Text List

Prev

How to Cite

Next

Liber 16

Caput I

1

Post diluuium procurrentis sanctae uestigia ciuitatis utrum continuata sint an intercurrentibus impietatis interrupta temporibus, ita ut nullus hominum ueri unius Dei cultor existeret, ad liquidum scripturis loquentibus inuenire difficile est, propterea quia in canonicis libris post Noe, qui cum coniuge ac tribus filiis totidemque nuribus suis meruit per arcam uastatione diluuii liberari, non inuenimus usque Abraham cuiusquam pietatem euidenti diuino eloquio praedicatam, nisi quod Noe duos filios suos Sem et Iapheth prophetica benedictione commendat, intuens et praeuidens quod longe fuerat post futurum. Vnde factum est etiam illud, et filium suum medium, hoc est primogenito iuniorem ultimoque maiorem, qui peccauerat in patrem, non in ipso, sed in filio eius suo nepote malediceret his uerbis: Maledictus Chanaan puer, famulus erit fratribus suis. Chanaan porro natus fuerat ex Cham, qui patris dormientis nec texerat, sed potius prodiderat nuditatem. Vnde etiam quod secutus adiunxit benedictionem duorum maximi et minimi filiorum dicens: Benedictus Dominus Deus Sem, et erit Chanaan puer illius; latificet Deus Iapheth, et habitet in domibus Sem, sicut ipsa eiusdem Noe et uineae plantatio et ex eius fructu inebriatio et dormientis enudatio, et quae ibi cetera facta atque conscripta sunt, propheticis sunt grauidata sensibus et uelata tegminibus.

Caput II

2

Sed nunc rerum effectu iam in posteris consecuto, quae operta fuerant, satis aperta sunt. Quis enim haec diligenter et intellegenter aduertens non agnoscat in Christo? Sem quippe, de cuius semine in carne natus est Christus, interpretatur nominatus. Quid autem nominatius Christo, cuius nomen ubique iam fragrat, ita ut in cantico canticorum etiam ipsa praecedente prophetia unguento conparetur effuso; in cuius domibus, id est ecclesiis, habitat gentium latitudo? Nam Iapheth latitudo interpretatur. Cham porro, quod interpretatur calidus, medius Noe filius, tamquam se ab utroque discernens et inter utrumque remanens, nec in primitiis Israelitarum nec in plenitudine gentium, quid significat nisi haereticorum genus calidum, non spiritu sapientiae, sed inpatientiae, quo solent haereticorum feruere praecordia et pacem perturbare sanctorum? Sed haec in usum cedunt proficientium, iuxta illud apostoli: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis. Vnde etiam scriptum est: Filius eruditus sapiens erit, inprudente autem ministro utetur. Multa quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum calida inquietudine exagitantur, ut aduersus eos defendi possint, et considerantur diligentius et intelleguntur clarius et instantius praedicantur, et ab aduersario mota quaestio discendi existit occasio. Quamuis non solum qui sunt apertissime separati, uerum omnes, qui Christiano uocabulo gloriantur et perdite uiuunt, non absurde possunt uideri medio Noe filio figurati; passionem quippe Christi, quae illius hominis nuditate significata est, et adnuntiant profitendo, et male agendo exhonorant. De talibus ergo dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Ideo Cham in filio suo maledictus est, tamquam in fructu suo, id est in opere suo. Vnde conuenienter et ipse filius eius Chanaan interpretatur motus eorum; quod aliud quid est quam opus eorum? Sem uero et Iapheth tamquam circumcisio et praeputium, uel sicut alio modo eos appellat apostolus, Iudaei et Graeci, sed uocati et iustificati, cognita quoquo modo nuditate patris, qua significabatur passio Saluatoris, sumentes uestimentum posuerunt supra dorsa sua et intrauerunt auersi et operuerunt nuditatem patris sui, nec uiderunt quod reuerendo texerunt. Quodam enim modo in passione Christi et quod pro nobis factum est honoramus et Iudaeorum facinus auersamur. Vestimentum significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum, quia passionem Christi eo scilicet iam tempore, quo habitat Iapheth in domibus Sem et malus frater in medio eorum, transactam celebrat ecclesia, non adhuc prospectat futuram.

3

Sed malus frater in filio suo, hoc est, in opere suo, puer, id est seruus est fratrum bonorum, cum ad exercitationem patientiae uel ad prouectum sapientiae scienter utantur malis boni. Sunt enim teste apostolo, qui Christum adnuntiant non caste; sed siue occasione, inquit, siue ueritate Christus adnuntietur. Ipse quippe plantauit uineam, de qua dicit propheta: Vinea Domini Sabaoth domus Israel est, et bibit de uino eius (siue ille calix hic intellegatur, de quo dicit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? et: Pater, si fieri potest, transeat calix iste, quo suam sine dubio significat passionem; siue, quia uinum fructus est uineae, hoc potius illo significatum est, quod ex ipsa uinea, hoc est ex genere Israelitarum, carnem pro nobis et sanguinem, ut pati posset, adsumpsit), et inebriatus est, id est passus est, et nudatus est: ibi namque nudata est, id est apparuit, eius infirmitas, de qua dicit apostolus: Etsi crucifixus est ex infirmitate. Vnde idem dicit: Infirmum Dei fortius est hominibus, et stultum Dei sapientius est hominibus. Quod uero cum dictum esset: Et nudatus est, addidit scriptura: In domo sua, eleganter ostendit, quod a suae carnis gente et domesticis sanguinis sui, utique Iudaeis, fuerat crucem mortemque passurus. Hanc passionem Christi foris in sono tantum uocis reprobi adnuntiant; non enim quod adnuntiant intellegunt. Probi autem in interiore homine habent tam grande mysterium atque honorant intus in corde infirmum et stultum Dei, quia fortius et sapientius est hominibus. Huius rei figura est, quod Cham exiens hoc nuntiauit foris; Sem uero et Iapheth, ut hoc uelarent, id est honorarent, ingressi sunt, hoc est interius id egerunt.

4

Haec scripturae secreta diuinae indagamus, ut possumus, alius alio magis minusue congruenter, uerum tamen fideliter certum tenentes non ea sine aliqua praefiguratione futurorum gesta atque conscripta neque nisi ad Christum et eius ecclesiam, quae ciuitas Dei est, esse referenda; cuius ab initio generis humani non defuit praedicatio, quam per omnia uidemus impleri. Benedictis igitur duobus filiis Noe atque uno in medio eorum maledicto deinceps usque ad Abraham de iustorum aliquorum, qui pie Deum colerent, commemoratione silentium est per annos amplius quam mille. Nec eos defuisse crediderim, sed si omnes commemorarentur, nimis longum fieret, et esset haec historica magis diligentia quam prophetica prouidentia. Illa itaque exequitur litterarum sacrarum scriptor istarum uel potius per eum Dei Spiritus, quibus non solum narrentur praeterita, uerum etiam praenuntientur futura, quae tamen pertinent ad ciuitatem Dei; quia et de hominibus, qui non sunt ciues eius, quidquid hic dicitur, ad hoc dicitur, ut illa ex comparatione contraria uel proficiat uel emineat. Non sane omnia, quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt; sed propter illa, quae aliquid significant, etiam ea, quae nihil significant, adtexuntur. Solo enim uomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria; et soli nerui in citharis atque huius modi uasis musicis aptantur ad cantum; sed ut aptari possint, insunt et cetera in compagibus organorum, quae non percutiuntur a canentibus, sed ea, quae percussa resonant, his conectuntur. Ita in prophetica historia dicuntur et aliqua, quae nihil significant, sed quibus adhaereant quae significant et quodam modo religentur.

Caput III

5

Generationes ergo filiorum Noe deinceps intuendae, et quod de his dicendum uidetur, adtexendum est huic operi, quo ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, per tempora procursus ostenditur. Coeptae sunt enim commemorari a minimo filio, qui uocatus est Iapheth, cuius filii octo nominati sunt, nepotes autem septem de duobus filiis eius, tres ex uno, quattuor ex altero; fiunt itaque omnes quindecim. Filii autem Cham, hoc est medii filii Noe, quattuor et nepotes quinque ex uno eius filio, pronepotes duo ex nepote uno; fit eorum summa undecim. Quibus enumeratis reditur tamquam ad caput et dicitur: Chus autem genuit Nebroth; hic coepit esse gigans super terram. Hic erat gigans uenator contra Dominum Deum. Propter hoc dicunt: Sicut Nebroth gignas uenator contra Dominum. Et factum est initium regni eius Babylon, Orech, Archad et Chalanne in terra Sennaar. De terra illa exiuit Assur et aedificauit Nineuen et Roboth ciuitatem et Chalach et Dasem inter medium Niueuae et Chalach: haec ciuitas magna. Iste porro Chus, pater gigantis Nebroth, primus nominatus est in filiis Cham, cuius quinque filii iam fuerant computati et nepotes duo. Sed istum gigantem aut post nepotes suos natos genuit, aut, quod est credibilius, seorsum de illo propter eius eminentiam scriptura locuta est; quando quidem et regnum eius commemoratum est, cuius initium erat illa nobilissima Babylon ciuitas, et quae iuxta commemoratae sunt siue ciuitates siue regiones. Quod uero dictum est de terra illa, id est de terra Sennaar, quae pertinebat ad regnum Nebroth, exisse Assur et aedificasse Nineuen et alias quas contexuit ciuitates, longe postea factum est, quod ex hac occasione perstrinxit propter nobilitatem regni Assyriorum, quod mirabiliter dilatauit Ninus, Beli filius, conditor Nineuae ciuitatis magnae; cuius ciuitatis nomen ex illius nomine deriuatum est, ut a Nino Nineue uocaretur. Assur autem, unde Assyrii, non fuit in filiis Cham, medii filii Noe, sed in filiis Sem reperitur, qui fuit Noe maximus filius.

6

Vnde apparet de progenie Sem exortos fuisse, qui postea regnum gigantis illius obtinerent et inde procederent atque alias conderent ciuitates, quarum prima est a Nino appellata Nineue. Hinc reditur ad alium filium Cham, qui uocabatur Mesraim, et commemorantur quos genuit, non tamquam singuli homines, sed nationes septem. Et de sexta, uelut de sexto filio, gens commemoratur exisse, quae appellatur Philistiim; unde fiunt octo. Inde iterum ad Chanaan reditur, in quo filio maledictus est Cham, et quos genuit undecim nominantur. Deinde usque ad quos fines peruenerint commemoratis quibusdam ciuitatibus dicitur. Ac per hoc filiis nepotibusque computatis de progenie Cham triginta unus geniti referuntur.

7

Restat commemorare filios Sem, maximi filii Noe; ad eum quippe gradatim generationum istarum pe ruenit a minirfio exorta narratio. Sed unde incipiunt commemorari filii Sem, habet quiddam obscuritatis, quod expositione inlustrandum est, quia et multum ad rem pertinet, quam requirimus. Sic enim legitur: Et Sem natus est, et ipsi patri omnium filiorum, Heber, fratri Iapheth maiori. Ordo uerborum est: Et Sem natus est Heber, etiam ipsi, id est ipsi Sem, natus est Heber, qui Sem pater est omnium filiorum. Sem ergo patriarcham intellegi uoluit omnium, qui de stirpe eius exorti sunt, quos commemoraturus est, siue sint filii, siue nepotes et pronepotes et deinceps indidem exorti. Non sane istum Heber genuit Sem, sed ab illo quintus in progenitorum serie reperitur. Sem quippe inter alios filios genuit Arphaxat, Arphaxat genuit Cainan, Cainan genuit Sala, Sala genuit Heber. Non itaque frustra ipse primus est nominatus in progenie ueniente de Sem et praelatus etiam filiis, cum sit quintus nepos, nisi quia uerum est, quod traditur, ex illo Hebraeos esse cognominatos, tamquam Heberaeos; cum et alia possit esse opinio, ut ex Abraham tamquam Abrahaei dicti esse uideantur; sed nimirum hoc uerum est, quod ex Heber Heberaei appellati sunt, ac deinde una detrita littera Hebraei, quam linguam solus Israel populus potuit obtinere, in quo Dei ciuitas et in sanctis peregrinata est et in omnibus sacramento adumbrata. Igitur filii Sem prius sex nominantur, deinde ex uno eorum nati sunt quattuor nepotes eius, itemque alter filiorum Sem genuit eius nepotem, atque ex illo itidem pronepos natus est atque inde abnepos, qui est Heber. Genuit autem Heber duos filios, quorum unum appellauit Phalech, quod interpretatur diuidens. Deinde scriptura subiungens rationemque huius nominis reddens: Quia in diebus, inquit, eius diuisa est terra. Hoc autem quid sit, post apparebit. Alius uero, qui natus est ex Heber, genuit duodecim filios; ac per hoc fiunt omnes progeniti de Sem uiginti septem. In summa igitur omnes progeniti de tribus filiis Noe, id est quindecim de Iapheth, triginta unus de Cham, uiginti septem de Sem fiunt septuaginta tres. Deinde sequitur scriptura dicens: Hi filii Sem in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis; itemque de omnibus: Haec, inquit, tribus filiorum Noe secundum generationes eorum, secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluuium. Vnde colligitur septuaginta tres uel potius (quod postea demonstrabitur) septuaginta duas gentes tunc fuisse, non homines. Nam et prius, cum fuissent commemorati filii Iapheth, ita conclusum est: Ex his segregatae sunt insulae gentium in terra sua, unus quosque secundum linguam in tribubus suis et in gentibus suis.

8

Iam uero in filiis Cham quodam loco apertius gentes commemoratae sunt, sicut superius ostendi. Mesraim genuit eos, qui dicuntur Ludiim; et eodem modo ceterae usque ad septem gentes. Et enumeratis omnibus postea concludens: Hi filii Cham, inquit, in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Propterea ergo multorum filii non sunt commemorati, quia gentibus aliis nascendo accesserunt, ipsi autem gentes facere neqmuerunt. Nam qua alia causa, cum filii Iapheth octo enumerentur, ex duobus eorum tantum filii nati commemorantur, et cum filii Cham quattuor nominentur, ex tribus tantum qui nati sunt adiciuntur, et cum filii Sem nominentur sex, duorum tantum posteritas adtexitur? Numquid ceteri sine filiis remanserunt? Absit hoc credere; sed gentes, propter quas commemorari digni essent, non utique fecerunt, quia, sicut nascebantur, aliis gentibus addebantur.

