum verbis sanctae Scripturae tuae, et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inventio et longior est petitio quam impetratio et operosior est manus pulsans quam sumens. Tenemus promissum: quis corrumpet illud? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim, qui petit, accipit et quaerens inveniet et pulsanti aperietur. Promissa tua sunt, et quis falli timeat, cum promittit Veritas ?

2

2

Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti caelum et terram; hoc caelum, quod video, terramque, quam calco, unde est haec terra, quam porto; tu fecisti. Sed ubi est caelum caeli, Domine, de quo audivimus in voce Psalmi: Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum ? Ubi est caelum, quod non cernimus, cui terra est hoc omne, quod cernimus? Hoc enim totum corporeum non ubique totum ita cepit speciem pulchram in novissimis, cuius fundus est terra nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra est. Et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est ad illud nescio quale caelum, quod Domino est, non filiis hominum.

3

3

Et nimirum haec terra erat invisibilis et incomposita et nescio qua profunditas abyssi, super quam non erat lux, quia nulla species erat illi; unde iussisti, ut scriberetur, quod tenebrae erant super abyssum; quid aliud quam lucis absentia? Ubi enim lux esset, si esset, nisi super esset eminendo et illustrando? Ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras nisi abesse lucem? Super itaque erant tenebrae, quia super lux aberat, sicut sonus ubi non est, silentium est. Et quid est esse ibi silentium nisi sonum ibi non esse? Nonne tu, Domine, docuisti hanc animam, quae tibi confitetur? Nonne tu, Domine, docuisti me, quod, priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus? Non tamen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.

4

4

Quid ergo vocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo vocabulo? Quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodae quam terra et abyssus? Minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo quam cetera superiora perlucida et luculenta omnia. Cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam, ut appellaretur terra invisibilis et incomposita?

5

5

Ut cum in ea quaerit cogitatio, quid sensus attingat, et dicit sibi: "Non est intellegibilis forma sicut vita, sicut iustitia, quia materies est corporum, neque sensibilis, quoniam quid videatur et quid sentiatur in invisibili et incomposita non est", dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam vel nosse ignorando vel ignorare noscendo.

6

6

Ego vero, Domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me, cuius antea nomen audiens et non intellegens narrantibus mihi eis, qui non intellegerent, eam cum speciebus innumeris et variis cogitabam et ideo non eam cogitabam; foedas et horribiles formas perturbatis ordinibus volvebat animus, sed formas tamen, et informe appellabam non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum aversaretur sensus meus et conturbaretur infirmitas hominis; verum autem illud quod cogitabam non privatione omnis formae, sed comparatione formosiorum erat informe, et suadebat vera ratio, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe cogitare et non poteram; citius enim non esse censebam, quod omni forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter formam et nihil nec formatum nec nihil, informe prope nihil. Et cessavit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum et eas pro arbitrio mutantem atque variantem, et intendi in ipsa corpora eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant et incipiunt esse quod non erant, eumdemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil; sed nosse cupiebam, non suspicari: et si totum tibi confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista quaestione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? Nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare honorem et canticum laudis de his, quae dictare non sufficit. Mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium, in quas mutantur res mutabiles. Et haec quid est? Numquid animus? Numquid corpus? Numquid species animi vel corporis? Si dici posset "nihil aliquid" et "est non est", hoc eam dicerem; et tamen iam utcumque erat, ut species caperet istas visibiles et compositas.

7

7

Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia, in quantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius: neque enim locis. Itaque tu, Domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed id ipsum et id ipsum et id ipsum, sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, in principio, quod est de te, in Sapientia tua, quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. Fecisti enim caelum et terram non de te; nam esset aequale Unigenito tuo ac per hoc et tibi, et nullo modo iustum esset, ut aequale tibi esset, quod de te non esset. Et aliud praeter te non erat, unde faceres ea, Deus, una Trinitas et trina Unitas; et ideo de nihilo fecisti caelum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam, quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum caelum et parvam terram. Tu eras et aliud nihil, unde fecisti caelum et terram, duo quaedam, unum prope te, alterum prope nihil, unum, quo superior tu esses, alterum, quo inferius nihil esset.

