Table of Contents
Liber 1
1
1
Lecturus haec quae de trinitate disserimus prius oportet ut nouerit stilum nostrum aduersus eorum uigilare calumnias qui fidei contemnentes initium immaturo et peruerso rationis amore falluntur. Quorum nonnulli ea quae de corporalibus rebus siue per sensus corporeos experta notauerunt, siue quae natura humani ingenii et diligentiae uiuacitate uel artis adiutorio perceperunt, ad res incorporeas et spiritales transferre conantur ut ex his illas metiri atque opinari uelint. Sunt item alii qui secundum animi humani naturam uel affectum de deo sentiunt, si quid sentiunt, et ex hoc errore cum de deo disputant sermoni suo distortas et fallaces regulas figunt. Est item aliud hominum genus, eorum qui uniuersam quidem creaturam, quae profecto mutabilis est, nituntur transcendere ut ad incommutabilem substantiam quae deus est erigant intentionem; sed mortalitatis onere praegrauati cum et uideri uolunt scire quod nesciunt et quod uolunt scire non possunt, praesumptiones opinionum suarum audacius affirmando intercludunt sibimet intellegentiae uias, magis eligentes sententiam suam non corrigere peruersam quam mutare defensam.
Et hic quidem omnium morbus est trium generum quae proposui: et eorum scilicet qui secundum corpus de deo sapiunt; et eorum qui secundum spiritalem creaturam, sicuti est anima; et eorum qui neque secundum corpus neque secundum spiritalem creaturam, et tamen de deo falsa existimant, eo remotiores a uero quo id quod sapiunt nec in corpore reperitur nec in facto et condito spiritu nec in ipso creatore. Qui enim opinatur deum, uerbi gratia, candidum uel rutilum, fallitur; sed tamen haec inueniuntur in corpore. Rursus qui opinatur deum nunc obliuiscentem, nunc recordantem uel si quid huiusmodi est, nihilominus in errore est; sed tamen haec inueniuntur in animo. Qui autem putant eius esse potentiae deum ut seipsum ipse genuerit, eo plus errant quod non solum deus ita non est sed nec spiritalis nec corporalis creatura. Nulla enim omnino res est quae se ipsam gignat ut sit.
2
Vt ergo ab huiusmodi falsitatibus humanus animus purgaretur, sancta scriptura paruulis congruens nullius generis rerum uerba uitauit ex quibus quasi gradatim ad diuina atque sublimia noster intellectus uelut nutritus assurgeret. Nam et uerbis ex rebus corporalibus sumptis usa est cum de deo loqueretur, uelut cum ait: Sub umbraculo alarum tuarum protege me. Et de spiritali creatura multa transtulit quibus significaret illud quod ita non esset sed ita dici opus esset, sicuti est: Ego sum deus zelans, et: Poenitet me hominem fecisse. De rebus autem quae omnino non sunt non traxit aliqua uocabula quibus uel figuraret locutiones uel sirparet aenigmata. Vnde perniciosius et inanius euanescunt qui tertio illo genere erroris a ueritate secluduntur hoc suspicando de deo quod neque in ipso neque in ulla creatura inueniri potest. Rebus enim quae in creatura reperiuntur solet scriptura diuina uelut infantilia oblectamenta formare quibus infirmorum ad quaerenda superiora et inferiora deserenda pro suo modulo tamquam passibus moueretur aspectus. Quae uero proprie de deo dicuntur, quae in nulla creatura reperiuntur, raro ponit scriptura diuina, sicut illud quod dictum est ad Moysen: Ego sum qui sum, et: Qui est misit me ad uos. Cum enim esse aliquo modo dicatur et corpus et animus, nisi proprio quodam modo uellet intellegi, non id utique diceret. Et illud quod ait apostolus: "Qui solus habet immortalitatem". Cum et anima modo quodam immortalis esse dicatur et sit, non diceret, solus habet, nisi quia uera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura quoniam solius creatoris est. Hoc et Iacobus dicit: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursus est descendens a patre luminum, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio. Hoc et Dauid: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es.
3
Proinde substantiam dei sine ulla sui commutatione mutabilia facientem, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem, intueri et plene nosse difficile est. Et ideo est necessaria purgatio mentis nostrae qua illud ineffabile ineffabiliter uideri possit; qua nondum praediti fide nutrimur, et per quaedam tolerabiliora ut ad illud capiendum apti et habiles efficiamur itinera ducimur. Vnde apostolus in Christo quidem dicit esse omnes thesauros sapientiae et scientiae absconditos. Eum tamen, quamuis iam gratia eius renatis sed adhuc carnalibus et animalibus, tamquam paruulis in Christo, non ex diuina uirtute in qua aequalis est patri sed ex humana infirmitate et qua crucifixus est, commendauit. Ait namque: neque enim iudicaui me scire aliquid in uobis nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Deinde secutus ait: Et ego in infirmitate et in timore et tremore multo fui apud uos. Et paulo post eis dicit: Et ego, fratres, non potui loqui uobis quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Quasi paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis.
Hoc cum dicitur quibusdam irascuntur et sibi contumeliose dici putant, et plerumque malunt credere eos potius a quibus haec audiunt non habere quod dicant quam se capere non posse quod dixerint. Et aliquando afferimus eis rationem, non quam petunt cum de deo quaerunt quia nec ipsi eam ualent sumere nec nos fortasse uel apprehendere uel proferre, sed qua demonstretur eis quam sint inhabiles minimeque idonei percipiendo quod exigunt. Sed quia non audiunt quod uolunt, aut callide nos agere putant ut nostram occultemus imperitiam aut malitiose quod eis inuideamus peritiam, atque ita indignantes perturbatique discedunt.
2
4
Quapropter adiuuante domino deo nostro suscipiemus et eam ipsam quam flagitant, quantum possumus, reddere rationem, quod trinitas sit unus et solus et uerus deus, et quam recte pater et filius et spiritus sanctus unius eiusdemque substantiae uel essentiae dicatur, credatur, intellegatur; ut non quasi nostris excusationibus inludantur sed reipsa experiantur et esse illud summum bonum quod purgatissimis mentibus cernitur, et a se propterea cerni comprehendique non posse quia mentis humanae acies inualida in tam excellenti luce non figitur nisi per iustitiam fidei nutrita uegetetur. Sed primum secundum auctoritatem scripturarum sanctarum utrum ita se fides habeat demonstrandum est. Deinde si uoluerit et adiuuerit deus, istis garrulis ratiocinatoribus, elatioribus quam capacioribus atque ideo morbo periculosiore laborantibus, sic fortasse seruiemus ut inueniant aliquid unde dubitare non possint, et ob hoc in eo quod inuenire nequiuerint, de suis mentibus potius quam de ipsa ueritate uel de nostris disputationibus conquerantur. Atque ita si quid eis erga deum uel amoris est uel timoris, ad initium fidei et ordinem redeant, iam sentientes quam salubriter in sancta ecclesia medicina fidelium constituta sit ut ad perceptionem incommutabilis ueritatis inbecillam mentem obseruata pietas sanet ne in opinionem noxiae falsitatis temeritas inordinata praecipitet. Nec pigebit autem me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere.
3
5
Proinde quisquis haec legit ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, reuocet me. Ita ingrediamur simul caritatis uiam tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem eius semper. Et hoc placitum pium atque tutum coram domino deo nostro cum omnibus inierim qui ea quae scribo legunt et in omnibus scriptis meis maximeque in his ubi quaeritur unitas trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, quia neque periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid inuenitur. Quisquis ergo cum legit dicit: 'Non bene hoc dictum est quoniam non intellego,' locutionem meam reprehendit, non fidem; et forte uere potuit dici planius. Verumtamen nullus hominum ita locutus est ut in omnibus ab omnibus intellegeretur. Videat ergo cui hoc in sermone meo displicet utrum alios in talibus rebus quaestionibusque uersatos cum intellegat, me non intellegit; et si ita est ponat librum meum uel etiam, si hoc uidetur, abiciat, et eis potius quos intellegit operam et tempus impendat. Non tamen propterea putet me tacere debuisse quia non tam expedite ac dilucide quam illi quos intellegit eloqui potui. Neque enim omnia quae ab omnibus conscribuntur in omnium manus ueniunt, et fieri potest ut nonnulli qui etiam haec nostra intellegere ualent illos planiores non inueniant libros et in istos saltem incidant. Ideoque utile est plures a pluribus fieri diuerso stilo, non diuersa fide, etiam de quaestionibus eisdem ut ad plurimos res ipsa perueniat, ad alios sic, ad alios autem sic. At si ille qui se ista non intellexisse conqueritur nulla umquam de talibus rebus diligenter et acute disputate intellegere potui, secum agat uotis et studiis ut proficiat, non mecum querelis et conuiciis ut taceam.