Caput IV

9

Cum ergo in suis linguis istae gentes fuisse referantur, redit tamen narrator ad illud tempus, quando una lingua omnium fuit, et inde iam exponit, quid acciderit, ut linguarum diuersitas nasceretur. Et erat, inquit, omnis terra labium unum et uox una omnibus. Et factum est, cum mouerent ipsi ab Oriente, inuenerunt campum in terra Sennaar, et habitauerunt ibi. Et dixit homo proximo: Venite, faciamus lateres et coquamus illos igni. Et facti sunt illis lateres in lapidem, et bitumen erat illis lutum, et dixerunt: Venite, aedificemus nobismetipsis ciuitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum, et faciamus nostrum nomen antequam dispergamur in faciem omnis terrae. Et descendit Dominus uidere ciuitatem et turrem, quam aedificauerunt filii hominum. Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium; et hoc inchoauerunt facere, et nunc non deficient ex illis omnia quae conati fuerint facere; uenite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum, ut non audiant unusquisque uocem proximi. Et dispersit eos Dominus inde super faciem omnis terrae, et cessauerunt aedificantes ciuitatem et turrem. Propter hoc appellatum est nomen illius confusio, quia ibi confudit Dominus labia omnis terrae; et inde dispersit illos Dominus Deus super faciem omnis terrae. Ista ciuitas, quae appellata est confusio, ipsa est Babylon, cuius mirabilem constructionem etiam gentium commendat historia. Babylon quippe interpretatur confusio. Vnde colligitur, gigantem illum Nebroth fuisse illius conditorem, quod superius breuiter fuerat intimatum, ubi, cum de illo scriptura loqueretur, ait initium regni eius fuisse Babylonem, id est quae ciuitatum ceterarum gereret principatum, ubi esset tamquam in metropoli habitaculum regni; quamuis perfecta non fuerit usque in tantum modum, quantum superba cogitabat impietas. Nam nimia disponebatur altitudo, quae dicta est usque in caelum, siue unius turris eius, quam praecipuam moliebantur inter alias, siue omnium turrium; quae per numerum singularem ita significatae sunt, ut dicitur miles et intelleguntur milla militum; ut rana et lucusta; sic enim appellata est multitudo ranarum ac lucustarum in plagis, quibus Aegyptii percussi sunt per Moysen. Quid autem factura fuerat humana et uana praesumptio, cuiuslibet et quantumlibet in caelum aduersus Deum altitudinem molis extolleret, quando montes transcenderet uniuersos, quando spatium nebulosi aeris huius euaderet? Quid denique noceret Deo quantacumque uel spiritalis uel corporalis elatio? Tutam ueramque in caelum uiam molitur humilitas, sursum leuans cor ad Dominum, non contra Dominum, sicut dictus est gigans iste uenator contra Dominum. Quod non intellegentes nonnulli ambiguo Graeco falsi sunt, ut non interpretarentur contra Dominum, sed ante Dominum; e)nanti/on quippe et contra et ante significat. Hoc enim uerbum est in psalmo: Et ploremus ante Dominum quo nos fecit; et hoc uerbum est etiam in libro Iob, ubi scriptum est: In furorem erupisti contra Dominum. Sic ergo intellegendus est gigans iste uenator contra Dominum. Quid autem hic significatur hoc nomine, quod est uenator, nisi animalium terrigenarum deceptor oppressor extinctor? Erigebat ergo cum suis populis turrem contra Deum, qua est impia significata superbia. Merito autem malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus. Genus uero ipsum poenae quale fuit? Quoniam dominatio imperantis in lingua est, ibi est damnata superbia, ut non intellegeretur iubens homini, qui noluit intellegere ut oboediret Deo iubenti. Sic illa conspiratio dissoluta est, cum quisque ab eo, quem non intellegebat, abscederet nec se nisi ei, cum quo loqui poterat, adgregaret; et per linguas diuisae sunt gentes dispersaeque per terras, sicut Deo placuit, qui hoc modis occultis nobisque inconprehensibilibus fecit.

Caput V

10

Quod enim scriptum est: Et descendit Dominus uidere ciuitatem et turrem, quam aedificauerunt filii hominum, hoc est non filii Dei, sed illa societas secundum hominem uiuens, quam terrenam dicimus ciuitatem: non loco mouetur Deus, qui semper est ubique totus, sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra, quod praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum praesentiam quodam modo eius ostendat; nec uidendo discit ad tempus, qui numquam potest aliquid ignorare, sed ad tempus uidere et cognoscere dicitur, quod uideri et cognosci facit. Non sic ergo uidebatur illa ciuitas, quo modo eam Deus uideri fecit, quando sibi quantum displiceret ostendit. Quamuis possit intellegi Deus ad illam ciuitatem descendisse, quia descenderunt angeli eius in quibus habitat; ut, quod adiunctum est: Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium, et cetera, ac deinde additum: Venite et descendentes confundamus ibi linguam eorum, recapitulatio sit, demonstrans quem ad modum factum sit, quod dictum fuerat: Descendit Dominus. Si enim iam descenderat, quid sibi uult: Venite et descendentes confundamus quod intellegitur angelis dictum, nisi quia per angelos descendebat, qui in angelis descendentibus erat? Et bene non ait: "Venite et descendentes confundite", sed: Confundamus ibi linguam eorum; ostendens ita se operari per ministros suos, ut sint etiam ipsi cooperatores Dei, sicut apostolus dicit: Dei enim sumus cooperarii.

Caput VI

11

Poterat et illud, quando factus est homo, de angelis intellegi quod dictum est: Faciamus hominem, quia non dixit: "Faciam"; sed quia sequitur ad imaginem nostram, nec fas est credere ad imaginem angelorum hominem factum, aut eandem esse imaginem angelorum et Dei: recte illic intellegitur pluralitas trinitatis. Quae tamen trinitas quia unus Deus est, etiam cum dixisset: "Faciamus": "Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem Dei", non dixit "fecerunt dii" aut "ad imaginem deorum". Poterat et hic eadem intellegi trinitas, tamquam Pater dixerit ad Filium et Spiritum sanctum: Venite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum, si aliquid esset, quod angelos prohiberet intellegi, quibus potius conuenit uenire ad Deum motibus sanctis, hoc est cogitationibus piis, quibus ab eis consulitur incommutabilis Veritas, tamquam lex aeterna in illa eorum curia superna. Neque enim sibi ipsi sunt ueritas, sed creatricis participes Veritatis ad illam mouentur, tamquam ad fontem uitae, ut, quod non habent ex se ipsis, capiant ex ipsa. Et eorum stabilis est iste motus, quo ueniunt, qui non recedunt. Nec sic loquitur angelis Deus, quo modo nos in uicem nobis uel Deo uel angelis uel ipsi angeli nobis siue per illos Deus nobis, sed ineffabili suo modo; nobis autem hic indicatur nostro modo. Dei quippe sublimior ante suum factum locutio ipsius sui facti est inmutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem atque transeuntem, sed uim sempiterne manentem et temporaliter operantem. Hac loquitur angelis sanctis, nobis autem aliter longe positis. Quando autem etiam nos aliquid talis locutionis interioribus auribus capimus, angelis propinquamus. Non itaque mihi adsidue reddenda ratio est in hoc opere de locutionibus Dei. Aut enim Veritas incommutabilis per se ipsam ineffabiliter loquitur rationalis creaturae mentibus, aut per mutabilem creaturam loquitur, siue spiritalibus imaginibus nostro spiritui siue corporalibus uocibus corporis sensui.

12

Illud sane quod dictum est: Et nunc non deficient ex illis omnia, quae conati fuerint facere, non dictum est confirmando, sed tamquam interrogando, sicut solet a comminantibus dici, quem ad modum ait quidam:

13

Non arma expedient totaque ex urbe sequentur?

14

Sic ergo accipiendum est, tamquam dixerit: "Nonne omnia deficient ex illis, quae conati fuerint facere?" Sed si ita dicatur, non exprimit comminantem. Verum propter tardiusculos addidimus particulam, id est "ne", ut diceremus "nonne", quoniam uocem pronuntiantis non possumus scribere.

15

Ex illis igitur tribus hominibus, Noe filiis, septuaginta tres, uel potius, ut ratio declaratura est, septuaginta duae gentes totidemque linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo et insulas impleuerunt. Auctus est autem numerus gentium multo amplius quam linguarum. Nam et in Africa barbaras gentes in una lingua plurimas nouimus.

Caput VII

16

Et homines quidem multiplicatio genere humano ad insulas inhabitandas nauigio transire potuisse, quis ambigat? Sed quaestio est de omni genere bestiarum, quae sub cura hominum non sunt neque sicuti ranae nascuntur ex terra, sed sola commixtione maris et feminae propagantur, sicut lupi atque huius modi cetera, quo modo post diluuium, quo ea, quae in arca non erant, cuncta deleta sunt, etiam in insulis esse potuerint, si reparata non sunt nisi ex his, quorum genera in utroque sexu arca seruauit. Possunt quidem credi ad insulas natando transisse, sed proximas. Sunt autem quaedam tam longe positae a continentibus terris, ut ad eas nulla uideatur natare potuisse bestiarum. Quod si homines eas captas secum aduexerunt et eo modo ubi habitabant earum genera instituerunt uenandi studio, fieri potuisse incredibile non est; quamuis iussu Dei siue permissu etiam opere angelorum negandum non sit potuisse transferri. Si uero terra exortae sunt secundum originem primam, quando dixit Deus: Producat terra animam uiuam, multo clarius apparet non tam reparandorum animalium causa quam figurandarum uariarum gentium propter ecclesiae sacramentum in arca fuisse omnia genera, si in insulis, quo transire non possent, multa animalia terra produxit.

Caput VIII

17

Quaeritur etiam, utrum ex filiis Noe uel potius ex illo uno homine, unde etiam ipsi extiterunt, propagata esse credendum sit quaedam monstrosa hominum genera, quae gentium narrat historia, sicut perhibentur quidam unum habere oculum in fronte media, quibusdam plantas uersas esse post crura, quibusdam utriusque sexus esse naturam et dextram mammam uirilem, sinistram muliebrem, uicibusque inter se coeundo et gignere et parere; aliis ora non esse eosque per nares tantummodo halitu uiuere, alios statura esse cubitales, quos Pygmaeos a cubito Graeci uocant, alibi quinquennes concipere feminas et octauum uitae annum non excedere. Item ferunt esse gentem, ubi singula crura in pedibus habent nec poplitem flectunt, et sunt mirabilis celeritatis; qu os Sciopodas uocant, quod per aestum in terra iacentes resupini umbra se pedum protegant; quosdam sine ceruice oculos habentes in umeris, et cetera hominum uel quasi hominum genera, quae in maritima platea Carthaginis musiuo picta sunt, ex libris deprompta uelut curiosioris historiae. Quid dicam de Cynocephalis, quorum canina capita atque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur? Sed omnia genera hominum, quae dicuntur esse, credere non est necesse. Verum quisquis uspiam nascitur homo, id est animal rationale mortale, quamlibet nostris inusitatam sensibus gerat corporis formam seu colorem siue motum siue sonum siue qualibet ui, qualibet parte, qualibet qualitate naturam: ex illo uno protoplasto originem ducere nullus fidelium dubitauerit. Apparet tamen quid in pluribus natura obtinuerit et quid sit ipsa raritate mirabile.

18

Qualis autem ratio redditur de monstrosis apud nos hominum partubus, talis de monstrosis quibusdam gentibus reddi potest. Deus enim creator est omnium, qui ubi et quando creari quid oporteat uel oportuerit, ipse nouit, sciens uniuersitatis pulchritudinem quarum partium uel similitudine uel diuersitate contexat. Sed qui totum inspicere non potest, tamquam deformitate partis offenditur, quoniam cui congruat et quo referatur ignorat. Pluribus quam quinis digitis in manibus et pedibus nasci homines nouimus; et haec leuior est quam ulla distantia; sed tamen absit, ut quis ita desipiat, ut existimet in numero humanorum digitorum errasse Creatorem, quamuis nesciens cur hoc fecerit. Ita etsi maior diuersitas oriatur, scit ille quid egerit, cuius opera iuste nemo reprehendit. Apud Hipponem Zaritum est homo quasi lunatas habens plantas et in eis binos tantummodo digitos, similes et manus. Si aliqua gens talis esset, illi curiosae atque mirabili adderetur historiae. Num igitur istum propter hoc negabimus ex illo uno, qui primus creatus est, esse propagatum? Androgyni, quos etiam Hermaphroditos nuncupant, quamuis ad modum rari sint, difficile est tamen ut temporibus desint, in quibus sic uterque sexus apparet, ut, ex quo potius debeant accipere nomen, incertum sit; a meliore tamen, hoc est a masculino, ut appellarentur, loquendi consuetudo praeualuit. Nam nemo umquam Androgynaecas aut Hermaphroditas nuncupauit. Ante annos aliquot, nostra certe memoria, in Oriente duplex homo natus est superioribus membris, inferioribus simplex. Nam duo erant capita, duo pectora, quattuor manus, uenter autem unus, et pedes duo, sicut uni homini; et tamdiu uixit, ut multos ad eum uidendum fama contraheret. Quis autem omnes commemorare possit humanos fetus longe dissimiles his, ex quibus eos natos esse certissimum est? Sicut ergo haec ex illo uno negari non possunt originem ducere, ita quaecumque gentes in diuersitatibus corporum ab usitato naturae cursu, quem plures et prope omnes tenent, uelut exorbitasse traduntur, si definitione illa includuntur, ut rationalia animalia sint atque mortalia, ab eodem ipso uno primo patre omnium stirpem trahere confitendum est, si tamen uera sunt quae de illarum nationum uarietate et tanta inter se atque nobiscum diuersitate traduntur. Nam et simias et cercopithecos et sphingas si nesciremus non homines esse, sed bestias, possent illi historici de sua curiositate gloriantes uelut gentes aliquas hominum nobis inpunita uanitate mentiri. Sed si homines sunt, de quibus illa mira conscripta sunt: quid, si propterea Deus uoluit etiam nonnullas gentes ita creare, ne in his monstris, quae apud nos oportet ex hominibus nasci, eius sapientiam, qua naturam fingit humanam, uelut artem cuiuspiam minus perfecti opificis, putaremus errasse? Non itaque nobis uideri debet absurdum, ut, quem ad modum in singulis qu ibus que gentibus quaedam monstra sunt hominum, ita in uniuerso genere humano quaedam monstra sint gentium. Quapropter ut istam quaestionem pedetemtim cauteque concludam: aut illa, quae talia de quibusdam gentibus scripta sunt, omnino nulla sunt; aut si sunt, homines non sunt; aut ex Adam sunt, si homines sunt. [IX] Quod uero et antipodas esse fabulantur, id est homines a contraria parte terrae, ubi sol oritur, quando occidit nobis, aduersa pedibus nostris calcare uestigia: nulla ratione credendum est. Neque hoc ulla historica cognitione didicisse se adfirmant, sed quasi ratiocinando coniectant, eo quod intra conuexa caeli terra suspensa sit, eundemque locum mundus habeat et infimum et medium; et ex hoc opinantur alteram terrae partem, quae infra est, habitatione hominum care re non posse. Nec adtendunt, etiamsi figura conglobata et rutunda mundus esse credatur siue aliqua ratione monstretur, non tamen esse consequens, ut etiam ex illa parte ab aquarum congerie nuda sit terra; deinde etiamsi nuda sit, neque hoc statim necesse esse, ut homines habeat. Quoniam nullo modo scriptura ista mentitur, quae narratis praeteritis facit fidem eo, quod eius praedicta conplentur, nimisque absurdum est, ut dicatur aliquos homines ex hac in illam partem, Oceani inmensitate traiecta, nauigare ac peruenire potuisse, ut etiam illic ex uno illo primo homine genus institueretur humanum. Quapropter inter illos tunc hominum populos, qui per septuaginta duas gentes et totidem linguas colliguntur fuisse diuisi, quaeramus, si possumus inuenire, illam in terris peregrinantem ciuitatem Dei, quae usque ad diluuium arcamque perducta est atque in filiis Noe per eorum benedictiones perseuerasse monstratur, maxime in maximo, qui est appellatus Sem, quando quidem Iapheth ita benedictus est, ut in eius, fratris sui, domibus habitaret.