8

8

Sed illud caelum caeli tibi, Domine; terra autem, quam dedisti filiis hominum cernendam atque tangendam, non erat talis, qualem nunc cernimus et tangimus. Invisibilis enim erat et incomposita et abyssus erat, super quam non erat lux, aut tenebrae erant super abyssum, id est magis quam in abysso. Ista quippe abyssus aquarum iam visibilium etiam in profundis suis habet speciei suae lucem utcumque sensibilem piscibus et repentibus in suo fundo animantibus; illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; iam tamen erat, quod formari poterat. Tu enim, Domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re paene nullam rem, unde faceres magna, quae miramur filii hominum. Valde enim mirabile hoc caelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti: Fiat, et sic est factum. Quod firmamentum vocasti caelum, sed caelum terrae huius et maris, quae fecisti tertio die dando speciem visibilem informi materiae, quam fecisti ante omnem diem. Iam enim feceras et caelum ante omnem diem, sed caelum caeli huius, quia in principio feceras caelum et terram. Terra autem ipsa, quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat et incomposita et tenebrae super abyssum; de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate, de quo paene nihilo faceres haec omnia, quibus iste mutabilis mundus constat et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet, in qua sentiri et dinumerari possunt tempora, quia rerum mutationibus fiunt tempora, dum variantur et vertuntur species, quarum materies praedicta est terra invisibilis.

9

9

Ideoque Spiritus, doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio caelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim caelum caeli, quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi, Trinitati, coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet et sine ullo lapsu, ex quo facta est, inhaerendo tibi excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero informitas, terra invisibilis et incomposita, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo, nec venit quidquam nec praeterit, et ubi hoc non fit, non sunt utique dies nec vicissitudo spatiorum temporalium.

10

10

O Veritas, lumen cordis mei, non tenebrae meae loquantur mihi! Defluxi ad ista et obscuratus sum, sed hinc, etiam hinc adamavi te. Erravi et recordatus sum tui. Audivi vocem tuam post me, ut redirem, et vix audivi propter tumultus impacatorum. Et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad fontem tuum. Nemo me prohibeat: hunc bibam et hunc vivam. Non ego vita mea sim: male vixi ex me, mors mihi fui; in te revivisco. Tu me alloquere, tu mihi sermocinare. Credidi libris tuis, et verba eorum arcana valde.

11

11

Iam dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, solus habens immortalitatem, quoniam ex nulla specie motuve mutaris nec temporibus variatur voluntas tua, quia non est immortalis voluntas, quae alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias, quae non sunt quod tu es et tamen sunt, tu fecisti; et hoc solum a te non est, quod non est; motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est, et quod nullius peccatum aut tibi nocet aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo. Hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

12

Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cuius voluptas tu solus es teque perseverantissima castitate hauriens mutabilitatem suam nusquam et numquam exserit et te sibi semper praesente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod exspectet nec in praeteritum traiciens quod meminerit, nulla vice variatur nec in tempora ulla distenditur. O beata, si qua ista est, inhaerendo beatitudini tuae, beata sempiterno inhabitatore te atque illustratore suo! Nec invenio, quid libentius appellandum existimem caelum caeli Domino quam domum tuam contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud, mentem puram concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum, civium civitatis tuae in caelestibus super ista caelestia.

13

Unde intellegat anima, cuius peregrinatio longinqua facta est, si iam sitit tibi, si iam factae sunt ei lacrimae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: ubi est Deus tuus? si iam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae suae? Et quae vita eius nisi tu? Et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui, qui non deficiunt, quia idem ipse es? Hinc ergo intellegat anima, quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus, quando tua domus, quae peregrinata non est, quamvis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur vicissitudinem temporum. Hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

14

Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infimarum. Et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatis vagatur et volvitur, quis nisi talis dicet mihi, quod deminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? Omnino enim non potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla varietas, ubi nulla species.