Qui uero haec legens dicit: 'Intellego quidem quid dictum sit, sed non uere dictum est,' asserat, ut placet, sententiam suam et redarguat meam si potest. Quod si cum caritate et ueritate fecerit, mihique etiam (si in hac uita maneo) cognoscendum facere curauerit, uberrimum fructum laboris huius mei cepero. Quod si mihi non potuerit, quibus id potuerit me uolente ac libente praestiterit. Ego tamen in lege domini meditabor, si non die ac nocte, saltem quibus temporum particulis possum, et meditationes meas ne obliuione fugiant stilo alligo sperans de misericordia dei quod in omnibus ueris quae certa mihi sunt perseuerantem me faciet; si quid autem aliter sapio, id quoque mihi ipse reuelabit siue per occultas inspirationes atque admonitiones siue per manifesta eloquia sua siue per fraternas sermocinationes. Hoc oro et hoc depositum desideriumque meum penes ipsum habeo, qui mihi satis idoneus est et custodire quae dedit et reddere quae promisit.
6
Arbitror sane nonnullos tardiores in quibusdam locis librorum meorum opinaturos me sensisse quod non sensi aut non sensisse quod sensi. Quorum errorem mihi tribui non debere quis nesciat, si uelut me sequentes neque apprehendentes deuiauerint in aliquam falsitatem dum per quaedam densa et opaca cogor uiam carpere, quandoquidem nec ipsis sanctis diuinorum librorum auctoritatibus ullo modo quisquam recte tribuerit tam multos et uarios errores haereticorum, cum omnes ex eisdem scripturis falsas atque fallaces opiniones suas conentur defendere? Admonet me plane ac mihi iubet suauissimo imperio lex Christi, hoc est caritas, ut cum aliquid falsi in libris meis me sensisse homines putant quod ego non sensi atque idipsum falsum alteri displicet, alteri placet, malim me reprehendi a reprehensore falsitatis quam ab eius laudatore laudari. Ab illo enim, quamuis ego non recte qui hoc non senserim, error tamen ipse recte uituperatur; ab hoc autem nec ego recte laudor a quo existimor id sensisse quod uituperat ueritas, nec ipsa sententia quam uituperat ueritas. Ergo in nomine domini susceptum opus aggrediamur.
4
7
Omnes quos legere potui qui ante me scripserunt de trinitate quae deus est, diuinorum librorum ueterum et nouorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum scripturas docere, quod pater et filius et spiritus sanctus unius substantiae inseparabili aequalitate diuinam insinuent unitatem, ideoque non sint tres dii sed unus deus — quamuis pater filium genuerit, et ideo filius non sit qui pater est; filiusque a patre sit genitus, et ideo pater non sit qui filius est; spiritusque sanctus nec pater sit nec filius, sed tantum patris et filii spiritus, patri et filio etiam ipse coaequalis et ad trinitatis pertinens unitatem. Non tamen eandem trinitatem natam de uirgine Maria et sub Pontio Pilato crucifixam et sepultam tertio die resurrexisse et in caelum ascendisse, sed tantummodo filium. Nec eandem trinitatem descendisse in specie columbae super Iesum baptizatum aut die pentecostes post ascensionem domini sonitu facto de caelo quasi ferretur flatus uehemens et linguis diuisis uelut ignis, sed tantummodo spiritum sanctum. Nec eandem trinitatem dixisse de caelo: Tu es filius meus, siue cum baptizatus est a Iohanne siue in monte quando cum illo erant tres discipuli, aut quando sonuit uox dicens: Et clarificaui et iterum clarificabo, sed tantummodo patris uocem fuisse ad filium factam — quamuis pater et filius et spiritus sanctus sicut inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur. Haec et mea fides est quando haec est catholica fides.
5
8
Sed in ea nonnulli perturbantur cum audiunt deum patrem et deum filium et deum spiritum sanctum, et tamen hanc trinitatem non tres deos sed unum deum; et quemadmodum id intellegant quaerunt, praesertim cum dicitur inseparabiliter operari trinitatem in omni re quam deus operatur, et tamen quandam uocem patris sonuisse, quae uox filii non sit; in carne autem natum et passum et resurrexisse et ascendisse non nisi filium; in columbae autem specie uenisse non nisi spiritum sanctum. Intellegere uolunt quomodo et illam uocem quae non nisi patris fuit trinitas fecerit, et illam carnem in qua non nisi filius de uirgine natus est eadem trinitas creauerit, et illam columbae speciem in qua non nisi spiritus sanctus apparuit illa ipsa trinitas operata sit. Alioquin non inseparabiliter trinitas operatur, sed alia pater facit, alia filius, alia spiritus sanctus; aut si quaedam simul faciunt, quaedam sine inuicem, iam non inseparabilis trinitas. Mouet etiam quomodo spiritus sanctus in trinitate sit, quem nec pater nec filius nec ambo genuerint, cum sit spiritus patris et filii. Quia ergo quaerunt ista homines, et taedio nobis sunt ut si quid hinc ex dono dei sapit infirmitas nostra, edisseramus eis ut possumus, neque cum inuidia tabescente iter habeamus.
Si dicimus nos nihil de talibus rebus cogitare solere, mentimur; si autem fatemur habitare ista in cogitationibus nostris quoniam rapimur amore indagandae ueritatis, flagitant iure caritatis ut eis indicemus quid hinc excogitare potuerimus. Non quia iam acceperim aut iam perfectus sim (nam si Paulus apostolus, quanto magis ego longe infra illius pedes iacens, non me arbitror apprehendisse?), sed pro modulo meo si ea quae retro sunt obliuiscor et in anteriora me extendo et secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis, quantum eiusdem uiae peregerim et quo peruenerim unde mihi in fine reliquus cursus est ut aperiam desideratur a me illis desiderantibus quibus me seruire cogit libera caritas. Oportet autem et donabit deus ut eis ministrando quae legant ipse quoque proficiam, et eis cupiens respondere quaerentibus ipse quoque inueniam quod quaerebam. Ergo suscepi haec iubente atque adiuuante domino deo nostro non tam cognita cum auctoritate disserere quam ea cum pietate disserendo cognoscere.
6
9
Qui dixerunt dominum nostrum Iesum Christum non esse deum, aut non esse uerum deum, aut non cum patre unum et solum deum, aut non uere immortalem quia mutabilem, manifestissima diuinorum testimoniorum et consona uoce conuicti sunt. Vnde sunt illa: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. Manifestum enim quod uerbum dei filium dei unicum accipimus, de quo post dicit: Et uerbum caro factum est, propter natiuitatem incarnationis eius quae facta est in tempore ex uirgine. In eo autem declarat non tantum deum esse sed etiam eiusdem cum patre substantiae quia cum dixisset: Et deus erat uerbum, Hoc erat, inquit, in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Neque enim dicit omnia 'nisi quae facta sunt,' id est omnem creaturam. Vnde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia. Et si factus non est, creatura non est; si autem creatura non est, eiusdem cum patre substantiae est. Omnis enim substantia quae deus non est creatura est, et quae creatura non est deus est. Et si non est filius eiusdem substantiae cuius pater, ergo facta substantia est; si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt; at si omnia per ipsum facta sunt, unius igitur eiusdemque cum patre substantiae est. Et ideo non tantum deus sed et uerus deus. Quod idem Iohannes apertissime in epistula sua dicit: Scimus quod filius dei uenerit et dederit nobis intellectum ut cognoscamus uerum et simus in uero, filio eius Iesu Christo. Hic est uerus deus et uita aeterna.