Caput X

19

Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut ipsa ostendat post diluuium ciuitatem Dei, sicut eam series generationum ab illo, qui est appellatus Seth, ostendebat ante diluuium. Propter hoc ergo scriptura diuina cum terrenam ciuitatem in Babylone, hoc est in confusione, monstrasset, ad patriarcham Sem recapitulando reuertitur et orditur inde generationes usque ad Abraham, commemorato etiam numero annorum, quanto quisque ad hanc seriem pertinentem filium genuisset quantoque uixisset. Vbi certe agnoscendum est, quod ante promiseram, ut appareat quare sit dictum de filiis Heber: Nomen unius Phalech, quia in diebus eius diuisa est terra. Quid enim aliud intellegendum est terram esse diuisam nisi diuergitate linguarum? Omissis igitur ceteris filiis Sem ad hanc rem non pertinentibus illi conectuntur in ordine generationum, per quos possit ad Abraham perueniri; sicut illi conectebantur ante diluuium, per quos perueniretur ad Noe generationibus, quae propagatae sunt ex illo Adam filio, qui est appellatus Seth. Sic ergo incipit generationum ista contextio: Et hae generationes Sem. Sem filius centum annorum, cum genuit Arphaxat, secundo anno post diluuium. Et uixit Sem, postquam genuit Arphaxat, quingentos annos et genuit filios et filias et mortuus est. Sic exsequitur ceteros dicens, quoto quisque anno uitae suae filium genuerit ad istum generationum ordinem pertinentem, qui pertendit ad Abrabam, et quot annos postmodum uixerit, intimans eum filios filiasque genuisse; ut intellegamus unde potuerint populi adcrescere, ne in paucis qui commemorantur hominibus occupati pueriliter haesitemus, unde tanta spatia terrarum atque regnorum repleri potuerint de genere Sem, maxime propter Assyriorum regnum, unde Ninus ille Orientalium domitor usquequaque populorum ingenti prosperitate regnauit et latissimum ac fundatissimum regnum, quod diuturno tempore duceretur, suis posteris propagauit.

20

Sed nos, ne diutius quam opus est inmoremur, non quot annos quisque in ista generationum serie uixerit, sed quoto anno uitae suae genuerit filium, hoc ordine memorandum tantummodo ponimus, ut et numerum annorum a transacto diluuio usque ad Abrabam colligamus et praeter illa, in quibus nos cogit necessitas inmorari, breuiter alia cursimque tangamus. Secundo igitur anno post diluuium Sem genuit Arphaxat; Arphaxat autem, cum esset centum triginta quinque annorum, genuit Cainan; qui cum esset centum triginta, genuit Sala; porro etiam ipse Sala totidem annorum erat, quando genuit Heber; centum uero et triginta et quattuor agebat annos Heber, cum genuit Phalech, in cuius diebus diuisa est terra; ipse autem Phalech uixit centum triginta, et genuit Ragau; et Ragau centum triginta duo, et genuit Seruch; et Seruch centum triginta, et genuit Nachor; et Nachor septuaginta nouem, et genuit Thara; Thara autem septuaginta, et genuit Abram; quem postea Deus mutato uocabulo nominauit Abraham. Fiunt itaque anni a diluuio usque ad Abraham mille septuaginta et duo secundum uulgatam editionem, hoc est interpretum septuaginta. In Hebraeis autem codicibus longe pauciores annos perhibent inueniri, de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt.

21

Cum ergo quaerimus in illis septuaginta duabus gentibus ciuitatem Dei, non possumus adfirmare illo tempore, quo erat eis labium unum, id est loquella una, tunc iam genus humanum alienatum fuisse a cultu ueri Dei, ita ut in solis istis generationibus pietas uera remaneret, quae descendunt de semine Sem per Arphaxat et tendunt ad Abraham; sed ab illa superbia aedificandae turris usque in caelum, qua impia significatur elatio, apparuit ciuitas, hoc est societas, impiorum. Vtrum itaque ante non fuerit an latuerit, an potius utraque permanserit, pia scilicet in duobus filiis Noe, qui benedicti sunt, eorumque posteris; impia uero in eo, qui maledictus est, atque eius progenie, ubi etiam exortus est gigans uenator contra Dominum, non est diiudicatio facilis. Fortassis enim, quod profecto est credibilius, et in filiis duorum illorum iam tunc, antequam Babylonia coepisset institui, fuerunt contemptores Dei, et in filiis Cham cultores Dei; utrumque tamen hominum genus terris numquam defuisse credendum est. Si quidem et quando dictum est: Omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, in utroque psalmo, ubi haec uerba sunt, et hoc legitur: Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui deuorant populum meum in cibo panis? Erat ergo etiam tunc populus Dei. Vnde illud, quod dictum est: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, de filiis hominum dictum est, non de filiis Dei. Nam praemissum est: Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut uideret si est intellegens aut requirens Deum, ac deinde illa subiuncta, quae omnes filios hominum, id est, ad ciuitatem pertinentes, quae uiuit secundum hominem, non secundum Deum, reprobos esse demonstrant.

Caput XI

22

Quam ob rem sicut lingua una cum esset omnium, non ideo filii pestilentiae defuerunt (nam et ante diluuium una erat lingua, et tamen omnes praeter unam Noe iusti domum deleri diluuio meruerunt): ita, quando merito elatioris impietatis gentes linguarum diuersitate punitae atque diuisae sunt et ciuitas impiorum confusionis nomen accepit, hoc est, appellata est Babylon, non defuit domus Heber, ubi ea quae antea fuit omnium lingua remaneret. Vnde, sicut supra memoraui, cum coepissent enumerari filii Sem, qui singuli gentes singulas procrearunt, primus est commendatus Heber, cum sit abnepos ipsius, hoc est ab illo quintus inueniatur exortus. Quia ergo in eius familia remansit haec lingua, diuisis per alias linguas ceteris gentibus, quae lingua prius humano generi non inmerito creditur fuisse communis, ideo deinceps Hebraea est nuncupata. Tunc enim opus erat eam distingui ab aliis linguis nomine proprio, sicut aliae quoque uocatae sunt nominibus propriis. Quando autem erat una, nihil aliud quam humana lingua uel humana locutio uocabatur, qua sola uniuersum genus humanum loquebatur.

23

Dixerit aliquis: Si in diebus Phalech filii Heber diuisa est terra per linguas, id est homines, qui tunc erant in terra, ex eius nomine potius debuit appellari lingua illa, quae fuit omnibus ante communis. Sed intellegendum est ipsum Heber propterea tale nomen inposuisse filio suo, ut uocaretur Phalech, quod interpretatur diuisio, quia tunc ei natus est, quando per linguas terra diuisa est, id est ipso tempore, ut hoc sit quod dictum est: In diebus eius diuisa est terra. Nam nisi adhuc Heber uiueret quando linguarum facta est multitudo, non ex eius nomine nomen acciperet lingua, quae apud illum potuit permanere. Et ideo credenda est ipsa fuisse prima illa communis, quoniam de poena uenit illa multiplicatio mutatioque linguarum et utique praeter hanc poenam esse debuit populus Dei. Nec frustra lingua haec est, quam tenuit Abraham, nec in omnes suos filios transmittere potuit, sed in eos tantum, qui propagati per Iacob et insignius atque eminentius in Dei populum coalescentes Dei testamenta et stirpem Christi habere potuerunt. Nec Heber ipse eandem linguam in uniuersam progeniem suam refudit, sed in eam tantum, cuius generationes perducantur ad Abrabam. Quapropter etiamsi non euidenter expressum est fuisse aliquod pium genus hominum, quando ab impiis Babylonia condebatur, non ad hoc ualuit haec obscuritas, ut quaerentis fraudaretur, sed potius ut exerceretur intentio. Cum enim legitur unam fuisse linguam primitus omnium et ante omnes filios Sem commendatur Heber, quamuis ex illo quintus oriatur, et Hebraea uocatur lingua, quam patriarcharum et prophetarum non solum in sermonibus suis, uerum etiam in litteris sacris custodiuit auctoritas: profecto, cum quaeritur in diuisione linguarum, ubi lingua illa remanere potuerit, quae fuit ante communis (quae sine ulla dubitatione ubi remansit, non ibi fuit illa poena, quae facta est mutatione linguarum), quid aliud occurrit, nisi quod in huius gente remanserit, a cuius nomine nomen accepit, et hoc iustitiae gentis huius non paruum apparuisse uestigium, quod, cum aliae gentes plecterentur mutatione linguarum, ad istam non peruenit tale supplicium?

24

Sed adhuc illud mouet, quo modo potuerunt singulas gentes facere Heber et filius eius Phalech, si una lingua permansit ambobus. Et certe una est Hebraea gens ex Heber propagata usque ad Abraham, et per eum deinceps, donec magnus fieret populus Israel. Quo modo igitur omnes filii, qui commemorati sunt trium filiorum Noe, fecerunt singulas gentes, si Heber et Phalech singulas non fecerunt? Nimirum illud est probabilius, quod gigans ille Nebroth fecerit etiam ipse gentem suam, sed propter excellentiam dominationis et corporis seorsum eminentius nominatus est, ut maneat numerus septuaginta duarum gentium atque linguarum. Phalech autem propterea commemoratus est, non quod gentem fecerit (nam eadem ipsa est eius gens Hebraea eademque lingua), sed propter tempus insigne, quod in diebus eius terra diuisa sit. Nec mouere nos debet, quo modo potuerit gigans Nebroth ad illud aetatis occurrere, quo Babylon condita est et confusio facta linguarum atque ex hoc diuisio gentium. Non enim quia Heber sextus est a Noe, ille autem quartus, ideo non potuerunt ad idem tempus conuenire uiuendo. Hoc enim contigit, cum plus uiuerent ubi pauciores sunt generationes, minus ubi plures; aut serius nati essent ubi pauciores, maturius ubi plures. Sane intellegendum est, quando terra diuisa est, non solum iam natos ceteros filios filiorum Noe, qui commemorantur patres gentium, sed etiam eius aetatis fuisse, ut numerosas familias haberent, quae dignae fuissent nominibus gentium. Vnde nequaquam putandum, quod eo fuerint ordine geniti, quo commemorati leguntur. Alioquin duodecim filii Iectan, qui erat alius filius Heber, frater Phalech, quo modo potuerunt iam gentes facere, si post Phalech fratrem suum Iectan natus est, sicut post eum commemoratus est; quando quidem tempore, quo natus est Phalech, diuisa est terra. Proinde intellegendum est priorem quidem nominatum, sed longe post fratrem suum Iectan fuisse natum, cuius Iectan duodecim filii tam grandes iam familias haberent, ut in linguas proprias diuidi possent. Sic enim potuit prior commemorari, qui erat aetate posterior, quem ad modum prius commemorati sunt ex tribus filiis Noe procreati filii Iapheth, qui erat minimus eorum; deinde filii Cham, qui erat medius; postremo filii Sem, qui erat primus et maximus. Illarum autem gentium uocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat unde fuerint deriuata, sicut ex Assur Assyrii et ex Heber Hebraei; partim temporis uetustate mutata sunt, ita ut uix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium, sed aliquarum ex istis origines gentium potuerint reperire. Nam quod ex filio Cham, qui uocabatur Mesraim, Aegyptii perhibentur exorti, nulla hic resonat origo uocabuli; sicut nec Aethiopum, qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere, qui Chus appellatus est. Et si omnia considerentur, plura mutata quam manentia nomina apparent.

Caput XII

25

Nunc iam uideamus procursum ciuitatis Dei etiam ab illo articulo temporis, qui factus est in patre Abraham, unde incipit esse notitia eius euidentior, et ubi clariora leguntur promissa diuina, quae nunc in Christo uidemus impleri. Sicut ergo scriptura sancta indicante didicimus, in regione Chaldaeorum natus est Abraham, quae terra ad regnum Assyrium pertinebat. Apud Chaldaeos autem iam etiam tunc superstitiones impiae praeualebant, quem ad modum per ceteras gentes. Vna igitur Tharae domus erat, de quo natus est Abraham, in qua unius ueri Dei cultus et, quantum credibile est, in qua iam sola etiam Hebraea lingua remanserat (quamuis et ipse, sicut iam manifestior Dei populus in Aegypto, ita in Mesopotamia seruisse diis alienis Iesu Naue narrante referatur) ceteris ex progenie illius Heber in linguas paulatim alias et in nationes alias defluentibus. Proinde sicut per aquarum diluuium una domus Noe remanserat ad reparandum genus humanum, sic in diluuio multarum superstitionum per uniuersum mundum una remanserat domus Tharae, in qua custodita est plantatio ciuitatis Dei. Denique sicut illic enumeratis supra generationibus usque ad Noe simul cum annorum numeris et exposita diluuii causa, priusquam Deus inciperet de arca fabricanda loqui ad Noe, dicitur: Hae autem generationes Noe: ita et hic enumeratis generationibus ab illo, qui est appellatus Sem, filio Noe, usque ad Abraham, deinde insignis articulus similiter ponitur ut dicatur: Hae sunt generationes Tharae. Thara genuit Abram et Nachor et Arran, et Arran genuit Loth. Et mortuus est Arran coram Thara patre suo in terra in qua natus est, in regione Chaldaeorum. Et sumpsit Abram et Nachor sibi uxores; nomen mulieris Abram Sara et nomen mulieris Nachor Melcha, filia Arran. Iste Arran pater Melchae fuit et pater Iescae, quae Iesca creditur ipsa esse etiam Sarra uxor Abrahae.