12

15

Quibus consideratis, quantum donas, Deus meus, quantum me ad pulsandum excitas quantumque pulsanti aperis, duo reperio, quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit: unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile, tamen non mutatum tua aeternitate atque incommutabilitate perfruatur; alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma in quam formam vel motionis vel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. Sed hoc ut informe esset, non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem in principio caelum et terram, haec duo quae dicebam. Terra autem invisibilis erat et incomposita et tenebrae super abyssum. Quibus verbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei privationem nec tamen ad nihil perventionem cogitare non possunt, unde fieret alterum caelum et terra visibilis atque composita et aqua speciosa et quidquid deinceps in constitutione huius mundi non sine diebus factum commemoratur, quia talia sunt, ut in eis agantur vicissitudines temporum propter ordinatas commutationes motionum atque formarum.

13

16

Hoc interim sentio, Deus meus, cum audio loquentem Scripturam tuam: In principio fecit Deus caelum et terram; terra autem erat invisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum, neque commemorantem, quoto die feceris haec. Sic interim sentio propter illud caelum caeli, caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum, sed ex toto, in manifestatione, facie ad faciem; non modo hoc, modo illud, sed, quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum, et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud, quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud; propter duo haec, primitus formatum et penitus informe, illud caelum, sed caelum caeli, hoc vero terram, sed terram invisibilem et incompositam, propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam: In principio fecit Deus caelum et terram. Statim quippe subiecit, quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum et vocatum caelum, insinuat, de quo caelo prius sine diebus sermo locutus sit.

14

17

Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis: sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas! Horror est intendere in eam, horror honoris et tremor amoris. Odi hostes eius vehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes eius! Sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: "Non, inquiunt, hoc voluit in his verbis intellegi Spiritus Dei, qui per Moysen famulum eius ista conscripsit, non hoc voluit intellegi, quod tu dicis, sed aliud, quod nos dicimus". Quibus ego te arbitro, Deus omnium nostrum, ita respondeo.

15

18

Num dicetis falsa esse, quae mihi veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera aeternitate Creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora varietur nec eius voluntas extra eius substantiam sit? Unde non eum modo velle hoc modo velle illud, sed semel et simul et semper velle omnia quae vult, non iterum et iterum neque nunc ista nunc illa nec velle postea quod nolebat aut nolle quod volebat prius, quia talis voluntas mutabilis est et omne mutabile aeternum non est; Deus autem noster aeternus est. Item, quod mihi dicit in aurem interiorem, exspectatio rerum venturarum fit contuitus, cum venerint, idemque contuitus fit memoria, cum praeterierint; omnis porro intentio quae ita variatur, mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est: Deus autem noster aeternus est. Haec colligo atque coniungo et invenio Deum meum, Deum aeternum non aliqua nova voluntate condidisse creaturam nec scientiam eius transitorium aliquid pati.

19

Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista? "Non" inquiunt. Quid illud? Num falsum est omnem naturam formatam materiamve formabilem non esse nisi ab illo, qui summe bonus est, quia summe est? "Neque hoc negamus" inquiunt. Quid igitur? An illud negatis, sublimem quamdam esse creaturam tam casto amore cohaerentem Deo vero et vere aeterno, ut, quamvis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat et defluat, sed in eius solius veracissima contemplatione requiescat? Quoniam tu, Deus, diligenti te, quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei, et ideo non declinat a te nec ad se? Haec est domus Dei non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. Statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit. Nec tamen tibi coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim.