10
Hinc etiam consequenter intellegitur non tantummodo de patre dixisse apostolus Paulum: Qui solus habet immortalitatem, sed de uno et solo deo, quod est ipsa trinitas. Neque enim ipsa uita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem; ac per hoc filius dei, quia uita aeterna est, cum patre etiam ipse intellegitur ubi dictum est: Solus habet immortalitatem. Eius enim uitae aeternae et nos participes facti pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud est ipsa cuius participes efficimur uita aeterna, aliud nos qui eius participatione uiuemus in aeternum. Si enim dixisset: 'Quem temporibus propriis ostendit pater beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem,' nec sic inde separatum filium oporteret intellegi. Neque enim quia ipse filius alibi loquens uoce sapientiae (ipse est enim sapientia dei) ait: Gyrum caeli circuiui sola, separauit a se patrem. Quanto magis ergo non est necesse ut tantummodo de patre praeter filium intellegatur quod dictum est: Qui solus habet immortalitatem, cum ita dictum sit: Vt serues, inquit, mandatum sine macula, inreprehensibile, usque in aduentum domini nostri Iesu Christi, quem temporibus proprii ostendit beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum uidit nec uidere potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. In quibus uerbis nec pater proprie nominatus est nec filius nec spiritus sanctus, sed beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, quod est unus et solus et uerus deus, ipsa trinitas.
11
Nisi forte quae sequuntur perturbabunt hunc intellectum, quia dixit: Quem nemo hominum uidit nec uidere potest, cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum eius diuinitatem accipiatur quam non uiderunt iudaei, qui tamen carnem uiderunt et crucifixerunt. Videri autem diuinitas humano uisu nullo modo potest, sed eo uisu uidetur quo iam qui uident non homines sed ultra homines sunt. Recte ergo ipse deus trinitas intellegitur beatus et solus potens ostendens aduentum domini nostri Iesu Christi temporibus propriis. Sic enim dictum est: Solus habet immortalitatem, quomodo dictum est: Qui facit mirabilia solus. Quod uelim scire de quo dictum accipiant. Si de patre tantum, quomodo ergo uerum est quod ipse filius dicit: Quaecumque enim pater facit, haec eadem et filius facit similiter? In quidquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et uiuificare mortuos? Dicit autem idem filius: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. Quomodo ergo solus pater facit mirabilia, cum haec uerba nec patrem tantum nec filium tantum permittant intellegi, sed utique deum unum uerum solum, id est patrem et filium et spiritum sanctum?
12
Item dicit idem apostolus: Nobis unus deus pater ex quo omnia, et nos in ipso; et unus dominus Iesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum. Quis dubitet eum omnia 'quae creata sunt' dicere, sicut Iohannes: Omnia per ipsum facta sunt? Quaero itaque de quo dicit alio loco: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Si enim de patre et filio et spiritu sancto ut singulis personis singula tribuantur, ex ipso, ex patre; per ipsum, per filium; in ipso, in spiritu sancto; manifestum quod pater et filius et spiritus sanctus unus deus est quando singulariter intulit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Vnde enim coepit hunc sensum; non ait: O altitudo diuitiarum 'sapientiae et scientiae patris aut filii aut spiritus sancti,' sed sapientiae et scientiae dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! Quis enim cognouit sensum domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Si autem hoc de patre tantummodo intellegi uolunt, quomodo ergo omnia per patrem sunt sicut hic dicitur, et omnia per filium sicut ad corinthios ubi ait: Et unus dominus Iesus Christus per quem omnia, et sicut in euangelio Iohannis: Omnia per ipsum facta sunt? Si enim alia per patrem, alia per filium, iam non omnia per patrem nec omnia per filium. Si autem omnia per patrem et omnia per filium, eadem per patre quae per filium. Aequalis ergo est patri filius, et inseparabilis operatio est patris et filii. Quia si uel filium fecit pater quem non fecit ipse filius, non omnia per filium facta sunt. At omnia per filium facta sunt. Ipse igitur factus non est ut cum patre faceret omnia quae facta sunt. Quamquam nec ab ipso uerbo tacuerit apostolus et apertissime omnino dixerit: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, hic deum proprie patrem appellans, sicut alibi: Caput autem Christi deus.
13
Similiter et de spiritu sancto collecta sunt testimonia quibus ante nos qui haec disputauerunt abundantius usi sunt, quia et ipse deus et non creatura. Quod si non creatura, non tantum deus (nam et homines dicti sunt dii), sed etiam uerus deus. Ergo patri et filio prorsus aequalis et in trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. Maxime uero illo loco satis claret quod spiritus sanctus non sit creatura ubi iubemur non seruire creaturae sed creatori, non eo modo quo iubemur per caritatem seruire inuicem, quod est graece douleuein, sed eo modo quo tantum deo seruitur, quod est graece latreuein. Vnde idolatrae dicuntur qui simulacris eam seruitutem exhibent quae debetur deo. Secundum hanc enim seruitutem dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. Nam hoc distinctius in graeca scriptura inuenitur, latreuseis enim habet. Porro si tali seruitute creaturae seruire prohibemur quandoquidem dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies — unde et apostolus detestatur eos qui coluerunt et seruierunt creaturae quam creatori —, non est utique creatura spiritus sanctus cui ab omnibus sanctis talis seruitus exhibetur dicente apostolo: Nos enim sumus circumcisio, spiritui dei seruientes, quod est in graeco latreuontes. Plures enim codices etiam latini sic habent, qui spiritui dei seruimus; graeci autem omnes aut paene omnes. In nonnullis autem exemplaribus latinis inuenimus non spiritui dei seruimus, sed spiritu deo seruimus.
Sed qui in hoc errant et auctoritati grauiori cedere detractant, numquid et illud uarium in codicibus reperiunt: Nescitis quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti quem habetis a deo? Quid autem insanius magisque sacrilegum est quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos quam Christus est? Alio enim loco dicit: Corpora uestra membra sunt Christi. Si autem quae membra sunt Christi templum est spiritus sancti, non est creatura spiritus sanctus, quia cui corpus nostrum templum exhibemus necesse est ut huic eam seruitutem debeamus qua non nisi deo seruiendum est, quae graece appellatur latreia. Vnde consequenter dicit: Glorificate ergo deum in corpore uestro.
7
14
His et talibus diuinarum scripturarum testimoniis quibus, ut dixi, priores copiosius usi expugnauerunt haereticorum tales calumnias uel errores, insinuatur fidei nostrae unitas et aequalitas trinitatis. Sed quia multa in sanctis libris propter incarnationem uerbi dei, quae pro salute nostra reparanda facta est ut mediator dei et hominum esset homo Christus Iesus, ita dicuntur ut maiorem filio patrem significent uel etiam apertissime ostendant, errauerunt homines minus diligenter scrutantes uel intuentes uniuersam seriem scripturarum, et ea quae de Christo Iesu secundum hominem dicta sunt ad eius substantiam quae ante incarnationem sempiterna erat et sempiterna est transferre conati sunt. Et illi quidem dicunt minorem filium esse quam pater est quia scriptum est ipso domino dicente: Pater maior me est. Veritas autem ostendit secundum istum modum etiam se ipso minorem filium. Quomodo enim non etiam se ipso minor factus est qui semetipsum exianiuit formam serui accipiens? Neque enim sic accepit formam serui ut amitteret formam dei in qua erat aequalis patri. Si ergo ita accepta est forma serui ut non amitteretur forma dei, cum et in forma serui et in forma dei idem ipse sit filius unigenitus dei patri, in forma dei aequalis patri, in forma serui mediator dei et hominum homo Christus Iesus, quis non intellegat quod in forma dei etiam ipse se ipso maior est, in forma autem serui etiam se ipso minor est? Non itaque immerito scriptura utrumque dicit, et aequalem patri filium, et patrem maiorem filio. Illud enim propter formam dei, hoc autem propter formam serui sine ulla confusione intellegitur.