Caput XIII

26

Deinde narratur quem ad modum Thara cum suis regionem reliquerit Chaldaeorum et uenerit in Mesopotamiam et habitauerit in Charra. Tacetur autem de uno eius filio, qui uocabatur Nachor, tamquam eum non duxerit secum. Nam ita narratur: Et sumpsit Thara Abram filium suum et Loth filium Arran, filium filii sui, et Saram nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit illos de regione Chaldaeorum ire in terram Chanaan: et uenit in Charran et habitauit ibi. Nusquam hic nominatus est Nachor et uxor eius Melcha. Sed inuenimus postea, cum seruum suum mitteret Abraham ad accipiendam uxorem filio suo Isaac, ita scriptum: Et accepit puer decem camelos de camelis domini sui et de omnibus bonis domini sui secum, et exsurgens profectus est in Mesopotamiam in ciuitatem Nachor. Isto et aliis sacrae huius historiae testimoniis ostenditur etiam Nachor frater Abrahae exisse de regione Chaldaeorum sedesque constituisse in Mesopotamia, ubi cum patre suo habitauerat Abraham. Cur ergo eum scriptura non commemorauit, quando ex gente Chaldaea cum suis profectus est Thara et habitauit in Mesopotamia; ubi non solum Abraham filius eius, uerum etiam Sarra nurus et Loth nepos eius commemorantur, quod eos duxerit secum? Cur, putamus, nisi forte quod a paterna et fraterna pietate desciuerat et superstitioni adhaeserat Chaldaeorum et postea inde siue paenitendo siue persecutionem passus, quod suspectus haberetur, et ipse emigrauit? In libro enim qui inscribitur Iudith, cum quaereret Holofernes, hostis Israelitarum, quaenam illa gens esset, utrum aduersus eam bellandum fuisset, sic ei respondit Achior dux Ammanitarum: Audiat dominus noster uerbum de ore pueri sui, et referam tibi ueritatem de populo, qui habitat iuxta te montanam hanc, et non exibit mendacium de ore serui tui. Haec enim progenies populi est Chaldaeorum, et antea habitauerunt Mesopotamiam, quia noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum gloriosi, sed declinauerunt de uia parentum suorum et adorauerunt Deum caeli, quem cognouerunt, et proiecerunt eos a facie deorum suorum et fugerunt Mesopotamiam et habitauerunt ibi dies multos. Dixitque illis Deus eorum, ut exirent de habitatione sua et irent in terram Chanaan, et illic habitauerunt, et cetera, quae narrat Achior Ammanites. Vnde manifestum est domum Tharae persecutionem passam fuisse a Chaldaeis pro uera pietate, qua unus et uerus ab eis colebatur Deus.

Caput XIV

27

Defuncto autem Thara in Mesopotamia, ubi uixisse perhibetur ducentos et quinque annos, iam incipiunt indicari ad Abraham factae promissiones Dei, quod ita scriptum est: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra. Non sic autem accipiendum est, quasi omnes hos dies ibi egerit, sed quia omnes dies uitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi conpleuerit; alioquin nescietur quot annos uixerit Thara, quoniam non legitur quoto anno uitae suae in Charran uenerit; et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi diligenter commemoratur quot annos quisque uixerit, huius solius numerum annorum uitae non commendatum esse memoriae. Quod enim quorundam, quos eadem scriptura commemorat, tacentur anni, non sunt in hoc ordine, in quo temporum dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione contexitur. Iste autem ordo, qui dirigitur ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abrabam, sine numero annorum uitae suae neminem continet.

Caput XV

28

Quod uero commemorata morte Tharae, patris Abraham, deinde legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et cetera, non, quia hoc sequitur in sermone libri, hoc etiam in rerum gestarum tempore sequi existimandum est. Erit quippe, si ita est, insolubilis quaestio. Post haec enim uerba Dei, quae ad Abraham facta sunt, scriptura sic loquitur: Et exiit Abram, quem ad modum locutus est ei Dominus, et abiit cum eo Luth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Quo modo potest hoc esse uerum, si post mortem patris sui exiit de Charra? Cum enim esset Thara septuaginta annorum, sicut supra intimatum est, genuit Abraham; cui numero additis septuaginta quinque annis, quos agebat Abraham, quando egressus est de Charra, fiunt anni centum quadraginta quinque. Tot igitur annorum erat Thara, quando exiit Abraham de illa Mesopotamiae ciuitate; agebat enim annum aetatis suae septuagensimum quintum, ac per hoc pater eius, qui eum septuagensimo anno suo genuerat, agebat, ut dictum est, centensimum quadragensimum et quintum. Non ergo inde post mortem patris, id est post ducentos quinque annos, quibus pater eius uixit, egressus est; sed annus de illo loco profectionis eius, quoniam ipsius septuagensimus quintus erat, procul dubio patris eius, qui eum septuagensimo suo anno genuerat, centensimus quadragensimus quintus fuisse colligitur. Ac per hoc intellegendum est more suo scripturam redisse ad tempus, quod iam narratio illa transierat; sicut superius, cum filios filiorum Noe commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea, quasi hoc etiam in ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum et uox una omnibus. Quo modo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reuersa narratio? Sic ergo et hic cum dictum esset: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra, deinde scriptura redeundo ad id, quod ideo praetermiserat, ut prius de Thara id quod incohatum fuerat compleretur: Et dixit, inquit, Dominus ad Abram: Exi de terra tua et cetera. Post quae Dei uerba subiungitur: Et exiit Abram, quem ad modum locutus est illi Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Tunc itaque factum est, quando pater eius centensimum quadragensimum et quintum annum agebat aetatis; tunc enim fuit huius septuagensimus quintus. Soluta est autem ista quaestio et aliter, ut septuaginta quinque anni Abrahae, quando egressus est de Charra, ex illo computarentur, ex quo de igne Chaldaeorum liberatus, non ex quo natus est, tamquam tunc potius natus habendus sit.

29

Sed beatus Stephanus in actibus apostolorum cum ista narraret: Deus, inquit, gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra, et ait ad illum: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, et ueni in terram, quam tibi demonstrabo. Secundum haec uerba Stephani non post mortem patris eius locutus est Deus Abrahae, qui utique in Charra mortuus est, ubi cum illo et ipse filius habitauit, sed priusquam habitaret in eadem ciuitate, iam tamen cum esset in Mesopotamia. Iam ergo exierat a Chaldaeis. Quod itaque adiungit Stephanus: Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum et habitauit in Charra, non quid sit factum, postea quam locutus est illi Deus meque enim post illa Dei uerba egressus est de terra Chaldaeorum, cum dicat ei locutum Deum cum esset in Mesopotamia>, sed ad totum illud tempus pertinet quod ait: "Tunc, id est ex quo, egressus est a Chaldaeis et habitauit in Charra." Item quod sequitur: Et inde postquam mortuus est pater eius, conlocauit illum in terra hac, in qua uos nunc habitatis et patres uestri, non ait: "Postquam mortuus est pater eius, exiit de Charra"; sed: "Inde hic eum conlocauit, postquam mortuus est pater eius." Intellegendum est igitur locutum Deum fuisse ad Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra; sed eum in Charram peruenisse cum patre, retento apud se praecepto Dei, et inde exisse septuagensimo et quinto suo, patris autem sui centensimo quadragensimo et quinto anno. Conlocationem uero eius in terra Chanaan, non profectionem de Charra post mortem patris eius factam esse dicit, quia iam mortuus erat pater eius, quando emit terram, cuius ibi iam suae rei coepit esse possessor. Quod autem iam in Mesopotamia constituto, hoc est iam egresso de terra Chaldaeorum, dicit Deus: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, non ut corpus inde eiceret, quod iam fecerat, sed ut animum auelleret, dicitur. Non enim exierat inde animo, si spe redeundi et desiderio tenebatur, quae spes et desiderium Deo iubente ac iuuante et illo oboediente fuerat amputandum. Non sane incredibiliter existimatur, cum postea secutus esset Nachor patrum suum, tunc Abraham praeceptum Domini implesse, ut cum Sarra coniuge sua et Loth filio fratris sui exiret de Charra.

Caput XVI

30

Iam considerandae sunt promissiones Dei factae ad Abraham. In his enim apertiora Dei nostri, hoc est Dei ueri, oracula apparere coeperunt de populo piorum, quem prophetica praenuntiauit auctoritas. Harum prima ita legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et uade in terram, quam tibi demonstrauero; et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam benedicentes te et maledicentes te maledicam, et benedicentur in te omnes tribus terrae. Aduertendum est igitur duas res promissas Abrahae; unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius, quod significatur, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi demonstrauero, et faciam te in gentem magnam; aliam uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur, quod promitti coepit his uerbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae. Hanc promissionem factam arbitratur Eusebius septuagensimo quinto anno aetatis Abrahae, tamquam mox ut facta est de Charra exierit Abraham; quoniam scripturae contradici non potest, ubi legitur: Abram erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Sed si eo anno facta est ista promissio, iam utique in Charra cum patre suo demorabatur Abraham. Neque enim exire inde posset, nisi prius ibi habitasset. Numquidnam ergo contradicitur Stephano dicenti: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra? Sed intellegendum est, quod eodem anno facta sint omnia, et Dei promissio, antequam in Charra habitaret Abraham, et in Charra habitatio eius et inde profectio; non solum quia Eusebius in chronicis ab anno huius promissionis computat et ostendit post quadringentos et triginta annos exitum esse de Aegypto, quando lex data est, uerum etiam quia id commemorat apostolus Paulus.

Caput XVII

31

Per idem tempus eminentia regna erant gentium, in quibus terrigenarum ciuitas, hoc est societas hominum secundum hominem uiuentium, sub dominatu angelorum desertorum insignius excellebat, regna uidelicet tria, Sicyoniorum, Aegyptiorum, Assyriorum. Sed Assyriorum multo erat potentius atque sublimius. Nam rex ille Ninus Beli filius excepta India uniuersae Asiae populos subiugauerat. Asiam nunc dico non illam partem quae huius maioris Asiae una prouincia est, sed eam quae uniuersa Asia nuncupatur, quam quidam in altera duarum, plerique autem in tertia totius orbis parte posuerunt, ut sint omnes Asia, Europa et Africa; quod non aequali diuisione fecerunt. Namque ista, quae Asia nuncupatur, a meridie per orientem usque ad septentrionem peruenit; Europa uero a septentrione usque ad occidentem, atque inde Africa ab occidente usque ad meridiem. Vnde uidentur orbem dimidium duae tenere, Europa et Africa, alium uero dimidium sola Asia. Sed ideo illae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano ingreditur, quidquid aquarum terras interluit; et hoc mare magnum nobis facit. Quapropter si in duas partes orbem diuidas, Orientis et Occidentis, Asia erit in una, in altera uero Europa et Africa. Quam ob rem trium regnorum, quae tunc praecellebant, Sicyoniorum non erat sub Assyriis, quia in Europa sunt; Aegyptiorum autem quo modo eis non subiacebat, a quibus tota Asia tenebatur, solis Indis, ut perbibetur, exceptis? In Assyria igitur praeualuerat dominatus impiae ciuitatis; huius caput erat illa Babylon, cuius terrigenae ciuitatis nomen aptissimum est, id est confusio. Ibi iam Ninus regnabat post mortem patris sui Beli, qui primus illic regnauerat sexaginta quinque annos. Filius uero eius Ninus, qui defuncto patri successit in regnum, quinquaginta duo regnauit annos, et habebat in regno quadraginta tres, quando natus est Abraham, qui erat annus circiter millensimus ducentensimus ante conditam mam, ueluti alteram in occidente Babyloniam.

Caput XVIII

32

Egressus ergo Abrabam de Charra septuagensimo quinto anno aetatis suae, centensimo autem quadragensimo et quinto patris sui, cum Loth filio fratris et Sarra coniuge perrexit in terram Chanaan et peruenit usque ad Sichem, ubi rursus diuinum accepit oraculum, de quo ita scriptum est: Et apparuit Dominus Abrae, et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc. Nihil hic de illo semine dictum est, in quo pater factus est omnium gentium, sed de illo solo, de quo pater est unius Israeliticae gentis; ab hoc enim semine terra illa possessa est.

Caput XIX

33

Deinde aedificato ibi altari et inuocato Deo Abraham profectus est inde et habitauit in heremo atque inde ire in Aegyptum famis necessitate conpulsus est. Vbi uxorem suam dixit sororem, nihil mentitus; erat enim et hoc, quia propinqua erat sanguine; sicut etiam Loth eadem propinquitate, cum fratris eius esset filius, frater eius est dictus. Itaque uxorem tacuit, non negauit, coniugis tuendam pudicitiam committens Deo et humanas insidias cauens ut homo; quoniam, si periculum quantum caueri poterat non caueret, magis temptaret Deum, quam speraret in Deum. De qua re contra calumniantem Faustum Manichaeum satis diximus. Denique factum est, quod de Domino praesumpsit Abraham. Nam Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, grauiter adflictus marito reddidit. Vbi absit ut credamus alieno concubitu fuisse pollutam, quia multo est credibilius, hoc Pharaonem facere adflictionibus magnis non fuisse permissum.

Caput XX

34

Reuerso igitur Abraham ex Aegypto in locum unde uenerat, tunc Loth fratris filius ab illo in terram Sodomorum salua caritate discessit. Diuites quippe facti erant pastoresque multos pecorum habere coeperant, quibus inter se rixantibus eo modo familiarum suarum pugnacem discordiam uitauerunt. Poterat quippe hinc, ut sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa consurgere. Proinde hoc malum praecauentis Abrabae uerba ista sunt ad Loth: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. Nonne ecce tota terra ante te est? Discede a me; si tu in sinistram, ego in dextram: uel si tu in dextram, ego in sinistram. Hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo, ut, quando terrenorum aliquid partiendum est, maior diuidat, minor eligat.

Caput XXI

35

Cum ergo digressi essent separatimque habitarent Abraham et Loth necessitate sustentandae familiae, non foeditate discordiae, et Abraham in terra Chanaan, Loth autem esset in Sodomis, oraculo tertio dixit Dominus ad Abraham: Respiciens oculis tuis uide a loco, in quo nunc tu es, ad aquilonem et Africum et orientem et mare, quia omnem terram, quam tu uides, tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, et faciam semen tuum tamquam harenam terrae. Si potest aliquis dinumerare harenam terrae, et semen tuum dinumerabitur. Surgens perambula terram in longitudinem eius et in latitudinem, quia tibi dabo eam. In hac promissione utrum sit etiam illa, qua pater factus est omnium gentium, non euidenter apparet. Potest enim uideri ad hoc pertinere: Et faciam semen tuum tamquam harenam terrae, quod ea locutione dictum est, quam Graeci uocant hyperbolen; quae utique tropica est, non propria. Quo tamen modo, ut ceteris tropis, uti solere scripturam, nullus qui eam didicit ambigit. Iste autem tropus, id est modus locutionis, fit, quando id quod dicitur longe est amplius, quam quod eo dicto significatur. Quis enim non uideat, quam sit incomparabiliter amplior harenae numerus, quam potest esse hominum omnium ab ipso Adam usque ad terminum saeculi? Quanto ergo magis quam semen Abrahae, non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, uerum etiam quod est et futurum est secundum imitationem fidei toto orbe terrarum in omnibus gentibus! Quod semen in comparatione multitudinis impiorum profecto in paucis est; quamuis et ipsi pauci faciant innumerabilem multitudinem suam, quae significata est secundum hyperbolen per harenam terrae. Sane ista multitudo, quae promittitur Abrabae, non Deo est innumerabilis, sed hominibus; Deo autem nec harena terrae. Proinde quia non tantum gens Israelitica, sed uniuersum semen Abrahae, ubi est et promissio non secundum carnem, sed secundum spiritum plurium fiorum, congruentius harenae multitudini comparatur: potest hic intellegi utriusque rei facta promissio. Sed ideo diximus, quod non euidenter appareat, quia et illius gentis unius multitudo, quae secundum carnem nata est ex Abraham per eius nepotem Iacob, in tantum creuit, ut paene omnes partes orbis impleuerit. Et ideo potuit et ipsa secundum hyperbolen harenae multitudini comparari, quia et haec sola innumera est homini. Terram certe illam solam significatam, quae appellata est Chanaan, ambigit nemo. Sed quod dictum est: Tibi dabo eam et semini tuo usque in saeculum, potest mouere nonnullos, si usque in saeculum intellegant "in aeternum". Si autem saeculum hoc loco sic accipiant, quem ad modum fideliter tenemus initium futuri saeculi a fine praesentis ordiri, nihil eos mouebit; quia, etsi expulsi sunt Israelitae de Hierosolymis, manent tamen in aliis ciuitatibus terrae Chanaan, et usque in finem manebunt; et uniuersa terra illa cum a Christianis inhabitatur, etiam ipsum semen est Abrahae.