20

Nam etsi non invenimus tempus ante illam (prior quippe omnium creata est sapientia) nec utique illa Sapientia tibi, Deus noster, Patri suo, plane coaeterna et aequalis et per quam creata sunt omnia et in quo principio fecisti caelum et terram, sed profecto Sapientia, quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est (dicitur enim et ipsa, quamvis creata, Sapientia; sed quantum interest inter lumen, quod illuminat et quod illuminatur, tantum inter Sapientiam, quae creat, et istam, quae creata est, sicut inter iustitiam iustificantem et iustitiam, quae iustificatione facta est; nam et nos dicti sumus iustitia tua; ait enim quidam servus tuus: Ut nos simus iustitia Dei in ipso) ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia, quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, matris nostrae, quae sursum est et libera est et aeterna in caelis (quibus caelis, nisi qui te laudant caeli caelorum, quia hoc est et caelum caeli Domino?) Etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius Creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae.

21

Unde ita est abs te, Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non id ipsum. Etsi non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper videre nec uspiam deflectitur ab ea; quo fit, ut nulla mutatione varietur. Inest ei tamen ipsa mutabilitas, unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tamquam semper meridies luceret et ferveret ex te. O domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum et locum habitationis gloriae Domini mei, fabricatoris et possessoris tui! Tibi suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. Erravi sicut ovis perdita, sed in umeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi.

22

Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum Dei et libros eius oracula Sancti Spiritus creditis? Estne ista domus Dei, non quidem Deo coaeterna, sed tamen secundum modum suum aeterna in caelis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenitis? Supergreditur enim omnem distentionem et omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere Deo bonum est. "Est" inquiunt. Quid igitur ex his, quae clamavit cor meum ad Deum meum, cum audiret interius vocem laudis eius, quid tandem falsum esse contenditis? An quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? Ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc paene nihil in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat, a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. "Hoc quoque, aiunt, non negamus".

16

23

Cum his enim volo coram te aliquid colloqui, Deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente mea non tacet veritas tua, vera esse concedunt. Nam qui haec negant, latrent quantum volunt et obstrepant sibi; persuadere conabor, ut quiescant et viam praebeant ad se verbo tuo. Quod si noluerint et reppulerint me, obsecro, Deus meus, ne tu sileas a me. Tu loquere in corde meo veraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in pulverem et excitantes terram in oculos suos et intrem in cubile meum, et cantem tibi amatoria gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea et recordans Hierusalem extento in eam sursum corde, Hierusalem patriam meam, Hierusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, illustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias et solidum gaudium et omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum summum et verum bonum: et non avertar, donec in eius pacem, matris carissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei, unde ista mihi certa sunt, colligas totum quod sum a dispersione et deformitate hac et conformes atque confirmes in aeternum, Deus meus, misericordia mea. Cum his autem, qui cuncta illa, quae vera sunt, falsa esse non dicunt honorantes et in culmine sequendae auctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam Scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor. Tu esto, Deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.

17

24

Dicunt enim: "Quamvis vera sint haec, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum revelante Spiritu diceret: In principio fecit Deus caelum et terram. Non caeli nomine spiritalem vel intellectualem illam creaturam semper faciem Dei contemplantem significavit nec terrae nomine informem materiam". Quid igitur? "Quod nos dicimus, inquiunt, hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est". Quid illud est? "Nomine, aiunt, caeli et terrae totum istum visibilem mundum prius universaliter et breviter significare voluit, ut postea digereret dierum enumeratione quasi articulatim universa, quae Sancto Spiritui placuit sic enuntiare. Tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus, cui loquebatur, ut eis opera Dei non nisi sola visibilia commendanda iudicaret". Terram vero invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista visibilia, quae nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiam intellegendam esse consentiunt.

25

Quid? Si dicat alius eamdem informitatem confusionemque materiae caeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis cum omnibus naturis, quae in eo manifestissime apparent, qui caeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? Quid? Si dicat et alius caelum et terram quidem invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam ac per hoc universam creaturam, quam fecit in Sapientia, id est in principio, Deus, huiuscemodi duobus vocabulis esse comprehensam; verumtamen quia non de ipsa substantia Dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt id ipsum, quod Deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, sive maneant, sicut aeterna domus Dei, sive mutentur, sicut anima hominis et corpus, communem omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret caelum et terra, id est invisibilis atque visibilis iam utraque formata creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur terra invisibilis et incomposita et tenebrae super abyssum, ea distinctione, ut terra invisibilis et incomposita intellegatur materies corporalis ante qualitatem formae, tenebrae autem super abyssum spiritalis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante illuminationem Sapientiae?