Et haec nobis regula per omnes sanctas scripturas dissoluendae huius quaestionis ex uno capite epistulae Pauli apostoli promitur ubi manifestius ista distinctio commendatur. Ait enim: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo. Est ergo dei filius deo patri natura aequalis, habitu minor. In forma enim serui quam accepit minor est patre; in forma autem dei in qua erat etiam antequam hanc accepisset aequalis est patri. In forma dei uerbum per quod facta sunt omnia; in forma autem serui factus ex muliere, factus sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret. Proinde in forma dei fecit hominem; in forma serui factus est homo. Nam si pater tantum sine filio fecisset hominem, non scriptum esset: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ergo quia forma dei accepit formam serui, utrumque deus et utrumque homo; sed utrumque deus propter accipientem deum, utrumque autem homo propter acceptum hominem. Neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conuersum atque mutatum est; nec diuinitas quippe in creaturam mutata est ut desisteret esse diuinitas, nec creatura in diuinitatem ut desisteret esse creatura.
8
15
Illud autem quod ait idem apostolus: Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, aut ideo dictum est ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura susceptus est, conuersum iri postea in ipsam diuinitatem uel, ut certius expresserim, deitatem, quae non est creatura sed est unitas trinitatis incorporea et incommutabilis, et sibimet consubstantialis et coaeterna natura. Aut si quisquam contendit, ut aliqui senserunt, ita dictum: Et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ut ipsam subiectionem, commutationem et conuersionem credat futuram creaturae in ipsam substantiam uel essentiam creatoris, id est ut quae fuerat substantia creaturae fiat substantia creatoris, certe uel hoc concedit quod non habet ullam dubitationem nondum hoc fuisse factum cum dominus diceret: Pater maior me est. Dixit enim hoc non solum antequam ascendisset in caelum, uerum etiam antequam passus resurrexisset a mortuis. Illi autem qui putant humanam in eo naturam in deitatis substantiam mutari atque conuerti, et ita dictum: Tunc et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ac si diceretur: 'Tunc et ipse filius hominis et a uerbo dei suscepta humana natura commutabitur in eius naturam qui ei subiecit omnia,' tunc futurum putant cum post diem iudicii tradiderit regnum deo et patri. Ac per hoc etiam secundum istam opinionem adhuc pater maior est quam serui forma quae de uirgine accepta est. Quod si et aliqui hoc affirmant, quod iam fuerit in dei substantiam mutatus homo Christus Iesus, illud certe negare non possunt quod adhuc natura hominis manebat quando ante passionem dicebat: Quoniam pater maior me est. Vnde nulla cunctatio est secundum hoc esse dictum quod forma serui maior est pater, cui in forma dei aequalis est filius.
Nec quisquam cum audierit quod ait apostolus: Cum autem dixerit quia omnia subiecta sunt, manifestum quia pater eum qui subiecit illi omnia, ita existimet de patre intellegendum quod subiecerit omnia filio ut ipsum filium sibi omnia subiecisse non putet. (Quod apostolus ad philippenses ostendit dicens: Nostra autem conuersatio in caelis est; unde et saluatorem exspectamus dominum Iesum Christum, qui transfigurauit corpus humilitatis nostrae conforme ut fiat corpori gloriae suae, secundum operationem suam qua possit etiam sibi subicere omnia.) Inseparabilis enim est operatio patris et filii. Alioquin nec ipse pater sibi subiecit omnia, sed filius ei subiecit qui ei regnum tradidit et euacuat omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem. De filio quippe ista dicta sunt: Cum tradiderit, inquit, regnum deo et patri, cum euacuauerit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem. Ipse enim subiecit qui euacuat.
16
Nec sic arbitremur Christum traditurum regnum deo et patri ut adimat sibi. Nam et hoc quidam uaniloqui crediderunt. Cum enim dicitur: Tradiderit regnum deo et patri, non separatur ipse quia simul cum patre unus deus est. Sed diuinarum scripturarum incuriosos et contentionum studiosos fallit uerbum quod positum est, donec. Ita namque sequitur: Oportet enim illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis, tamquam cum posuerit non sit regnaturus. Nec intellegunt ita dictum sicut est illud: Confirmatum est cor eius; non commouebitur donec uideat super inimicos suos. Non enim cum uiderit, iam commouebitur.
Quid ergo est: Cum tradiderit regnum deo et patri, quasi modo non habeat regnum deus et pater? Sed quia omnes iustos quibus nunc regnat ex fide uiuentibus mediator dei et hominum homo Christus Iesus perducturus est ad speciem quam uisionem dicit idem apostolus facie ad faciem, ita dictum est: Cum tradiderit regnum deo et patri, ac si diceretur: 'Cum perduxerit credentes ad contemplationem dei et patris.' Sicut enim dicit: Omnia mihi tradita sunt a patre meo; et nemo nouit filium nisi pater, neque patrem quis nouit nisi filius et cui uoluerit filius reuelare; tunc reuelabitur a filio pater cum euacuauerit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem, id est ut necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus et potestates et uirtutes. Ex quarum persona non inconuenienter intellegitur dici in cantico canticorum ad sponsam: Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti quoadusque rex in recubitu suo est; id est quoadusque Christus in secreto suo est, quia uita nostra abscondita est cum Christo in deo. Cum Christus, inquit, apparuerit uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloria. Quod antequam fiat, uidemus nunc per speculum in aenigmate, hoc est in similitudinibus; tunc autem facie ad faciem.
17
Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis atque aeterna perfectio gaudiorum. Filii enim dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. Quod enim dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum. Et dices itaque filiis Israhel: Qui est misit me ad uos; hoc contemplabimur cum uiuemus in aeternum. Ita quippe ait: Haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. Hoc fiet cum uenerit dominus et inluminauerit occulta tenebrarum, cum tenebrae mortalitatis huius corruptionisque transierit. Tunc erit mane nostrum de quo in psalmo dicitur: Mane adstabo tibi et contemplabor. De hac contemplatione intellego dictum: Cum tradiderit regnum deo et patri, id est cum perduxerit iustos quibus nunc ex fide uiuentibus regnat mediator dei et hominum homo Christus Iesus ad contemplationem dei et patris.
Si desipio hic, corrigat me qui melius sapit; mihi aliud non uidetur. Neque enim quaeremus aliud cum ad illius contemplationem peruenerimus, quae nunc non est quamdiu gaudium nostrum in spe est. Spes autem quae uidetur non est spes. Quod enim uidet quis, quid et sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus quoadusque rex in recubitu suo est. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me laetitia cum uultu tuo. Illa laetitia nihil amplius requiretur quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur enim nobis pater et sufficiet nobis. Quod bene intellexerat Philippus ut diceret: Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis. Sed nondum intellexerat eo quoque modo idipsum se potuisse dicere: 'Domine, ostende nobis te et sufficit nobis.' Vt enim hoc intellegeret, responsum est ei a domino: tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me? Philippe, qui me uidit, uidit et patre. Sed quia uolebat eum ex fide uiuere antequam illud posset uidere, secutus est et ait: Non credis quia ego in patre et pater in me? Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem. Contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: Mundans fide corda eorum. Probatur autem quod illi contemplationi corda mundentur illa maxime sententia: Beati mundicordes quoniam ipsi deum uidebunt. Et quia haec est uita aeterna, dicit deus in psalmis: Longitudinem dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Siue ergo audiamus: 'Ostende nobis filium,' siue audiamus: Ostende nobis patrem, tantumdem ualet quia neuter sine altero potest ostendi. Vnum quippe sunt, sicut ait: Ego et pater unum sumus. Denique propter ipsam inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur uel pater solus uel filius solus adimpleturus nos laetitia cum uultu suo.