Caput XXII

36

Hoc responso promissionis accepto migrauit Abraham et mansit in alio eiusdem terrae loco, iuxta quercum Mambre, quae erat Chebron. Deinde ab hostibus, qui Sodomis inruerant, cum quinque reges aduersus quattuor bellum gererent et uictis Sodomitis etiam Loth captus esset, liberauit eum Abraham adductis secum in proelium trecentis decem et octo uernaculis suis et uictoriam fecit regibus Sodomorum nihilque spoliorum auferre uoluit, cum rex cui uicerat obtulisset. Sed plane tunc benedictus est a Melchisedech, qui erat sacerdos Dei excelsi; de quo in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, quam plures Pauli apostoli esse dicunt, quidam uero negant, multa et magna conscripta sunt. Ibi quippe primum apparuit sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo toto orbe terrarum, impleturque illud, quod longe post hoc factum per prophetiam dicitur ad Christum, qui fuerat adhuc uenturus in carne: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; non scilicet secundum ordinem Aaron, qui ordo fuerat auferendus inlucescentibus rebus, quae illis umbris praenotabantur.

Caput XXIII

37

Etiam tunc factum est uerbum Domini ad Abraham in uisu. Qui cum ei protectionem mercedemque promitteret ualde multam, ille de posteritate sollicitus quandam Eliezer uernaculum suum futurum sibi dixit heredem, continuoque illi promissus est heres, non ille uernaculus, sed qui de ipso Abraham fuerat exiturus, rursusque semen innumerabile, non sicut harena terrae, sed stellae caeli; ubi mihi magis uidetur promissa posteritas caelesti felicitate sublimis. Nam quantum ad multitudinem pertinet, quid sunt stellae caeli ad harenam terrae? nisi quis et istam comparationem in tantum esse similem dicat, in quantum etiam stellae dinumerari non ualent, quia nec omnes eas uideri posse credendum est. Nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plures uidet. Vnde et acerrime cernentibus aliquas occultas esse merito existimatur, exceptis eis sideribus, quae in alia parte orbis a nobis remotissima oriri et occidere perhibentur. Postremo quicumque uniuersum stellarum numerum conprehendisse et conscripsisse iactantur, sicut Aratus uel Eudoxus uel si qui alii sunt, eos libri huius contemnit auctoritas. Hic sane illa sententia ponitur, cuius apostolus meminit propter Dei gratiam commendandam: Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam; ne circumcisio gloriaretur gentesque incircumcisas ad fidem Christi nollet admitti. Hoc enim quando factum est, ut credenti Abrabae deputaretur fides ad iustitiam, nondum fuerat circumcisus.

Caput XXIV

38

In eodem uisu cum loqueretur ei Deus, etiam hoc ait ad illum: Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum, ut dem tibi terram hanc, ut heres sis eius. Vbi cum interrogasset Abraham secundum quid sciret, quod heres eius erit, dixit illi Deus: Accipe mihi iuuencam trimam et capram trimam et arietem trimum et turturem et columbam. Accepit autem illi haec omnia et diuisit illa media et posuit ea contra faciem alterum alteri; aues autem non diuisit. Et descenderunt, sicut scriptum est, aues supra corpora quae diuisa erant, et consedit illis Abram. Circa solis autem occasum pauor inruit super Abram, et ecce timor tenebrosus magnus incidit ei; et dictum est ad Abram: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis; gentem autem, cui seruierint, iudicabo ego. Post haec uero exibunt hoc cum supellectili multa. Tu autem ibis ad patres tuos cum pace nutritus in senecta bona. Quarta uero generatione conuertent se hoc. Nondum enim impleta sunt peccata Amorrhaeorum usque adhuc. Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media diuisa illa. In die illa disposuit Dominus Deus testamentum ad Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum flumen Euphraten, Cenaeos et Cenezaeos et Celmonaeos et Chettaeos et Pherezaeos et Raphaim et Amorrhaeos et Chananaeos et Euaeos et Gergesaeos et Iebusaeos.

39

Haec omnia in uisu facta diuinitus atque dicta sunt, de quibus singulis enucleate disserere longum est et intentionem operis huius excedit. Quod ergo satis est nosse debemus. Postea quam dictum est credidisse Abraham Deo et deputatum illi ad iustitiam, non eum in fide defecisse, ut diceret: Dominator Domine, secundum quid sciam, quia heres eius ero? (terrae quippe illius promissa erat hereditas) —- non enim ait: "Vnde sciam?" quasi adhuc non crederet; sed ait: Secundum quid sciam? ut ei rei, quam crediderat, aliqua similitudo adhiberetur, qua eius modus agnosceretur; sicut non est uirginis Mariae diffidentia quod ait: Quo modo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? quod enim futurum esset, certa erat; modum quo fieret inquirebat, et hoc cum quaesisset, audiuit -: denique et hic similitudo data est de animalibus, iuuenca et capra et ariete et duabus uolucribus, turture et columba, ut secundum haec futurum sciret, quod futurum esse iam non ambigeret. Siue ergo per iuuencam significata sit plebs posita sub iugo legis, per capram eadem plebs peccatrix futura, per arietem eadem plebs etiam regnatura (quae animalia propterea trima dicuntur, quia, cum sint insignes afficuli temporum ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abraham et inde usque ad Dauid, qui reprobato Saule primus in regno gentis Israeliticae Domini est uoluntate fundatus, in hoc ordine tertio, qui tenditur ex Abraham usque ad Dauid, tamquam tertiam aetatem gerens ille populus adoleuit), siue aliquid aliud conuenientius ista significent: nullo modo tamen dubitauerim spiritales in ea praefiguratos additamento turturis et columbae. Et ideo dictum est: Aues autem non diuisit, quoniam carnales inter se diuiduntur, spiritales autem nullo modo, siue a negotiosis conuersationibus hominum se remoueant, sicut turtur, siue inter illas degant, sicut columba; utraque tamen auis est simplex et innoxia, significans et in ipso Israelitico populo, cui terra illa danda erat, futuros indiuiduos filios promssionis et heredes regni in aeterna felicitate mansuri. Aues autem descendentes supra corpora, quae diuisa erant, non boni aliquid, sed spiritus indicant aeris huius, pastum quendam suum de carnalium diuisione quaerentes. Quod autem illis consedit Abraham, significat etiam inter illas carnalium diuisiones ueros usque in finem perseueraturos fideles. Et circa solis occasum quod pauor inruit in Abraham et timor tenebrosus magnus significat circa huius saeculi finem magnam perturbationem ac tribulationem futuram fidelium, de qua Dominus dicit in euangelio: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio.

40

Quod uero dictum est ad Abraham: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis, de populo Israel, qui fuerat in Aegypto seruiturus, apertissime prophetatum est; non quod in eadem seruitute sub Aegyptiis adfligentibus quadringentos annos ille populus fuerat peracturus, sed in ipsis quadringentis annis praenuntiatum est hoc futurum. Quem ad modum enim scriptum est de Thara patre Abrahae: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anno, non quia ibi omnes acti sunt, sed quia ibi completi sunt: ita et hic propterea interpositum est: Et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis, quoniam iste numerus in eadem adflictione completus est, non quia ibi uniuersus peractus est. Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri plenitudinem, quamuis aliquanto amplius sint, siue ex hoc tempore computentur, quo ista promittebantur Abrahae, siue ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista praedicuntur. Computantur enim, sicut superius iam diximus, ab anno septuagensimo et quinto Abrahae, quando ad eum facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto quadringenti et triginta anni; quorum apostolus ita meminit: Hoc autem dico, inquit: testamentum confirmatum a Deo post quadringentos triginta annos facta lex non infirmat ad euacuandam promissionem. Iam ergo isti quadringenti et triginta anni quadringenti poterant nuncupari, quia non sunt multo amplius: quanto magis cum aliquot iam ex isto numero praeterissent, quando illa in uisu demonstrata et dicta sunt Abrahae, uel qu ando Isaac natus est centenario patri suo, a prima promissione post uiginti quinque annos, cum iam ex istis quadringentis triginta quadringenti et quinque remanerent, quos Deus quadringentos uoluit nominare. Et cetera, quae sequuntur in uerbis praenuntiantis Dei, nullus dubitauerit ad Israeliticum populum pertinere.

41

Quod uero adiungitur: Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media diuisa illa, significat iam in fine saeculi per ignem iudicandos esse carnales. Sicut enim adflictio ciuitatis Dei, qualis antea numquam fuit, quae sub Antichristo futura speratur, significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum, id est propinquante iam fine saeculi: sic ad solis occasum, id est ad ipsum iam finem, significatur isto igne dies iudicii dirimens carnales per ignem saluandos et in igne damnandos. Deinde testamentum factum ad Abraham terram Chanaan proprie manifestat et nominat in ea undecim gentes a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Non ergo a flumine magno Aegypti, hoc est Nilo, sed a paruo, quod diuidit inter Aegyptum et Palae stinam, ubi est ciuitas Rhinocorura.

Caput XXV

42

Iam hinc tempora consequuntur filiorum Abrahae, unius de Agar ancilla, alterius de Sarra libera, de quibus in libro superiore iam diximus. Quod autem adtinet ad rem gestam, nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrabae. Vsus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam libidinem, nec insultans, sed potius obediens coniugi, quae suae sterilitatis credidit esse solacium, si fecundum ancillae uterum, quoniam natura non poterat, uoluntate faceret sum, et eo iure, quo dicit apostolus: Similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, uteretur mulier ad pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa. Nulla est hic cupido lasciuiae, nulla nequitiae turpitudo. Ab uxore causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis accipitur; ab utroque non culpae luxus, sed naturae fructus exquiritur. Denique cum ancilla grauida dominae sterili superbiret et hoc Sarra suspicione muliebri uiro potius inputaret, etiam ibi demonstrauit Abraham non se amatorem seruum, sed liberum fuisse genitorem et in Agar Sarrae coniugi pudicitiam custodisse nec uoluptatem suam, sed uoluntatem illius impleuisse; accepisse nec petisse, accessisse nec haesisse, seminasse nec amasse. Ait enim: Ecce ancilla tua in manibus tuis, utere ea quo modo tibi placuerit. O uirum uiriliter utentem feminis, coniuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter!

Caput XXVI

43

Post haec natus est Ismael ex Agar, in quo putare posset impletum, quod ei promissum fuerat, cum sibi uernaculum suum adoptare uoluisset, Deo dicente: Non erit heres tuus hic; sed qui exiet de te, ille erit heres tuus. Hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret impletum, iam cum esset annorum nonaginta et nouem, apparuit ei Dominus et dixit illi; Ego sum Deus, place in conspectu meo et esto sine querella, et ponam testamentum meum inter me et inter te et implebo te ualde. Et procidit Abram in faciem suam. Et locutus est illi Deus dicens: Et ego, ecce testamentum meum tecum, et eris pater multitudinis gentium; et non appellabitur adhuc nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te; et augeam te ualde ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt; et statuam testamentum meum inter me et inter te et inter semen tuum post te in generationes eorum in testamentum aeternum, ut sim tibi Deus et semini tuo post te. Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua incola es, omnem terram Chanaan in pussessionem aeternam, et ero illis Deus. Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem testamentum meum conseruabis, tu et semen tuum post te in progenies suas. Et hoc est testamentum, quod conseruabis inter me et uos et inter semen tuum post te in generationes suas: Circumcidetur uestrum omne masculinum,, et circumcidemini carnem praeputii uestri, et erit in signo testamenti inter me et uos. Et puer octo dierum circumcidetur, uestrum omne masculinum in progenies uestras. Vernaculus et empticius ab omni filio alieno, qui non est de semine tuo, circumcisione circumcidetur uernaculus domus tuae et empticius. Et erit testamentum meum in carne uestra in testamento aeterno. Et qui non fuerit circumcisus masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octaua die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipauit. Et dixit Deus ad Abraham: Sara uxor tua, non appellabitur nomen eius Sara, sed Sarra erit nomen eius. Benedicam autem illam et dabo tibi ex ea filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt. Et procidit Abraham super faciem suam et risit et dixit in animo suo dicens: Si mihi centum annos habenti nascetur filius, et si Sarra annorum nonaginta pariet? Dixit autem Abraham ad Deum: Ismael hic uiuat in conspectu tuo. Dixit autem Deus ad Abraham: Ita, ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium, et uocabis nomen eius Isaac; et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, esse illi Deus et semini eius post illum. De Ismael autem ecce exaudiui te; ecce benedixi eum et ampliabo illum et multiplicabo eum ualde. Duodecim gentes generabit, et dabo illum in magnam gentem. Testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sarra in tempore hoc ad annum sequentem.

44

Hic apertiora promissa sunt de uocatione gentium in Isaac, id est in filio promissionis, quo significatur gratia, non natura, quia de sene et anu sterili promittitur filius. Quamuis enim et naturalem procreationis excursum Deus operetur: ubi tamen euidens opus Dei est uitiata et cessante natura, ibi euidentius intellegitur gratia. Et quia hoc non per generationem, sed per regenerationem futurum erat, ideo nunc imperata est circumcisio, quando de Sarra promissus est filius. Et quod omnes non solum filios, uerum etiam seruos uernaculos et empticios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quid enim aliud circumcisio significat quam naturam exuta uetustate renouatam? Et quid aliud quam Christum octauus dies, qui hebdomade completa, hoc est post sabbatum, resurrexit? Parentum mutantur et nomina: omnia resonant nouitatem, et in testamento uetere obumbratur nouum. Quid est enim quod dicitur testamentum uetus nisi noui occultatio? Et quid est aliud quod dicitur nouum nisi ueteris reuelatio? Risus Abrahae exultatio est gratulantis, non inrisio diffidentis. Verba quoque eius illa in animo suo: Si mihi centum annos habenti nascetur filius et si Sarra annorum nonaginta pariet, non,sunt dubitantis, sed admirantis. Si quem uero mouet quod dictum est: Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua tu incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, quo modo accipiatur impletum siue adhuc expectetur implendum, cum possessio quaecumque terrena aeterna cuilibet genti esse non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graeci appellant ai)w/nion, quod a saeculo deriuatum est; ai)wn quippe Graece saeculum nuncupatur. Sed non sunt ausi Latini hoc dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia quippe dicuntur multa, quae in hoc saeculo sic aguntur, ut breui etiam tempore transeant; ai)w/nion autem quod dicitur, aut non habet finem aut usque in huius saeculi tenditur finem.