26

Est adhuc quod dicat, si quis alius velit, non scilicet iam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas caeli et terrae nomine significari, cum legitur: In principio fecit Deus caelum et terram, sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea iam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc iam digesta suis ordinibus vocantur caelum et terra, illa spiritalis, haec corporalis creatura.

18

27

Quibus omnibus auditis et consideratis nolo verbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium. Ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia finis eius est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; et novi magister noster in quibus duobus praeceptis totam Legem Prophetasque suspenderit. Quae mihi ardenter confitenti, Deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis intellegi possint, quae tamen vera sint? Quid, inquam, mihi obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum sensisse, qui scripsit? Omnes quidem, qui legimus, nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod voluit ille quem legimus, et cum eum veridicum credimus, nihil, quod falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existimare dixisse. Dum ergo quisque conatur id sentire in Scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit, quid mali est, si hoc sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum mentium, ostendis verum esse, etiamsi non hoc sensit ille, quem legit, cum et ille verum nec tamen hoc senserit?

19

28

Verum est enim, Domine, fecisse te caelum et terram. Et verum est esse principium Sapientiam tuam, in qua fecisti omnia. Item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas caelum et terram brevi complexione factarum omnium conditarumque naturarum. Et verum est, quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quamdam informitatem, qua formam capit vel qua mutatur et vertitur. Verum est nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut, quamvis sit mutabile, non mutetur. Verum est informitatem, quae prope nihil est, vices temporum habere non posse. Verum est, quod, unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere iam nomen eius rei, quae inde fit; unde potuit vocari caelum et terra quaelibet informitas, unde factum est caelum et terra. Verum est omnium formatorum nihil esse informi vicinius quam terram et abyssum. Verum est, quod non solum creatum atque formatum sed etiam quidquid creabile atque formabile est tu fecisti, ex quo sunt omnia. Verum est omne, quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.

20

29

Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant, quorum interiori oculo talia videre donasti et qui Moysen, famulum tuum, in spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt, ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: In principio fecit Deus caelum et terram, id est in Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus intellegibilem atque sensibilem vel spiritalem corporalemque creaturam, aliud qui dicit: In principio fecit Deus caelum et terram, id est in Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus universam istam molem corporei mundi huius cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis; aliud qui dicit: In principio fecit Deus caelum et terram, id est in Verbo suo sibi coaeterno fecit informem materiam creaturae spiritalis et corporalis; aliud qui dicit: In principio fecit Deus caelum et terram, id est in Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam creaturae corporalis, ubi confusum adhuc erat caelum et terra, quae nunc iam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus; aliud qui dicit: In principio fecit Deus caelum et terram, id est in ipso exordio faciendi atque operandi fecit Deus informem materiam confuse habentem caelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent cum omnibus, quae in eis sunt.

21

30

Item quod attinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris aliud sibi tollit, qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est corporale illud, quod fecit Deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce; aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum corporeum et terra corporea cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota; aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum intellegibile (quod alibi dicitur caelum caeli) et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intellegatur etiam hoc caelum corporeum, id est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura; aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, non illam informitatem nomine caeli et terrae Scriptura appellavit, sed iam erat, inquit, ipsa informitas, quam terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominavit, de qua caelum et terram Deum fecisse praedixerat, spiritalem scilicet corporalemque creaturam; aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est informitas quaedam iam materies erat, unde caelum et terram Deum fecisse Scriptura praedixit, totam scilicet corpoream mundi molem in duas maximas partes superiorem atque inferiorem distributam cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.