18a
Nec inde separatur utriusque spiritus, id est patris et filii spiritus, qui spiritus sanctus proprie dicitur, spiritus ueritatis quem hic mundum accipere non potest. Hoc est enim plenum gaudium nostrum quo amplius non est, frui trinitate deo ad cuius imaginem facti sumus. Propter hoc aliquando ita loquitur de spiritu sancto tamquam solus ipse sufficiat ad beatitudinem nostram; et ideo solus sufficit quia separari a patre et filio non potest, sicut pater solus sufficit quia separari a filio et spiritu sancto non potest, et filius ideo sufficit solus quia separari a patre et spiritu sancto non potest. Quid enim sibi uult quod ait: Si diligitis me, mandata mea seruate, et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis ut uobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis quem hic mundus accipere non potest, id est dilectores mundi? Animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus dei.
Sed adhuc uideri potest ideo dictum: Et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis, quasi non sufficiat solus filius. Illo autem loco ita de illo dictum est tamquam solus omnino sufficiat: Cum uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. Numquid ergo separatur hinc filius tamquam ipse non doceat omnem ueritatem, aut quasi hoc impleat spiritus sanctus quod minus potuit docere filius? Dicant ergo, si placet, maiorem esse filio spiritum sanctum quem minorem illo solent dicere. An quia non dictum est: 'Ipse solus,' aut: 'Nemo nisi ipse' uos docebit omnem ueritatem, ideo permittunt ut cum illo docere credatur et filius? Apostolus ergo separauit filium ab sciendis his quae dei sunt ubi ait: Sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei! ut iam isti peruersi possint ex hoc dicere quod et filium non doceat quae dei sunt nisi spiritus sanctus, tamquam maior minorem; cui filius ipse tantum tribuit ut diceret: Quia haec locutus sum uobis, tristitia cor uestrum impleuit. Sed ego ueritatem dico: expedit uobis ut ego eam; nam si non abiero, aduocatus non ueniet ad uos.
9
18b
Hoc autem dixit non propter inaequalitatem uerbi dei et spiritus sancti, sed tamquam impedimento esset praesentia filii hominis apud eos quominus ueniret ille qui minor non esset quia non semetipsum exinaniuit sicut filius formam serui accipiens.
Oportebat ergo ut auferretur ab oculis eorum forma serui quam intuentes hoc solum esse Christum putabant quod uidebant. Inde est et illud quod ait: Si diligeretis me, gauderetis quoniam eo ad patrem, quia pater maior me est, id est propterea me oportet ire ad patrem quia dum me ita uidetis, et ex hoc quod uidetis aestimatis minor sum patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati aequalitatem quam cum patre habeo non intellegitis. Inde est et illud: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. Tactus enim tamquam finem facit notionis. Ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se ut hoc quod uidebatur tantummodo putaretur. Ascensio autem ad patrem erat ita uideri sicut aequalis est patri ut ibi esset finis uisionis quae sufficit nobis. Aliquando item de filio solo dicitur quod ipse sufficiat et in eius uisione merces tota promittitur dilectionis et desiderii nostri. Sic enim ait: Qui habet mandata mea et custodit ea, ille est qui me diligit. Qui autem me diligit, diligetur a patre meo; et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi.
Numquid hic quia non dixit: 'Ostendam illi et patrem' ideo separauit patrem? Sed quia uerum est: Ego et pater unum sumus, cum pater ostenditur, et filius ostenditur qui in illo est; et cum filius ostenditur, etiam pater ostenditur qui in illo est. Sicut ergo cum ait: Et ostendam illi me ipsum, intellegitur quia ostendit et patrem, ita et in eo quod dicitur: Cum tradiderit regnum deo et patri, intellegitur quia non adimit sibi. Quoniam cum perducet credentes ad contemplationem dei et patris, profecto perducet ad contemplationem suam qui dixit: Et ostendam illi me ipsum. Et ideo consequenter cum dixisset illi Iudas: Domine, quid factum est quia ostensurus es te nobis et non huic mundo? respondit Iesus et dixit illi: Si quis me diligit, sermonem meum seruabit; et pater meus diliget illum, et ad illum ueniemus et mansionem apud illum faciemus. Ecce quia non solum se ipsum ostendit ei a quo diligitur, quia simul cum patre uenit ad eum et mansionem facit apud eum.
19
An forte putabitur mansionem in dilectore suo facientibus patre et filio exclusus esse ab hac mansione spiritus sanctus? Qui est ergo quod superius ait de spiritu sancto: Quem hic mundus accipere non potest quoniam non uidet illum; nostis illum uos quia uobiscum manet et in uobis est? Non itaque ab hac mansione separatus est de quo dictum est, uobiscum manet et in uobis est. Nisi forte quisquam sic absurdus est ut arbitretur cum pater et filius uenerint ut mansionem faciat apud dilectorem suum, discessurum inde spiritum sanctum et tamquam locum daturum esse maioribus. Sed et huic carnali cogitationi occurit scriptura; paulo quippe superius ait: Et ego rogabo patre, et alium aduocatum dabit uobis ut uobiscum sit in aeternum. Non ergo discedet patre et filio uenientibus, sed in eadem mansione cum ipsis erit in aeternum quia nec ille sine ipsis uenit nec illi sine illo. Sed propter insinuationem trinitatis personis etiam singulis nominatis dicuntur quaedam; non tamen aliis separatis intelleguntur propter eiusdem trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem patris et filii et spiritus sancti.
10
20
Tradet itaque regnum deo et patri dominus noster Iesus Christus, non se inde separato nec spiritu sancto, quoniam perducet credentes ad contemplationem dei ubi est finis omnium bonarum actionum et requies sempiterna et gaudium quod non auferetur a nobis. Hoc enim significat in eo quod ait: Iterum uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. Huius gaudii similitudinem praesignabat Maria sedens ad pedes domini et intenta in uerbum eius, quieta scilicet ab omni actione et intenta in ueritatem secundum quendam modum cuius capax est ista uita, quo tamen praefiguraret illud quod futurum est in aeternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis actione conuersante quamuis bona et utili, tamen cum requies successerit transitura, ipsa requiescebat in uerbo domini. Et ideo dominus conquerenti Marthae quod eam soror non adiuuaret respondit: Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea. Non partem malam dixit quod agebat Martha, sed istam optimam quae non auferetur. Illa enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. Boni quippe operis transituri merces est requies permansura. In illa igitur contemplatione deus erit omnia in omnibus quia nihil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso inlustrari perfruique sufficiet.
Ideoque ille in quo spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: Vnam, inquit, petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini. Contemplabimur enim deum patrem et filium et spiritum sanctum cum mediator dei et hominum homo Christus Iesus tradiderit regnum deo et patre ut iam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos noster, filius dei et filius hominis; sed et ipse in quantum sacerdos est, assumpta propter nos forma serui, subiectus sit ei qui illi subiecit omnia et cui subiecit omnia; ut in quantum deus est cum illo nos subiectos habeat, in quantum sacerdos nobiscum illi subiectus sit. Quapropter cum filius sit et deus et homo, alia substantia deus, alia homo, homo potius in filio quam filius in patre; sicut caro animae meae alia substantia est ad animam meam quamuis in uno homine quam anima alterius hominis ad animam meam.
21
Cum ergo tradiderit regnum deo et patri, id est cum credentes et uiuentes ex fide pro quibus nunc mediator interpellat perduxerit ad contemplationem cui percipiendae suspiramus et gemimus, et transierit labor et gemitus, iam non interpellabit pro nobis tradito regno deo et patri. Hoc significans ait: Haec uobis locutus sum in similitudinibus; ueniet hora quando iam non in similitudinibus loquar uobis, sed manifeste de patre nuntiabo uobis; id est iam non erunt similitudines cum uisio fuerit facie ad faciem. Hoc est enim quod ait, sed manifeste de patre nuntiabo uobis, ac si diceret, 'manifeste patrem ostendam uobis.' Nuntiabo quippe ait quia uerbum eius est. Sequitur enim et dicit: Illa die in nomine meo petetis, et non dico uobis quia ego rogabo patrem; ipse enim pater amat uos quia uos me amatis et credidistis quia ego a deo exiui. Exiui a patre et ueni in hunc mundum: iterum relinquo mundum et uado ad patrem.