Caput XXVII

45

Item potest mouere, quo modo intellegi oporteat quod hic dictum est: Masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octaua die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipauit, cum haec nulla culpa sit paruuli, cuius dixit animam perituram, nec ipse dissipauerit testamentum Dei, sed maiores, qui eum circumcidere non curarunt; nisi quia etiam paruuli, non secundum suae uitae proprietatem, sed secundum communem generis humani originem omnes in illo uno testamentum Dei dissipauerunt, in quo omnes peccauerunt. Multa quippe appellantur testamenta Dei exceptis illis duobus magnis, uetere et nouo, quod licet cuique legendo cognoscere. Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem primum, profecto illud est: Qua die ederitis, morte moriemini. Vnde scriptum est in libro, qui ecclesiasticus appellatur: Omnis caro sicut uestis ueterescit. Testamentum enim a saeculo: Morte morieris. Cum enim lex euidentior postea data sit, et dicat apostolus: Vbi autem non est lex, nec praeuaricatio, quo pacto in psalmo quod legitur uerum est: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, nisi quia omnes legis alicuius praeuaricatae sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? Quam ob rem si etiam paruuli, quod uera fides habet, nascuntur non proprie, sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur: profecto eo modo, quo sunt peccatores, etiam praeuaricatores legis illius, quae in paradiso data est, agnoscuntur; ut uerum sit utrumque, quod scriptum est, et: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, et: Vbi lex non est, nec praeuaricatio. Ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit et non inmerito paruulum propter originale peccatum, quo primum Dei dissipatum est testamentum, generatio disperdet, nisi regeneratio liberet: sic intellegenda sunt haec uerba diuina, tamquam dictum sit: "Qui non fuerit regeneratus, interibit anima illa de genere eius", quia testamentum Dei dissipauit, quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccauit. Si enim dixisset: "Quia hoc testamentum meum dissipauit", non nisi de ista circumcisione intellegi cogeret; nunc uero, quoniam non expressit cuius modi testamentum paruulus dissipauerit, liberum est intellegere de illo testamento dictum, cuius dissipatio pertinere posset ad paruulum. Si autem hoc quisquam non nisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod in ea testamentum Dei, quoniam non est circumcisus, dissipauerit paruulus: quaerat locutionis aliquem modum, quo non absurde possit intellegi, ideo dissipasse testamentum, quia licet non ab illo, tamen in illo est dissipatum. Verum sic quoque animaduertendum est nulla in se neglegentia sua iniuste interire incircumcisi animam paruuli nisi originalis obligatione peccati.

Caput XXVIII

46

Facta igitur promissione tam magna tamque dilucida ad Abraham, cui euidentissime dictum est: Patrem multarum gentium posui te; et augeam te ualde ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt. Et dabo tibi ex Sarra filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt (quam promissionem nunc in Christo cernimus reddi), ex illo deinceps illi coniuges non uocantur in scripturis, sicut antea uocabuntur, Abram et Sara, sed sicut eos nos ab initio uocauimus, quoniam sic iam uocantur ab omnibus, Abrabam et Sarra. Cur autem mutatum sit nomen Abrahae, reddita est ratio: Quia patrem, inquit, multarum gentium posui te. Hoc ergo significare intellegendum est Abraham; Abram uero, quod ante uocabatur, interpretatur pater excelsus. De nomine autem mutato Sarrae non est reddita ratio; sed, sicut aiunt, qui scripserunt interpretationes nominum Hebraeorum, quae his sacris litteris continentur, Sara interpretatur princeps mea, Sarra autem uirtus. Vnde scriptum est in epistula ad Hebraeos: Fide et ipsa Sarra uirtutem accepit ad emissionem seminis. Ambo enim seniores erant, sicut scriptura testatur; sed illa etiam sterilis et cruore menstruo iam destituta, propter quod iam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. Porro si femina ita sit prouectioris aetatis, ut ei solita mulierum adhuc fluant, de iuuene parere potest, de seniore non potest; quamuis adhuc possit ille senior, sed de adulescentula gignere, sicut Abraham post mortem Sarrae de Cettura potuit, quia uiuidam eius inuenit aetatem. Hoc ergo est, quod mirum commendat apostolus, et ad hoc dicit Abrahae iam fuisse corpus emortuum, quoniam non ex omni femina, cui adhuc esset aliquod pariendi tempus extremum, generare ipse in illa aetate adhuc posset. Ad aliquid enim emortuum corpus intellegere debemus, non ad omnia. Nam si ad omnia non iam senectus uiui, sed cadauer est mortui. Quamuis etiam sic solui soleat ista quaestio, quod de Cettura postea genuit Abraham, quia donum gignendi, quod a Domino accepit, etiam post obitum mansit uxoris. Sed propterea mihi uidetur illa, quam secuti sumus, huius quaestionis solutio praeferenda, quia centenarius quidem senex, sed temporis nostri, de nulla potest femina gignere; non tunc, quando adhuc tamdiu uiuebant, ut centum anni nondum facerent hominem decrepitae senectutis.

Caput XXIX

47

Item Deus apparuit Abrahae ad quercum Mambre in tribus uiris, quos dubitandum non est angelos fuisse; quamuis quidam existiment unum in eis fuisse Dominum Christum, adserentes eum etiam ante indumentum carnis fuisse uisibilem. Est quidem diuinae potestatis et inuisibilis, incorporalis inmutabilisque naturae, sine ulla sui mutatione etiam mortalibus aspectibus apparere, non per id quod est, sed per aliquid quod sibi subditum est; quid autem illi subditum non est? Verum tamen si propterea confirmant horum trium aliquem fuisse Christum, quia, cum tres uidisset, ad Dominum singulariter est locutus (sic enim scriptum est: Et ecce tres uiri stabant super eum, et uidens procucurrit in obuiam illis ab ostio tabernaculi sui, et adorauit super terram et dixit: Domine, si inueni gratiam ante te, et cetera): cur non et illud aduertunt, duos ex eis uenisse, ut Sodomitae delerentur, cum adhuc Abrabam ad unum loqueretur, Dominum appellans et intercedens, ne simul iustum cum impio in Sodomis perderet? Illos autem duos sic suscepit Loth, ut etiam ipse in conloquio cum illis suo singulariter Dominum appellet. Nam cum eis pluraliter dixisset: Ecce, domini, declinate in domum pueri uestri, et cetera quae ibi dicuntur, postea tamen ita legitur: Et tenuerunt angeli manum eius et manum uxoris eius et manus duarum filiarum eius, in eo quod parceret Dominus ipsi. Et factum est, mox ut eduxerunt illum foras, et dixerunt: Saluam fac animam tuam, ne respexeris retro, nec steteris in tota regione; in monte saluum te fac, ne quando conprehendaris. Dixit autem Loth ad illos: Oro, Domine, quia inuenit puer tuus misericordiam ante te, et quae sequuntur. Deinde post haec uerba singulariter illi respondet et Dominus, cum in duobus angelis esset, dicens: Ecce miratus sum faciem tuam, et cetera. Vnde multo est credibilius, quod et Abraham in tribus et Loth in duobus uiris Dominum agnoscebant, cui per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines esse arbitrarentur; neque enim aliam ob causam sic eos susceperunt, ut tamquam mortalibus et humana refectione indigentibus ministrarent; sed erat profecto aliquid, quo ita excellebant, licet tamquam homines, ut in eis esse Dominum, sicut adsolet in prophetis, hi, qui hospitalitatem illis exhibebant, dubitare non possent; atque ideo et ipsos aliquando pluraliter et in eis Dominum aliquando singulariter appellabant. Angelos autem fuisse scriptura testatur, non solum in hoc genesis libro, ubi haec gesta narrantur, uerum etiam in epistula ad Hebraeos, ubi, cum hospitalitas laudaretur: Per hanc, inquit, etiam quidam nescientes hospitio receperunt angelos. Per illos igitur tres uiros, cum rursus filius Isaac de Sarra promitteretur Abrahae, diuinum datum est etiam tale responsum, ut diceretur: Abraham erit in magnam gentem et multam, et benedicentur in eo omnes gentes terrae. Et hic duo illa breuissime plenissimeque promissa sunt, gens Israel secundum carnem et omnes gentes secundum fidem. [XXX] Post hanc promissionem liberato de Sodomis Loth et ueniente igneo imbre de caelo tota illa regio impiae ciuitatis in cinerem uersa est, ubi stupra in masculos in tantam consuetudinem conualuerant, quantam leges solent aliorum factorum praebere licentiam. Verum et hoc eorum supplicium specimen futuri iudicii diuini fuit. Nam quo pertinet quod prohibiti sunt qui liberabantur ab angelis retro respicere, nisi quia non est animo redeundum ad ueterem uitam, qua per gratiam regeneratus exuitur, si ultimum euadere iudicium cogitamus? Denique uxor Loth, ubi respexit, remansit et in salem conuersa hominibus fidelibus quoddam praestitit condimentum, quo sapiant aliquid, unde illud caueatur exemplum.

48

Inde rursus Abraham fecit in Geraris apud regem ciuitatis illius Abimelech, quod in Aegypto de coniuge fecerat, eique intacta similiter reddita est. Vbi sane Abraham obiurganti regi, cur tacuisset uxorem sororemque dixisset, aperiens quid timuerit etiam hoc addidit: Etenim uere soror mea est de patre, sed non de matre, quia de patre suo soror erat Abrahae, de quo propinqua eius erat. Tantae autem pulchritudinis fuit, ut etiam in illa aetate posset adamari.

Caput XXXI

49

Post haec natus est Abrahae secundum promissionem Dei de Sarra filius, eumque nominauit Isaac, quod interpretatur risus. Riserat enim et pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio; riserat et mater, quando per illos tres uiros iterum promissus est, dubitans in gaudio; quamuis exprobrante angelo, quod risus ille, etiamsi gaudii fuit, tamen plenae fidei non fuit, post ab eodem angelo in fide etiam confirmata est. Ex hoc ergo puer nomen accepit. Nam quod risus ille non ad inridendum opprobrium,sed ad celebrandum gaudium pertinebat, nato Isaac et eo nomine uocato Sarra monstrauit; ait quippe: Risum mihi fecit Dominus; quicumque enim audierit, congaudebit mihi. Sed post aliquantulum tempus ancilla de domo eicitur cum filio suo, et duo illa secundum apostolum testamenta significantur, uetus et nouum, ubi Sarra illa supernae Hierusalem, hoc est ciuitatis Dei, figuram gerit.

Caput XXXII

50

Inter haec, quae omnia commemorare nimis longum est, temptatur Abraham de immolando dilectissimo filio ipso Isaac, ut pia eius oboedientia probaretur, saeclis in notitiam proferenda, non Deo. Neque enim omnis est culpanda temptatio, quia et gratulanda est, qua fit probatio. Et plerumque aliter animus humanus sibi ipsi innotescere non potest, nisi uires suas sibi non uerbo, sedexperimento temptatione quodam modo interrogante respondeat; ubi si Dei munus agnouerit, tunc pius est, tunc solidatur firmitate gratiae, non inflatur inanitate iactantiae. Numquam sane crederet Abraham, quod uictimis Deus delectaretur humanis; quamuis diuino intonante praecepto oboediendum sit, non disputandum. Verum tamen Abrabam confestim filium, cum fuisset immolatus, resurrecturum credidisse laudandus est. Dixerat namque illi Deus, cum de ancilla et filio eius foras eiciendis uoluntatem coniugis nollet implere: In Isaac uocabitur tibi semen. Et certe ibi sequitur ac dicitur: Et filium autem ancillae huius in magnam gentem faciam illum, quia semen tuum est. Quo modo ergo dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, cum et Ismaelem Deus semen eius uocauerit? Exponens autem apostolus quid sit: In Isaac uocabitur tibi semen: Id est, inquit, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen. Ac per hoc filii promissionis, ut sint semen Abrahae, in Isaac uocantur, hoc est in Christo uocante gratia congregantur. Hanc ergo promissionem pater pius fideliter tenens, quia per hunc oportebat impleri, quem Deus iubebat occidi non haesitauit quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus. Sic intellectum est et in epistula ad Hebraeos, et sic expositum. Fide, inquit, praecessit. Abraham Isaac temptatus et unicum obtulit, qui promissiones suscepit, ad quem dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, cogitans quia et ex mortuis suscitare potest Deus. Proinde addidit: Pro hoc etiam eum et in similitudinem adduxit; cuius similitudinem, nisi illius unde dicit apostolus: Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum? Propterea et Isaac, sicut Dominus crucem suam, ita sibi ligna ad uictimae locum, quibus fuerat et inponendus, ipse portauit. Postremo quia Isaac occidi non oportebat, postea quam est pater ferire prohibitus, quis erat ille aries, quo immolato impletum est significatiuo sanguine sacrificium? Nempe quando eum uidit Abrabam, cornibus in frutice tenebatur. Quis ergo illo figurabatur, nisi Iesus, antequam immolaretur, spinis Iudaicis coronatus?

51

Sed diuina per angelum uerba potius audiamus. Ait quippe scriptura: Et extendit Abraham manum suam sumere machaeram, ut occideret filium suum. Et uocauit illum angelus Domini de caelo et dixit: Abraham! Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Non inicias manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam; nunc enim sciui quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Nunc sciui dictum est "nunc sciri feci"; neque enim hoc nondum sciebat Deus. Deinde ariete illo immolato pro Isaac filio suo uocauit, ut legitur, Abraham nomen loci illius: Dominus uidit; ut dicant hodie: In monte Dominus apparuit. Sicut dictum est: Nunc sciui, pro eo quod est nunc sciri feci: ita hic Dominus uidit, pro eo quod est Dominus apparuit, hoc est uideri se fecit. Et uocauit angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens: Per me ipsum iuraui, dicit Dominus, propter quod fecisti uerbum hoc et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo semen tuum tamquam stellas caeli et tamquam harenam, quae iuxta labium maris. Et hereditate possidebit semen tuum ciuitates aduersariorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti uocem meam. Hoc modo est illa de uocatione gentium in semine Abrahae post holocaustum, quo significatus est Christus, etiam iuratione Dei firmata promissio. Saepe enim promiserat, sed numquam iurauerat. Quid est autem Dei ueri ueracisque iuratio nisi promissi confirmatio et infidelium quaedam increpatio?