22

31

Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita temptaverit: "Si non vultis hanc informitatem materiae caeli et terrae nomine appellatam videri, erat ergo aliquid, quod non fecerat Deus, unde caelum et terram faceret; neque enim Scriptura narravit, quod istam materiem Deus fecerit, nisi intellegamus eam caeli et terrae aut solius terrae vocabulo significatam, cum diceretur: In principio fecit Deus caelum et terram, ut id, quod sequitur: Terra autem erat invisibilis et incomposita, quamvis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intellegamus nisi eam, quam fecit Deus in eo, quod praescriptum est: fecit caelum et terram", respondebunt assertores duarum istarum sententiarum, quas extremas posuimus, aut illius aut illius, cum haec audierint, et dicent: "Informem quidem istam materiam non negamus a Deo factam, Deo, a quo sunt omnia bona valde, quia, sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem commemorasse Scripturam, quod hanc informitatem fecerit Deus, sicut alia multa non commemoravit, ut Cherubim et Seraphim, et quae Apostolus distincte ait: Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, quae tamen omnia Deum fecisse manifestum est. Aut si eo, quod dictum est: Fecit caelum et terram, comprehensa sunt omnia, quid de aquis dicimus, super quas ferebatur spiritus Dei? Si enim terra nominata simul intelleguntur, quomodo iam terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas videmus ? Aut si ita accipitur, cur ex eadem informitate scriptum est factum firmamentum et vocatum caelum, neque scriptum est factas esse aquas? Non enim adhuc informes sunt et invisae, quas ita decora specie fluere cernimus. Aut si tunc acceperunt istam speciem, cum dixit Deus: Congregetur aqua, quae est sub firmamento, ut congregatio sit ipsa formatio, quid respondebitur de aquis, quae super firmamentum sunt, quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent nec scriptum est, qua voce formatae sint? Unde si aliquid Genesis tacuit Deum fecisse quod tamen Deum fecisse nec sana fides nec certus ambigit intellectus, nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas Deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audimus, ubi autem factae sint, non invenimus, cur non informem quoque illam materiam, quam Scriptura haec terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum appellat, docente veritate intellegamus ex Deo factam esse de nihilo ideoque illi non esse coaeternam, quamvis ubi facta sit omiserit enuntiare ista narratio?".

23

32

His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi confiteor scienti Deo meo, duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur, unum, si de veritate rerum, alterum, si de ipsius qui enuntiat voluntate dissensio est. Aliter enim quaerimus de creaturae conditione, quid verum sit, aliter autem quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intellegere lectorem auditoremque voluerit. In illo primo genere discedant a me omnes, qui ea, quae falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt Moysen dixisse arbitrantur. Coniungar autem illis, Domine, in te et delecter cum eis in te, qui veritate tua pascuntur in latitudine caritatis, et accedamus simul ad verba libri tui et quaeramus in eis voluntatem tuam per voluntatem famuli tui, cuius calamo dispensasti ea.

24

33

Sed quis nostrum sic invenit eam inter tam multa vera, quae in illis verbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus, ut tam fidenter dicat hoc sensisse Moysen atque hoc in illa narratione voluisse intellegi, quam fidenter dicit hoc verum esse, sive ille hoc senserit sive aliud? Ecce enim, Deus meus, ego servus tuus, qui vovi tibi sacrificium confessionis in his litteris et oro, ut ex misericordia tua reddam tibi vota mea, ecce ego quam fidenter dico in tuo Verbo incommutabili omnia te fecisse, invisibilia et visibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc attendisse Moysen, cum scriberet: In principio fecit Deus caelum et terram, quia non, sicut in tua veritate hoc certum video, ita in eius mente video id eum cogitasse, cum haec scriberet? Potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret: in principio; potuit et caelum et terram hoc loco nullam iam formatam perfectamque naturam sive spiritalem sive corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem velle intellegi. Video quippe vere potuisse dici, quidquid horum diceretur, sed quid horum in his verbis ille cogitaverit, non ita video, quamvis sive aliquid horum sive quid aliud, quod a me commemoratum non est, tantus vir ille mente conspexerit, cum haec verba promeret, verum eum vidisse apteque id enuntiavisse non dubitem.