Quid est, a patre exii, nisi 'non in ea forma qua aequalis sum patri sed aliter, id est in assumpta creatura minor apparui'? Et quid est, ueni in hunc mundum, nisi 'formam serui quam me exinaniens accepi etiam peccatorum qui mundum istum diligunt oculis demonstraui'? Et quid est, iterum relinquo mundum, nisi 'ab aspectu dilectorum mundi aufero quod uiderunt'? Et quid est, uado ad patrem, nisi 'doceo me sic intellegendum a fidelibus meis quomodo aequalis sum patri'? Hoc qui credunt digni habebuntur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam uisionem, quo perducens dictus est tradere regnum deo et patri. Fideles quippe eius quos redemit sanguine suo dicti sunt regnum eius pro quibus nunc interpellat; tunc autem illic eos sibi faciens inhaerere ubi aequalis est patri, non iam rogabit patrem pro eis. Ipse enim, inquit, pater amat uos. Ex hoc enim rogat quo minor est patre; quo uero aequalis exaudit cum patre. Vnde se ab eo quod dixit: Ipse enim pater amat uos, utique ipse non separat; sed secundum ea facit intellegi quae supra commemoraui satisque insinuaui, plerumque ita nominari unamquamque in trinitate personam ut et aliae illic intellegantur. Sic itaque dictum est: Ipse enim pater amat uos, ut consequenter intellegatur et filius et spiritus sanctus; non quia modo nos non amat qui proprio filio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum; sed tales nos amat deus quales futuri sumus, non quales sumus. Quales enim amat, tales in aeternum conseruat, quod tunc erit cum tradiderit regnum deo et patri qui nunc interpellat pro nobis, ut iam non roget patrem quia ipse pater amat nos. Quo autem merito nisi fidei qua credimus antequam illud quod promittitur uideamus? Per hanc enim peruenimus ad speciem ut tales amet quales amat ut simus, non quales odit quia sumus, et hortatur ac praestat ne tales esse semper uelimus.
11
22
Quapropter cognita ista regula intellegendarum scripturarum de filio dei ut distinguamus quid in eis sonet secundum formam dei in qua est et aequalis est patri, et quid secundum formam serui quam accepit et minor est patre, non conturbabimur tamquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum librorum sententiis. Nam secundum formam dei aequalis est patri et filius et spiritus sanctus quia neuter eorum creatura est sicut iam ostendimus; secundum formam autem serui minor est patre quia ipse dixit: Pater maior me est; minor est se ipso quia de illo dictum est: Semetipsum exinaniuit; minor est spiritu sancto quia ipse ait: Qui dixerit blasphemiam in filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit in spiritum sanctum, non dimittetur ei. Et in ipso uirtutes operatus est dicens: Si ego in spiritu dei eicio daemonia, certe superuenit super uos regnum dei. Et apud Esaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitauit et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit: Spiritus, inquit, domini super me; propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem, et cetera; ad quae facienda ideo se dicit missum quia spiritus domini est super eum. Secundum formam dei omnia per ipsum facta sunt; secundum formam serui ipse factus est ex muliere, factus sub lege. Secundum formam dei ipse et pater unum sunt; secundum formam serui non uenit facere uoluntatem suam sed uoluntatem eius qui misit eum. Secundum formam dei sicut habet pater uitam in semetipso, sic dedit et filio uitam habere in semetipso; secundum formam serui tristis est anima eius usque ad mortem, et: Pater, inquit, si fieri potest, transeat hic calix. Secundum formam dei ipse est uerum deus et uita aeterna; secundum formam serui factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
12
23b
Et: De die et hora nemo scit neque angeli in caelo neque filius nisi pater. Hoc enim nescit quod nescientes facit, id est quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret, sicut dictum est ad Abraham: Nunc cognoui quia times deum, id est nunc feci ut cognosceres, quia et ipse sibi in illa temptatione probatus innotuit. Nam et illud utique dicturus erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tamquam praeterito loquens ait: Iam non dicam uos seruos sed amicos. Seruus enim nescit uoluntatem domini sui; uos autem dixi amicos quia omnia quae audiui a patre meo nota uobis feci; quod nondum fecerat, sed quia certo facturus erat quasi iam fecisset locutus est. Ipsis enim ait: Multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Inter quae intellegitur et: De die et hora. Nam et apostolus: Neque enim iudicaui me, inquit, scire aliquid in uobis nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. Eis enim loquebatur qui capere altiora de Christi deitate non poterant. Quibus etiam paulo post dicit: Non potui loqui uobis quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Hoc ergo inter illos nesciebat quod per illum scire non poterant. Et hoc solum se scire dicebat quod eos per illum scire oportebat. Denique sciebat inter perfectos quod inter paruulos nesciebat; ibi quippe ait: Sapientiam loquimur inter perfectos. Eo namque genere locutionis nescire quisque dicitur quod occultat quo dicitur fossa caeca quae occulta est. Neque enim aliquo genere loquuntur scripturae quod in consuetudine humana non inueniatur quia utique hominibus loquuntur.
24
Secundum formam dei dictum est: Ante omnes colles genuit me, id est ante omnes altitudines creaturarum, et: Ante luciferum genui te, id est ante omnia tempora et temporalia; secundum formam autem serui dictum est: Dominus creauit me in principio uiarum suarum. Quia secundum formam dei dixit: Ego sum ueritas, et secundum formam serui: Ego sum uia. Quia enim ipse est primogenitus a mortuis, iter fecit ecclesiae suae ad regnum dei ad uitam aeternam, cui caput est ad immortalitatem etiam corporis, ideo creatus est in principio uiarum dei in opera eius. Secundum formam enim dei principium est quod et loquitur nobis, in quo principio fecit deus caelum et terram; secundum formam autem serui: Sponsus procedens de thalamo suo. Secundum formam dei: Primogenitus omnis creaturae, et ipse est ante omnes et omnia in illo constant; secundum formam serui: Ipse est caput corporis ecclesiae. Secundum formam dei dominus gloriae. Vnde manifestum est quod ipse glorificet sanctos suos. Quos enim praedestinauit, ipsos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit. De illo quippe dictum est quod iustificet impium; de illo dictum est quod sit iustus et iustificans. Si ergo quos iustificauit, ipsos et glorificauit, qui iustificat ipse et glorificat, qui est, ut dixi, dominus gloriae. Secundum formam tamen serui satagentibus discipulis de glorificatione sua respondit: Sedere ad dexteram meam aut ad sinistram non est meum dare uobis, sed quibus paratum est a patre meo.
25
Quod autem paratum est a patre eius et ab ipso filio paratum est quia ipse et pater unum sunt. Iam enim ostendimus in hac trinitate per multos locutionum diuinarum modos etiam de singulis dici quod omnium est propter inseparabilem operationem unius eiusdemque substantia. Sicut et de spiritu sancto dicit: Cum ego iero, mittam illum ad uos. Non dixit, 'mittemus,' sed ita quasi tantum filius eum missurus esset, non et pater; cum alio loco dicat: Haec locutus sum uobis apud uos manens; aduocatus autem ille spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo, ille uobis declarabit omnia. Hic rursus ita dictum est quasi non eum missurus esset et filius sed tantum pater. Sicut ergo ista ita et illud quod ait, sed quibus paratum est a patre meo; cum patre se intellegi uoluit parare sedes gloriae quibus uellet. Sed dicit aliquis: 'Illic cum de spiritu sancto loqueretur, ita se missurum ait ut non negaret patrem missurum, et alio loco ita patrem ut non negaret se missurum; hic uero aperte ait: Non est meum dare, atque ita secutus a patre dixit ista praeparata.' Sed hoc est quod praestruximus secundum formam serui dictum, ut ita intellegeremus: Non est meum dare uobis, ac si diceretur: 'Non est humanae potestatis hoc dare,' ut per illud intellegatur hoc dare per quod deus et aequalis est patri. Non est meum, inquit, dare, id est non humana potestate ista do, sed quibus paratum est a patre meo; sed iam tu intellege quia si omnia quae habet pater mea sunt, et hoc utique meum est, et cum patre ista paraui.