52

Post haec Sarra mortua est, centensimo uicensimo septimo anno uitae suae, centensimo autem et tricensimo septimo uiri sui. Decem quippe annis eam praecedebat aetate; sicut ipse, quando sibi ex illa promissus est filius, ait: Si mihi annorum centum nascetur filius, et si Sarra annorum nonaginta pariet. Tunc emit agrum Abraham, in quo sepeliuit uxorem. Tunc ergo secundum narrationem Stephani in terra illa est conlocatus, quoniam coepit ibi esse possessor; post mortem scilicet patris sui, qui colligitur ante biennium fuisse defunctus.

Caput XXXIII

53

Deinde Rebeccam neptem Nachor patrui sui, cum annorum quadraginta esset Isaac, duxit uxorem, centensimo scilicet et quadragensimo anno uitae patris sui, triennio post mortem matris suae. Vt autem illam duceret, quando ab eius patre in Mesopotamiam seruus missus est, quid aliud demonstratum est, cum eidem seruo dixit Abraham: Pone manum tuam sub femore meo, et adiurabo te Dominum Deum caeli et Dominum terrae, ut non sumas uxorem filio meo Isaac a filiabus Chananaeorum, nisi Dominum Deum caeli et Dominum terrae in carne, quae ex illo femore trahebatur, fuisse uenturum? Numquid haec parua sunt praenuntiatae indicia ueritatis, quam conpleri uidemus in Christo?

Caput XXXIV

54

Quid autem sibi uult, quod Abraham post mortem Sarrae Cetturam duxit uxorem? Vbi absit ut incontinentiam suspicemur, praesertim in illa iam aetate et in illa fidei sanctitate. An adhuc procreandi filii quaerebantur, cum iam Deo promittente tanta multiplicatio filiorum ex Isaac per stellas caeli et harenam terrae fide probatissima teneretur? Sed profecto si Agar et Ismael, doctore apostolo, significauerunt carnales ueteris testamenti, cur non etiam Cettura et filii eius significent carnales, qui se ad testamentum nouum existimant pertinere? Ambae quippe et uxores Abrahae et concubinae sunt appellatae; Sarra uero numquam dicta est concubina. Nam et quando data est Agar Abrahae, ita scriptum est: Et adprehendit Sara uxor Abram Agar Aegyptiam ancillam suam post decem annos, quam habitauerat Abram in terra Chanaan, et dedit eam Abram uiro suo ipsi uxorem. De Cettura autem, quam post obitum Sarrae accepit, sic legitur: Adiciens autem Abraham sumpsit uxorem, cui nomen Cettura. Ecce ambae dicuntur uxores; ambae porro concubinae fuisse reperiuntur, postea dicente scriptura: Dedit autem Abraham omnem censum suum Isaac filio suo, et filiis concubinarum suarum dedit Abraham dationes et dimisit eos ab Isaac filio suo adhuc se uiuo ad orientem, in terram orientis. Habent ergo nonnulla munera filii concubinarum, sed non perueniunt ad regnum promissum, nec haeretici, nec Iudaei carnales, quia praeter Isaac nullus est heres, et non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine, de quo dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen. Neque enim uideo, cur etiam Cettura post uxoris mortem ducta, nisi propter hoc mysterium, dicta sit concubina. Sed quisquis haec non uult in istis significationibus accipere, non calumnietur Abrahae. Quid si enim et hoc prouisum est contra haereticos futuros secundarum aduersarios nuptiarum, ut in ipso patre multarum gentium post obitum coniugis iterum coniugari demonstraretur non esse peccatum? Et mortuus est Abraham, cum esset annorum centum septuaginta quinque. Annorum ergo septuaginta quinque Isaac filium dereliquit, quem centenarius genuit.

Caput XXXV

55

Iam ex hoc, quem ad modum per posteros Abrahae ciuitatis Dei procurrant tempora, uideamus. A primo igitur anno uitae Isaac usque ad sexagensimum, quo ei nati sunt filii, illud memorabile est, quod, cum illi Deum roganti ut pareret uxor eius, quae sterilis erat, concessisset Dominus quod petebat, atque haberet illa conceptum, gestiebant gemini adhuc in utero eius inclusi. Qua molestia cum angeretur, Dominum interrogauit accepitque responsum: Duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo separabuntur et populus populum superabit et maior seruiet minori. Quod Paulus apostolus magnum uult intellegi gratiae documentum, quia nondum illis natis nec aliquid agentibus boni seu mali sine ullis bonis meritis eligitur minor maiore reprobato; quando procul dubio, quantum adtinet ad originale peccatum, ambo pares erant; quantum autem ad proprium, ullius eorum nullum erat. Sed nunc de hac re dicere aliquid latius instituti operis ratio non sinit, unde in aliis multa iam diximus. Quod autem dictum est: Maior seruiet minori, nemo fere nostrorum aliter intellexit, quam maiorem populum Iudaeorum minori Christiano populo seruiturum. Et re uera quamuis in gente Idumaeorum, quae nata est de maiore, cui duo nomina erant (nam et Esau uocabatur et Edom, unde Idumaei), hoc uideri possit impletum, quia postea superanda fuerat a populo, qui ortus est ex minore, id est Israelitico, eique fuerat futura subiecta: tamen in aliquid maius intentam fuisse istam prophetiam, qua dictum est: Populus populum superabit et maior seruiet minori, conuenientius creditur. Et quid est hoc, nisi quod in Iudaeis et Christianis euidenter impletur?

Caput XXXVI

56

Accepit etiam Isaac tale oraculum, quale aliquotiens pater eius acceperat. De quo oraculo sic scriptum est: Facta est autem fames super terram praeter famem, quae prius facta est in tempore Abrahae. Abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum in Gerara. Apparuit autem illi Dominus et dixit: Noli descendere in Aegyptum; habita autem in terra, quam tibi dixero, et incole in terra hac; et ero tecum et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo omnem terram hanc, et statuam iuramentum meum, quod iuraui Abrahae patri tuo; et multiplicabo semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo semini tuo omnem terram hanc, et benedicentur in semine toto omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit praecepta mea et mandata mea et iustificationes meas et legitima mea. Iste patriarcha nec uxorem habuit aliam nec aliquam concubinam, sed posteritate duorum geminorum ex uno concubitu procreatorum contentus fuit. (Timuit sane etiam ipse periculum de pulchritudine coniugis, cum habitaret inter alienos, fecitque quod pater, ut eam sororem diceret, taceret uxorem; erat enim ei propinqua et paterno et materno sanguine; sed etiam ipsa ab alienis, cognito quod uxor esset, mansit intacta.) Nec ideo tamen istum patri eius praeferre debemus, quia iste nullam feminam praeter unam coniugem nouerat. Erant enim procul dubio paternae fidei et oboedientiae merita potiora, in tantum, ut propter illum dicat

57

Deus huic se facere bona quae facit. Benedicentur, inquit, in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit praecepta mea et mandata mea et iustificationes meas et legitima mea; et alio rursus oraculo: Ego sum, inquit, Deus Abraham patris tui, noli timere; tecum enim sum et benedixi te et multiplicabo semen tuum propter Abraham patrem tuum; ut intellegamus quam caste Abrabam fecerit, quod hominibus inpudicis et nequitiae suae de scripturis sanctis patrocinia requirentibus uidetur fecisse libidine; deinde ut etiam hoc nouerimus, non ex bonis singulis inter se homines conparare, sed in uno quoque consideremus uniuersa. Fieri enim potest, ut habeat aliquid in uita et moribus quispiam, quo superat alium, idque sit longe praestabilius, quam est illud, unde ab alio superatur. Ac per hoc sano ueroque iudicio, cum continentia coniugio praeferatur, melior est tamen homo fidelis coniugatus quam continens infidelis. Sed infidelis homo non solum minus laudandus, uerum etiam maxime detestandus est. Constituamus ambos bonos; etiam sic profecto melior est coniugatus fidelissimus et oboedientissimus Deo quam continens minoris fidei minorisque oboedientiae. Si uero paria sint cetera, continentem coniugato praeferre quis ambigat?

Caput XXXVII

58

Duo igitur Isaac filii Esau et Iacob pariter crescunt. Primatus maioris transfunditur in minorem ex pacto et placito inter illos, eo quod lenticulam, quem cibum minor parauerat, maior inmoderatius concupiuit, eoque pretio primogenita sua fratri iuratione interposita uendidit. Vbi discimus in uescendo non cibi genere, sed auiditate inmodesta quemque culpandum. Senescit Isaac eiusque oculis per senectam uisus aufertur. Vult benedicere filium maiorem et pro illo nesciens benedicit minorem, pro fratre maiore, qui erat pilosus, se paternis manibus supponentem, haedinis sibi pelliculis coaptatis uelut aliena peccata portantem. Iste dolus Iacob ne putaretur fraudulentus dolus et non in eo magnae rei mysterium quaereretur, superius praedixit scriptura: Et erat Esau homo sciens uenari, agrestis. Iacob autem homo simplex, habitans domum. Hoc nostri quidam interpretati sunt "sine dolo". Siue autem "sine dolo" siue "simplex" siue potius "sine fictione" dicatur, quod est Graece a)/plastos: quis est in ista percipienda benedictione dolus hominis sine dolo? Quis est dolus simplicis, quae fictio non mentientis, nisi profundum mysterium ueritatis? Ipsa autem benedictio qualis est? Ecce, inquit, odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore caeli et de ubertate terrae et multitudinem frumenti et uini, et seruiant tibi gentes et adorent te principes et fiere dominus fratris tui et adorabunt te filii patris tui. Qui maledixerit te, maledictus; et qui benedixerit te, benedictus. Benedictio igitur Iacob praedicatio est Christi in omnibus gentibus. Hoc fit, hoc agitur. Lex et prophetia est Isaac; etiam per os Iudaeorum Christus ab illa benedicitur uelut a nesciente, quia ipsa nescitur. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur; eius est benedictio de rore caeli, hoc est de uerborum pluuia diuinorum, et de ubertate terrae, hoc est congregatione populorum; eius est multitudo frumenti et uini, hoc est multitudo quam colligit frumentum et uinum in sacramento corporis eius et sanguinis. Ei seruiunt gentes, ipsum adorant principes. Ipse est dominus fratris sui, quia populus eius dominatur Iudaeis. Ipsum adorant filii patris eius, hoc est filii Abrabae secundum fidem; quia et ipse filius est Abrahae secundum carnem. Ipsum qui maledixerit, maledictus, et qui benedixerit, benedictus est. Christus, inquam, noster etiam ex ore Iudaeorum quamuis errantium, sed tamen legem prophetasque cantantium benedicitur, id est ueraciter dicitur; et alius benedici putatur, qui ab eis errantibus expectatur. Ecce benedictionem promissam repetente maiore expauescit Isaac et alium se pro alio benedixisse cognoscit; miratur et quisnam ille sit percontatur; nec tamen se deceptum esse conqueritur; immo confestim reuelato sibi intus in corde magno sacramento deuitat indignationem, confirmat benedictionem. Quis ergo, inquit, uenatus est mihi uenationem et intulit mihi, et manducaui ab omnibus, antequam tu uenires? et benedixi eum, et benedictus sit. Quis non hic maledictionem potius expectaret irati, si haec non superna inspiratione, sed terreno more gererentur? O res gestas, sed prophetice gestas; in terra, sed caelitus; per homines, sed diuinitus! Si excutiantur singula tantis fecunda mysteriis, multa sunt implenda uolumina; sed huic operi modus moderate inponendus nos in alia festinare conpellit.

Caput XXXVIII

59

Mittitur Iacob a parentibus in Mesopotamiam, ut ibi ducat uxorem. Patris mittentis uerba haec sunt: Non accipies uxorem ex filiabus Chananaeorum; surgens fuge in Mesopotamiam in domum Bathuel, patris matris tuae, et sume tibi inde uxorem de filiabus Laban, fratris matris tuae? Deus autem meus benedicat te et augeat te et multiplicet te; et eris in congregationes gentium; et det tibi benedictionem Abraham patris tui, tibi et semini tuo postte, ut heres fias terrae incolatus tui, quam dedit Deus Abraham. Hic iam intellegimus segregatum semen Iacob ab alio semine Isaac, quod factum est per Esau. Quando enim dictum est: In Isaac uocabitur tibi semen, pertinens utique semen ad ciuitatem Dei, separatum est inde aliud semen Abrahae, quod erat in ancillae filio, et quod futurum erat in filiis Cetturae. Sed adhuc erat ambiguum de duobus geminis filiis Isaac, ad utrumque an ad unum eorum illa benedictio pertineret; et si ad unum, quisnam esset illorum. Quod nunc declaratum est, cum prophetice a patre benedicitur Iacob et dicitur ei: Et eris in congregationes gentium, et det tibi benedictionem Abraham patris tui.

60

Pergens itaque in Mesopotamiam Iacob in somnis accepit oraculum, de quo sic scriptum est: Et exiit Iacob a puteo iurationis et profectus est in Charran et deuenit in locum et dormiuit ibi; occiderat enim sol; et sumpsit ex lapidibus loci et posuit ad caput suum et dormiuit in loco illo et somniauit. Et ecce scala stabilita super terram, cuius caput pertingebat ad caelum; et angeli Dei ascendebant et descendebant per illam, et Dominus incumbebat super illam et dixit: Ego sum Deus Abraham patris tui et Deus Isaac, noli timere; terram, in qua tu dormis super eam, tibi dabo illam et semini tuo; et erit semen tuum sicut harena terrae, et dilatabitur supra mare et in Africum et in aquilonem et ad orientem; et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo. Et ecce ego sum tecum, custodiens te in omni uia quacumque ibis, et reducam te in terram hanc, quia non te derelinquam, donec faciam omnia, quae tecum locutus sum. Et surrexit Iacob de somno suo et dixit: Quia est Dominus in loco hoc, ego autem nesciebam. Et timuit et dixit: Quam terribilis locus hic; non est hoc nisi domus Dei et haec porta est caeli. Et surrexit Iacob et sumpsit lapidem, quem supposuit ibi sub caput suum, et statuit illum titulum et superfudit oleum in cacumen eius; et uocauit Iacob nomen loci illius: domus Dei. Hoc ad prophetiam pertinet; nec more idololatriae lapidem perfudit oleo Iacob, uelut faciens illum Deum; neque enim adorauit eundem lapidem uel ei sacrificauit; sed quoniam Christi nomen a chrismate est, id est ab unctione, profecto figuratum est hic aliquid, quod ad magnum pertineat sacramentum. Scalam uero istam intellegitur ipse Saluator nobis in memoriam reuocare in euangelio, ubi, cum dixisset de Nathanael: Ecce uere Israelita, in quo dolus non est, quia Israel uiderat istam uisionem (ipse est enim Iacob), eodem loco ait: Amen, amen, dico uobis, uidebitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis.