25

34

Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: "Non hoc sensit Moyses, quod tu dicis, sed hoc sensit, quod ego dico". Si enim mihi diceret: "Unde scis hoc sensisse Moysen, quod de his verbis eius eloqueris?" aequo animo ferre deberem et responderem fortasse, quae superius respondi vel aliquanto uberius, si esset durior. Cum vero dicit: "Non hoc ille sensit, quod tu dicis, sed quod ego dico", neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque verum esse, o vita pauperum, Deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram; qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt et in corde famuli tui viderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam, non quia vera est, sed quia sua est. Alioquin et aliam veram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando verum dicunt, non quia ipsorum est, sed quia verum est: et ideo iam nec ipsorum est, quia verum est. Si autem ideo ament illud, quia verum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est veritatis amatorum. Illud autem, quod contendunt non hoc sensisse Moysen, quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo, quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec visus, sed typhus eam peperit. Ideoque, Domine, tremenda sunt iudicia tua, quoniam veritas tua nec mea est nec illius aut illius, sed omnium nostrum, quos ad eius communionem publice vocas, terribiliter admonens nos, ut eam nolimus habere privatam, ne privemur ea. Nam quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat et suum vult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a veritate ad mendacium. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur .

35

Attende, iudex optime, Deus, ipsa Veritas, attende, quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem caritatis; attende et vide, quid ei dicam, si placet tibi. Hanc enim vocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo videmus verum esse quod dicis et ambo videmus verum esse quod dico, ubi, quaeso, id videmus? Nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili veritate. Cum ergo de ipsa Domini Dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic videre non possumus, ut videtur incommutabilis veritas, quando, si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset: "Hoc cogitavi", nec sic eam videremus, sed crederemus? Non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur adversus alterum. Diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente nostra et proximum nostrum sicut nosmetipsos. Propter quae duo praecepta caritatis sensisse Moysen, quidquid in illis libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus Dominum, cum de animo conservi aliter quam ille docuit opinamur. Iam vide, quam stultum sit in tanta copia verissimarum sententiarum, quae de illis verbis erui possunt, temere affirmare, quam earum Moyses potissimum senserit, et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia, cuius dicta conamur exponere.

26

36

Et tamen ego, Deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris mei, qui audis confessiones meas et dimittis peccata mea, quoniam tu mihi praecipis, ut diligam proximum meum sicut me ipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille eoque loci me constituisses, ut per servitutem cordis ac linguae meae litterae illae dispensarentur, quae tanto post essent omnibus gentibus profuturae et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturae. Vellem quippe, si tunc ego essem Moyses (ex eadem namque massa omnes venimus; et quid est homo, nisi quia memor es eius?) vellem ergo, si tunc ego essem quod ille et mihi abs te Geneseos liber scribendus adiungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis modum, ut neque illi, qui nondum queunt intellegere quemadmodum creat Deus, tamquam excedentia vires suas dicta recusarent et illi, qui hoc iam possunt, in quamlibet veram sententiam cogitando venissent, eam non praetermissam in paucis verbis tui famuli reperirent, et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intellegenda deesset.

27

37

Sicut enim fons in parvo loco uberior est pluribusque rivis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum rivorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura parvo sermonis modulo scatet fluenta liquidae veritatis, unde sibi quisque verum, quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquelarum anfractus trahat. Alii enim cum haec verba legunt vel audiunt, cogitant Deum quasi hominem aut quasi aliquam mole immensa praeditam potestatem novo quodam et repentino placito extra se ipsam tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. Et cum audiunt: Dixit Deus: Fiat illud, et factum est illud, cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere quod iussum est ut existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. In quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant Deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit. Quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba imbecillitate se extenderit, heu! cadet miser et, Domine Deus, miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt viam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut vivat, donec volet.