26
Nam et illud quaero quomodo dictum sit: Si quis non audit uerba mea, ego non iudicabo illum. Fortassis enim ita hoc dixit, ego non iudicabo illum, quemadmodum ibi, non est meum dare. Sed quid hic sequitur? Non enim ueni, inquit, ut iudicem mundum, sed ut saluum faciam mundum. Deinde adiungit et dicit: Qui me spernit et non accipit uerba mea, habet qui se iudicet. Hic iam intellegeremus patrem nisi adiungeret et diceret: Verbum quod locutus sum, ipsum iudicabit illum in nouissima die. Quid igitur iam nec filius iudicabit quia dixit: Ego non iudicabo illum, nec pater, sed uerbum quod locutus est filius? Immo audi adhuc quod sequitur: Quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed ille qui me misit pater, ille mandatum mihi dedit quid dicam et quid loquar; et scio quia mandatum eius uita aeterna est. Quae ego loquor, ita ut dixit mihi pater, sic loquor. Si ergo non iudicat filius sed uerbum quod locutus est filius, ideo autem iudicat uerbum quod locutus est filius quia non ex se locutus est filius, sed qui misit eum pater mandatum ei dedit quid dicat et quid loquatur. Pater utique iudicat cuius uerbum est quod locutus est filius, atque ipsum uerbum patris idem ipse est filius. Non enim aliud est mandatum patris, aliud uerbum patris; nam et uerbum hoc appellauit et mandatum.
Videamus ergo ne forte quod ait, Ego non ex me locutus sum, hoc intellegi uoluerit, 'Ego non ex me natus sum.' Si enim uerbum patris loquitur, se ipsum loquitur quia ipse est uerbum patris. Plerumque enim dicit: Dedit mihi pater, in quo uult intellegi quod eum genuerit pater, ut non tamquam iam exsistenti et non habenti dederit aliquid, sed ipsum dedisse ut haberet, genuisse est ut esset. Non enim sicut creatura ita dei filius ante incarnationem et ante assumptam creaturam, unigenitus per quem facta sunt omnia, aliud est et aliud habet, sed hoc ipsum est quod est id quod habet. Quod illo loco manifestius dicitur si quis ad capiendum sit idoneus ubi ait: Sicut habet pater uitam in semetipso, ita dedit filio habere uitam in semetipso. Neque enim iam exsistenti et uitam non habenti dedit ut haberet uitam in semetipso, cum eo ipso quod est uita sit. Hoc est ergo, dedit filio habere uitam in semetipso, genuit filium esse incommutabilem uitam, quod est uita aeterna. Cum ergo uerbum dei sit filius dei, et filius dei sit uerus deus et uita aeterna sicut in epistula sua dicit Iohannes, etiam hic quid aliud agnoscimus cum dicit dominus: Verbum quod locutus sum, ipsum iudicabit eum in nouissima die? Et ipsum uerbum patris uerbum esse dicit et mandatum patris ipsumque mandatum uitam aeternam. Et scio, inquit, quia mandatum eius uita aeterna est.
27
Quaero itaque quomodo intellegamus: Ego non iudicabo, sed uerbum quod locutus sum iudicabit, quod ex consequentibus apparet ita dictum ac si diceret: 'Ego non iudicabo, sed uerbum patris iudicabit.' Verbum autem patris est ipse filius dei. Siccine intellegendum est: 'Ego non iudcabo, sed ego iudicabo'? Quomodo istud potest esse uerum nisi ita: 'Ego' scilicet 'non iudicabo ex potestate humana quia filius hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate uerbi quoniam filius dei sum.' Aut si contraria et repugnantia uidentur 'Ego non iudicabo, sed ego iudicabo,' quid illic dicemus ubi ait: Mea doctrina non est mea? Quomodo mea, quomodo non mea? non enim dixit: 'Ista doctrina non est mea,' sed: Mea doctrina non est mea; quam dixit suam, eandem dixit non suam. Quomodo istud uerum est nisi secundum aliud suam dixerit, secundum aliud non suam; secundum formam dei, suam; secundum formam serui, non suam? Cum enim dicit: Non est mea sed eius qui me misit, ad ipsum uerbum nos facit recurrere. Doctrina enim patris est uerbum patris, qui est unicus filius.
Quid sibi et illud uult: Qui in me credit, non in me credit? Quomodo in ipsum, quomodo non in ipsum? Quomodo tam contrarium sibique aduersum potest intellegi — Qui in me credit, inquit, non in me credit sed in eum qui me misit — nisi ita intellegas: 'Qui in me credit, non in hoc quod uidet credit,' ne sit spes nostra in creatura, sed in illo qui suscepit creaturam in qua humanis oculis appareret ac sic ad se aequalem patri contemplandum per fidem corda mundaret? Ideoque ad patrem referens intentionem credentium et dicens: Non in me credit sed in eum qui me misit, non utique se a patre, id est ab illo qui eum misit, uoluit separari, sed ut sic in eum crederetur quomodo in patrem cui aequalis est. Quod aperte alio loco dicit: Credite in deum et in me credite; id est sicut creditis in deum, sic et in me quia ego et pater unus deus. Sicuti ergo hic tamquam abstulit a se fidem hominum et in patrem transtulit dicendo: Non in me credit sed in eum qui me misit, a quo tamen se non utique separauit; sic etiam quod ait: Non est meum dare, sed quibus paratum est a patre meo, puto clarere secundum quid utrumque accipiendum sit. Tale est enim et illud: Ego non iudicabo, cum ipse iudicaturus sit uiuos et mortuos; sed quia non ex potestate humana, propterea recurrens ad deitatem sursum erigit corda hominum propter quae subleuanda descendit.
13
28
Nisi tamen idem ipse esset filius hominis propter formam serui quam accepit qui est filius dei propter dei formam in qua est, non diceret apostolus Paulus de principibus huius saeculi: Si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent. Ex forma enim serui crucifixus est, et tamen dominus gloriae crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio quae deum hominem faceret et hominem deum. Quid tamen propter quid et quid secundum quid dicatur, adiuuante domino prudens et diligens et pius lector intellegit. Nam ecce diximus quia secundum id quod deus est glorificat suos, secundum hoc utique quod dominus gloriae est; et tamen dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et deus crucifixus, non ex uirtute diuinitatis sed ex infirmitate carnis; sicut dicimus quia secundum id quod deus est iudicat, hoc est ex potestate diuina non ex humana, et tamen ipse homo iudicaturus est sicut dominus gloriae crucifixus est. Ita enim aperte dicit: Cum uenerit filius hominis in gloria sua et omnes angeli cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes, et cetera quae de futuro iudicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. Et iudaei quippe, qui in malitia perseuerantes in illo iudicio puniendi sunt, sicut alibi scriptum est: Videbunt in quem pupugerunt. Cum enim et boni et mali uisuri sint iudicem uiuorum et mortuorum, procul dubio eum uidere mali non poterunt nisi secundum formam qua filius hominis est, sed tamen in claritate in qua iudicabit, non in humilitate in qua iudicatus est. Ceterum illam dei formam in qua aequalis est patri procul dubio impii non uidebunt. Non enim sunt mundicordes: Beati enim mundicordes quoniam ipsi deum uidebunt. Et ipsa uisio est facie ad faciem, quae summum praemium promittitur iustis; et ipsa fiet cum tradet regnum deo et patri, in quo et suae formae uisionem uult intellegi, subiecta deo uniuersa creatura et ipsa in qua filius dei filius hominis factus est, quia secundum hanc et ipse filius tunc subiectus illi erit qui ei subiecit omnia ut sit deus omnia in omnibus. Alioquin si filius dei iudex in forma in qua aequalis est patri etiam impiis cum iudicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo pollicetur dicens: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi? Quapropter filius hominis iudicaturus est, nec tamen ex humana potestate sed ex ea qua filius dei est; et rursus filius dei iudicaturus est, nec tamen in ea forma apparens in qua deus est aequalis patri, sed in ea qua filius hominis est.