61

Perrexit ergo Iacob in Mesopotamiam, ut inde acciperet uxorem. Vnde autem illi acciderit quattuor habere feminas, de quibus duodecim filios et unam filiam procreauit, cum earum nullam concupisset inlicite, indicat scriptura diuina. Ad unam quippe accipiendam uenerat; sed cum illi altera pro altera supposita fuisset, nec ipsam dimisit, qua nesciens usus fuerat in nocte, ne ludibrio eam uideretur habuisse, et eo tempore, quando multiplicandae posteritatis causa plures uxores lex nulla prohibebat, accepit etiam illam, cui uni iam futuri coniugii fidem fecerat. Quae cum esset sterilis, ancillam suam, de qua filios ipsa susciperet, marito dedit; quod etiam maior soror eius, quamuis peperisset, imitata, quoniam multiplicare prolem cupiebat, effecit. Nullam Iacob legitur petisse praeter unam, nec usus plurimis nisi gignendae prolis officio, coniugali iure seruato, ut neque hoc faceret, nisi uxores eius id fieri flagitassent, quae corporis uiri sui habebant legitimam potestatem. Genuit ergo duodecim filios et unam filiam ex quattuor mulieribus. Deinde ingressus est in Aegyptum per filium suum Ioseph, qui uenditus ab inuidentibus fratribus eo perductus fuit atque ibidem sublimatus.

Caput XXXIX

62

Iacob autem etiam Israel, sicut paulo ante dixi, uocabatur, quod nomen magis populus ex illo procreatus obtinuit. Hoc autem nomen illi ab angelo inpositum est, qui cum illo fuerat in itinere de Mesopotamia redeunte luctatus, typum Christi euidentissime gerens. Nam quod ei praeualuit Iacob, utique uolenti, ut mysterium figuraret, significat passionem Christi, ubi uisi sunt ei praeualere Iudaei. Et tamen benedictionem ab eodem angelo, quem superauerat, impetrauit; ac sic huius nominis inpositio benedictio fuit. Interpretatur autem Israel "uidens Deum", quod erit in fine praemium sanctorum omnium. Tetigit porro illi idem angelus ueluti praeualenti latitudinem femoris eumque isto modo claudum reddidit. Erat itaque unus atque idem Iacob et benedictus et claudus; benedictus in eis, qui in Christum ex eodem populo crediderunt, atque in infidelibus claudus. Nam femoris latitudo generis multitudo est. Plures quippe sunt in ea stirpe, de quibus prophetice praedictum est: Et claudicauerunt a semitis suis.

Caput XL

63

Ingressi itaque referuntur in Aegyptum simul cum ipso Iacob septuaginta quinque homines, adnumerato ipso filiis suis. In quo numero duae tantum feminae commemorantur, una filia, neptis altera. Sed res diligenter consiederata non indicat, quod tantus numerus fuerit in progenie Iacob die uel anno quo ingressus est Aegyptum. Commemorati sunt quippe in eis etiam pronepotes Ioseph, qui nullo modo iam tunc esse potuerunt, quoniam tunc centum triginta annorum erat Iacob, filius uero eius Ioseph triginta nouem; quem cum accepisse tricensimo anno suo uel amplius constet uxorem, quo modo potuit per nouem annos habere pronepotes de filiis, quos ex eadem uxore suscepit? Cum igitur nec filios haberent Ephraem et Manasses, filii Ioseph, sed eos pueros infra quam nouennes Iacob Aegyptum ingressus inuenerit, quo pacto eorum non solum filii, sed etiam nepotes in illis septuaginta quinque numerantur, qui tunc Aegyptum ingressi sunt cum Iacob? Nam commemoratur ibi Machir, filius Manasse, nepos Ioseph, et eiusdem Machir filius, id est Galaad, nepos Manasse, pronepos Ioseph; ibi est et quem genuit Ephraem, alter filius Ioseph, id est Vtalaam, nepos Ioseph, et filius ipsius Vtalaae Edem, nepos Ephraem, pronepos Ioseph; qui nullo modo esse potuerunt, quando Iacob in Aegyptum uenit et filios Ioseph, nepotes suos, auos istorum, minores quam nouem annorum pueros inuenit. Sed nimirum introitus Iacob in Aegyptum, quando eum in septuaginta quinque hominibus scriptura commemorat, non unus dies uel unus annus, sed totum illud est tempus, quamdiu uixit Ioseph, per quem factum est ut intrarent. Nam de ipso Ioseph eadem scriptura sic loquitur: Et habitauit Ioseph in Aegypto, ipse et fratres eius et omnis cohabitatio patris eius, et uixit annos centum decem, et uidit Ioseph Ephraem filios usque in tertiam generationem. Ipse est ille pronepos eius ab Ephraem tertius. Generationem quippe tertiam dicit filium, nepotem, pronepotem. Deinde sequitur: Et filii Machir, filii Manasse, nati sunt supra femora Ioseph. Et hic ille ipse est nepos Manasse, pronepos Ioseph. Sed pluraliter appellati sunt, sicut scriptura consueuit, quae unam quoque filiam Iacob filias nuncupauit; sicut in Latinae linguae consuetudine liberi dicuntur pluraliter filii, etiamsi non sint uno amplius. Cum ergo ipsius Ioseph praedicetur felicitas, quia potuit uidere pronepotes, nullo modo putandi sunt iam fuisse tricensimo nono anno proaui sui Ioseph, quando ad eum in Aegyptum Iacob pater eius aduenit. Illud autem est, quod fallit minus ista diligenter intuentes, quoniam scriptum est: Haec autem nomina filiorum Israel, qui intrauerunt in Aegyptum simul cum Iacob patre suo. Hoc enim dictum est, quia simul cum illo conputantur septuaginta quinque, non quia simul iam erant omnes, quando Aegyptum ingressus est ipse; sed, ut dixi, totum tempus habetur eius ingressus, quo uixit Ioseph, per quem uidetur ingressus.

Caput XLI

64

Igitur propter populum Christianum, in quo Dei ciuitas peregrinatur in terris, si carnem Christi in Abrahae semine requiramus, remotis concubinarum filiis occurrit Isaac; si in semine Isaac, remoto Esau, qui est et iam Edom, occurrit Iacob, qui est et Israel; si in semine ipsius Israel, remotis ceteris occurrit ludas, quia de tribu Iuda exortus est Christus. Ac per hoc cum in Aegypto moriturus Israel suos filios benediceret, quem ad modum Iudam prophetice benedixerit, audiamus: Iuda, inquit, te laudabunt fratres tui. Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda; ex germinatione, fili mi, ascendisti; recumbens dormisti ut leo et ut catulus leonis; quis suscitabit eum? Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse expectatio gentium; alligans ad uitem pullum suum et cilicio pullum asinae suae lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum. Fului oculi eius a uino et dentes candidiores lacte. Exposui haec aduersus Manichaeum Faustum disputans et satis esse arbitror, quantum ueritas prophetiae huius elucet; ubi et mors Christi praedicta est uerbo dormitionis et non necessitas, sed potestas in morte nomine leonis. Quam potestatem in euangelio ipse praedicat dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me; sed ego eam pono a me, et iterum sumo eam. Sic leo fremuit, sic quod dixit impleuit. Ad eam namque pertinet potestatem, quod de resurrectione eius adiunctum est: Q uis suscitabit eum? hoc est, quia nullus hominum, nisi se ipse, qui etiam de corpore suo dixit: Soluite templum hoc, et in triduo resussitabo illud. Ipsum autem genus mortis, hoc est sublimitas crucis, in uno uerbo intellegitur, quod ait: Ascendisti. Quod uero addidit: Recumbens dormisti, euangelista exponit, ubi dicit: Et inclinato capite tradidit spiritum; aut certe sepultura eius agnoscitur, in qua recubuit dormiens, et unde illum nullus hominum, sicut prophetae aliquos uel sicut ipse alios, suscitauit, sed sicut a somno ipse surrexit. Stola porro eius, quam lauat in uino, id est mundat a peccatis in sanguine suo, cuius sanguinis sacramentum baptizati sciunt, unde et adiungit: Et in sanguine uuae amictum suum, quid est nisi ecclesia? Et fului oculi eius a uino spiritales eius inebriati poculo eius, de quo canit psalmus: Et calix tuus inebrians quam praeclarus est; Et dentes eius candidiores lacte, quod potant apud apostolum paruuli, uerba scilicet nutrientia, nondum idonei solido cibo. Ipse igitur est, in quo reposita erant promissa Iudae, quae donec uenirent numquam principes, hoc est reges Israel, ab illa stirpe defuerunt. Et ipse expectatio gentium; quod clarius est uidendo quam fit exponendo.

Caput XLII

65

Sicut autem duo Isaac filii, Esau et Iacob, figuram praebuerunt duorum populorum in Iudaeis et Christianis (quamuis, quod ad carnis propaginem pertinet, nec Iudaei uenerint de semine Esau, sed Idumaei; nec Christianae gentes de Iacob, sed potius Iudaei; ad hoc enim tantum figura ualuit, quod dictum est: Maior seruiet minori): ita factum est etiam in duobus filiis Ioseph; nam maior gessit typum Iudaeorum, Christianorum autem minor. Quos cum benediceret Iacob, manum dextram ponens super minorem quem habebat ad sinistram, sinistram super maiorem quem habebat ad dextram: graue uisum est patri eorum, et admonuit patrem uelut corrigens eius errorem et quisnam eorum esset maior ostendens. At ille mutare manus noluit, sed dixit: Scio, fili, scio. Et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater eius iunior maior illo erit, et semen eius erit in multitudinem gentium. Etiam hic duo illa promissa demonstrat. Nam ille in populum, iste in multitudinem gentium. Quid euidentius quam his duabus promissionibus contineri populum Israelitarum orbemque terrarum in semine Abrahae, illum secundum carnem, istum secundum fidem?

Caput XLIII

66

Defuncto Iacob, defuncto etiam Ioseph per reliquos centum quadraginta quattuor annos, donec exiretur de terra Aegypti, in modum incredibilem illa gens creuit, etiam tantis adtrita persecutionibus, ut quodam tempore nati masculi necarentur, cum mirantes Aegyptios nimia populi illius incrementa terrerent. Tunc Moyses subtractus furto trucidatoribus paruulorum ad domum regiam, ingentia per eum Deo praeparante, peruenit nutritusque et adoptatus a filia Pharaonis (quod nomen in Aegypto omnium regum fuit) in tantum prouenit uirum, ut ipse illam gentem mirabiliter multiplicatam ex durissimo et grauissimo, quod ibi ferebat, iugo seruitutis extraheret, immo per eum Deus, qui hoc promiserat Abrahae. Prius quippe exinde fugiens, quod, cum Israelitam defenderet, Aegyptium occiderat et territus fuerat, postea diuinitus missus in potestate spiritus Dei superauit Pharaonis resistentes magos. Tunc per eum Aegyptiis inlatae sunt decem memorabiles plagae, cum dimittere populum Dei nollent, aqua in sanguinem uersa, rana et sciniphes, cynomyia, mors pecorum, ulcera, grando, lucusta, tenebrae, mors primogenitorum. Ad extremum Israelitas, quos plagis tot tantisque perfracti tandem aliquando dimiserant, Aegyptii in mari Rubro dum persequuntur extincti sunt. Illis quippe abeuntibus diuisum mare uiam fecit; hos autem insequentes in se rediens unda submersit. Deinde per annos quadraginta duce Moyse Dei populus in deserto actus est, quando tabernaculum testimonii nuncupatum est, ubi Deus sacrificiis futura praenuntiantibus colebatur, cum scilicet iam data lex fuisset in monte multum terribiliter; adtestabatur enim euidentissima mirabilibus signis uocibusque diuinitas. Quod factum est, mox ut exitum est de Aegypto et in deserto populus esse coepit, quinquagensimo die post celebratum Pascha per ouis immolationem; qui usque adeo typus Christi est praenuntians eum per uictimam passionis de hoc mundo transiturum ad Patrem (Pascha quippe Hebraea lingua transitus interpretatur), ut iam cum reuelaretur testamentum nouum, postea quam Pascha nostrum immolatus est Christus, quinquagensimo die ueniret de caelo Spiritus sanctus, qui dictus est in euangelio digitus Dei, ut recordationem nostram in primi praefigurati facti memoriam reuocaret, quia et legis illae tabulae digito Dei scriptae referuntur.

67

Defuncto Moyse populum rexit Iesus Naue et in terram promissionis introduxit eamque populo diuisit. Ab his duobus mirabilibus ducibus bella etiam prosperrime ac mirabiliter gesta sunt, Deo contestante non tam propter merita Hebraei populi quam propter peccata earum, quae debellabantur, gentium illas eius prouenisse uictorias. Post istos duces iudices fuerunt, iam in terra promissionis populo conlocato, ut inciperet interim reddi Abrahae prima promissio de gente una, id est Hebraea, et terra Chanaan, nondum de omnibus gentibus et toto orbe terrarum; quod Christi aduentus in carne et non ueteris legis obseruationes, sed euangelii fides fuerat impletura. Cuius rei praefiguratio facta est, quod non Moyses, qui legem populo acceperat in monte Sina, sed Iesus, cui etiam nomen Deo praecipiente mutatum fuerat ut Iesus uocaretur, populum in terram promissionis induxit. Temporibus autem iudicum, sicut se habebant et peccata populi et misericordia Dei, alternauerunt prospera et aduersa bellorum.

68

Inde uentum est ad regum tempora, quorum primus regnauit Saul; cui reprobato et bellica clade prostrato eiusque stirpe reiecta, ne inde reges orerentur, Dauid successit in regnum, cuius maxime Christus dictus est filius. In quo articulus quidam factus est et exordium quodam modo iuuentutis populi Dei; cuius generis quaedam uelut adulescentia ducebatur ab ipso Abraham usque ad hunc Dauid. Neque enim frustra Matthaeus euangelista sic generationes commemorauit, ut hoc primum interuallum quattuordecim generationibus commendaret, ab Abraham scilicet usque ad Dauid. Ab adulescentia quippe incipit homo posse generare; propterea generationum ex Abraham sumpsit exordium; qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit. Ante hunc ergo uelut pueritia fuit huius generis populi Dei a Noe usque ad ipsum Abraham; et ideo in lingua inuenta est, id est Hebraea. A pueritia namque homo incipit loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest. Quam profecto aetatem primam demergit obliuio, sicut aetas prima generis humani est deleta diluuio. Quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? Quam ob rem in isto procursu ciuitatis Dei, sicut superior unam eandemque primam, ita duas aetates secundam et tertiam liber iste contineat, in qua tertia propter uaccam trimam, capram trimam, arietem trimum et inpositum est legis iugum et apparuit abundantia peccatorum et regni terreni surrexit exordium, ubi non defuerunt spiritales, quorum in turture et columba figuratum est sacramentum.

PrevBack to TopNext