28

38

Alii vero, quibus haec verba non iam nidus, sed opaca fruteta sunt, vident in eis latentes fructus et volitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos. Vident enim, cum haec verba legunt vel audiunt tua, Deus aeterne, stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec tamen quidquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris, cuius voluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata vel quae antea non fuisset, exorta voluntate fecisti omnia, non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras variationes faciant aut patiantur. Vident haec et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent.

39

Et alius eorum intendit in id, quod dictum est: In principio fecit Deus, et respicit Sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. Alius itidem intendit in eadem verba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit: In principio fecit, ac si diceretur: primo fecit. Atque in eis, qui intellegunt in principio, quod in Sapientia fecisti caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram, creabilem materiam caeli et terrae, sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eamdemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. Qui autem intellegunt in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno modo id intellegunt, sed alius, unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum, unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. Nec illi uno modo, qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram vocari hoc loco credunt, sed alius invisibilem atque visibilem, alius solam visibilem, in qua luminosum caelum suspicimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.

29

40

At ille, qui non aliter accipit: In principio fecit, quam si diceretur: primo fecit, non habet quomodo veraciter intellegat caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, videlicet universae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. Si enim iam formatam velit universam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit Deus, quid fecerit deinceps, et post universitatem non inveniet ac per hoc audiet invitus: "Quomodo illud primo, si postea nihil?". Cum vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine; aeternitate, sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his quattuor primum et ultimum, quae commemoravi, difficillime intelleguntur, duo media facillime. Namque rara visio est et nimis ardua conspicere, Domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem ac per hoc priorem. Quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dignoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest? Sic est prior materies quam id, quod ex ea fit, non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat, nec prior intervallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna, quibus arca, vel argentum, quo vasculum fabricatur; tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. At in cantu non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit, nec ex eo quidquam reperies, quod resumptum arte componas; et ideo cantus in sono suo vertitur, qui sonus eius materies eius est. Idem quippe formatur, ut cantus sit. Et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore, de quo cantum faciat; nec tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione; non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus verum etiam speciosus sonus. Sed prior est origine, quia non cantus formatur, ut sonus sit, sed sonus formatur, ut cantus sit. Hoc exemplo qui potest intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta sunt caelum et terra, nec tempore primo factam, quia formae rerum exserunt tempora, illa autem erat informis iamque in temporibus simul animadvertitur, nec tamen de illa narrari aliquid potest, nisi velut tempore prior sit, cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur aeternitate Creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.

30

41

In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa veritas, et Deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. Ac per hoc, si quis quaerit ex me, quid horum Moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum, si tibi non confiteor: "Nescio". Et scio tamen illas veras esse sententias, exceptis carnalibus, de quibus quantum exsistimavi locutus sum. Quos tamen bonae spei parvulos haec verba libri tui non territant alta humiliter et pauca copiose, sed omnes, quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem pariterque diligamus te, Deum nostrum, fontem veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus, eumdemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te revelante, cum haec scriberet, attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis et fruge utilitatis excellit.

31

42

Ita cum alius dixerit: "Hoc sensit, quod ego", et alius: "Immo illud, quod ego", religiosius me arbitror dicere: Cur non utrumque potius, si utrumque verum est? Et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt, cur non illa omnia vidisse credatur, per quem Deus unus sacras Litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? Ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut, quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis atque cogitavit, cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis inveniri potest.

32

43

Postremo, Domine, qui Deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus vidit, numquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam, latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etiamsi ille, per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit ceteris excelsior. Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram veram, ut, sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo sive aliud ex eorumdem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error illudat. Ecce, Domine Deus meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus! Quae nostrae vires, quae tempora omnibus Libris tuis ad istum modum sufficient? Sine me itaque brevius in eis confiteri tibi et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt, ea fide confessionis meae, ut, si hoc dixero, quod sensit minister tuus, recte atque optime (id enim conari me oportet) quod si assecutus non fuero, id tamen dicam, quod mihi per eius verba tua veritas dicere voluerit, quae illi quoque dixit quod voluit.

PrevBack to TopNext