29
Itaque utrumque dici potest, et: 'Filius hominis iudicabit,' et: 'Non filius hominis iudicabit,' quia filius hominis iudicabit ut uerum sit quod ait: Cum uenerit filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et non filius hominis iudicabit ut uerum sit quod ait: Ego non iudicabo, et: Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. Nam secundum id quod in iudicio non forma dei sed forma filii hominis apparebit, nec ipse pater iudicabit. Secundum hoc enim dictum est: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio. Quod utrum ex illa locutione dictum sit quam supra commemorauimus ubi ait: Sic dedit filio habere uitam in semetipso, ut significaret quia sic genuit filium, an ex illa qua loquitur apostolus dicens: Propter quod eum suscitauit et donauit ei nomen quod est super omne nomen. — Hoc enim de filio hominis dictum est secundum quem dei filius suscitatus est a mortuis. Ille quippe in forma dei aequalis est patri, ex quo se exinaniuit formam serui accipiens; in ipsa forma serui et agit et patitur et accipit, quae consequenter contexit apostolus: Humiliauit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod eum exaltauit et donauit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia dominus Iesus in gloria est dei patris. — Vtrum ergo secundum illam an secundum istam locutionem dictum sit: Omne iudicium dedit filio, satis hinc apparet quia se secundum illud diceretur secundum quod dictum est: Dedit filio habere uitam in semetipso, non utique diceretur: Pater non iudicat quemquam. Secundum hoc enim quod aequalem pater genuit filium iudicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est quod in iudicio non forma dei sed forma filii hominis apparebit. Non quia non iudicabit qui dedit omne iudicium filio, cum de illo dicat filius: Est qui quaerat et iudicet; sed ita dictum est: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio ac si diceretur: 'Patrem nemo uidebit in iudicio uiuorum et mortuorum, sed omnes filium,' quia et filius hominis est ut possit et ab impiis uideri cum et illi uidebunt in quem pupugerunt.
30
Quod ne conicere potius quam aperte demonstrare uideamur, proferimus eiusdem domini certam manifestamque sententiam qua ostendamus ipsam fuisse causam ut diceret: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio, quia iudex forma filii hominis apparebit, quae forma non est patris sed filii, nec ea filii in qua aequalis est patri sed in qua minor est patre, ut sit in iudicio conspicuus et bonis et malis. Paulo post enim dicit: Amen dico uobis quia qui uerbum meum audit et credit ei qui me misit, habet uitam aeternam, et in iudicium non ueniet sed transiet de morte in uitam. Haec uita aeterna est illa uisio quae non pertinet ad malos. Deinde sequitur: Amen, amen dico uobis quia ueniet hora et nunc est cum mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. Et hoc proprium est piorum qui sic audiunt de incarnatione eius ut credant quia filius dei est, id est sic eum propter se factum accipiunt minorem patre in forma serui ut credant quia aequalis est patri in forma dei. Et ideo sequitur et hoc ipsum commendans dicit: Sicut enim habet pater uitam in semetipso, ita dedit et filio uitam habere in semetipso. Deinde uenit ad uisionem suae claritatis in qua uenturus est ad iudicium, quae uisio communis erit et impiis et iustis. Sequitur enim et dicit: Et potestatem dedit ei et iudicium facere quoniam filius hominis est.
Puto nihil esse manifestius. Nam quia filius dei est et aequalis est patri, non accipit hanc potestatem iudicii faciendi sed habet illam cum patre in occulto; accipit autem illam ut boni et mali eum uideant iudicantem quia filius hominis est. Visio quippe filii hominis exhibebitur et malis; nam uisio formae dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum uidebunt; id est solis piis quorum dilectioni hoc ipsum promittit quia ostendet se ipsum illis. Et ideo uide quid sequitur: Nolite mirari hoc, inquit. Quid nos prohibet mirari nisi illud quod reuera miratur omnis qui non intellegit ut ideo diceret patre dedisse ei potestatem et iudicium facere quoniam filius hominis est, cum magis quasi hoc exspectaretur ut diceret, 'quoniam filius dei est'? Sed quia filium dei secundum id quod in forma dei aequalis est patri uidere iniqui non possunt, oportet autem ut iudicem uiuorum et mortuorum cum coram iudicabuntur et iusti uideant et iniqui. "Nolite, inquit, hoc mirari, quoniam ueniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient uocem eius; et prodient qui bona gesserunt in resurrectionem uitae; qui mala gesserunt in resurrectionem iudicii". Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem quia filius hominis est ut resurgentes omnes uiderent eum in forma in qua uideri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad uitam aeternam. Quae est autem uita aeterna nisi illa uisio quae non conceditur impiis? Vt cognoscant te, inquit, unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. Quomodo et ipsum Iesum Christum nisi quemadmodum unum uerum deum qui ostendet se ipsum illis, non quomodo se ostendet etiam puniendis in forma filii hominis?
31
Secundum illam uisionem bonus est secundum quam uisionem deus apparet mundis corde, quoniam: Quam bonus deus Israhel rectis corde! Quando autem iudicem uidebunt mali, non eis uidebitur bonus quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae in numero utique malorum omnium et infidelium. Propter hoc etiam illi, qui eum dixerat magistrum bonum quaerens ab eo consilium consequendae uitae aeternae, respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus; cum et hominem alio loco dicat bonum ipse dominus: Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Sed quia ille uitam aeternam quaerebat, uita autem aeterna est in illa contemplatione qua non ad poenam uidetur deus sed ad gaudium sempiternum, et non intellegebat cum quo loquebatur quia tantummodo eum filium hominis arbitrabatur: Quid me interrogas, inquit, de bono? Id est: 'Istam formam quam uides, quid interrogas de bono, et uocas me secundum quod uides magistrum bonum? Haec forma filii hominis est; haec forma accepta est; haec forma apparebit in iudicio non tantum iustis sed et impiis, et huius formae uisio non erit in bonum eis qui male agunt. Est autem uisio formae meae in qua cum essem non rapinam arbitratus sum esse aequalis deo, sed ut hanc acciperem me ipsum exinaniui.' Ille ergo unus deus pater et filius et spiritus sanctus qui non apparebit nisi ad gaudium quod non auferetur a iustis, cui gaudio futuro suspirat qui dicit: Vnam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini; unus ergo deus ipse est solus bonus ad hoc, quia nemo eum uidet ad luctum et planctum sed tantum ad salutem et laetitiam ueram. 'Secundum illam formam si me intellegis, bonus sum; si autem secundum hanc solam, quid me interrogas de bono si inter illos eris qui uidebunt in quem pupugerunt, et ipsa uisio malum eis erit quia poenalis erit?'
Ex ista sententia dixisse dominum: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus, his documentis quae commemoraui probabile est, quia uisio illa dei qua contemplabimur incommutabilem atque humanis oculis inuisibilem dei substantiam quae solis sanctis promittitur — quam dicit apostolus Paulus facie ad faciem; et de qua dicit apostolus Iohannes: Similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est; et de qua dicitur: Vnam petii a domino, ut contempler delectationem domini; et de qua dicit ipse dominus: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi; et propter quam solam fide corda mundamus ut simus beati mundicordes quoniam ipsi deum uidebunt; et si qua alia de ista uisione dicta sunt quae copiosissime sparsa per omnes scripturas inuenit quisquis ad eam quaerendam oculum amoris intendit — sola est summum bonum nostrum cuius adipsiscendi causa praecipimur agere quidquid recte agimus. Visio uero illa filii hominis quae praenuntiata est cum congregabuntur ante eum omnes gentes et dicenti ei: Domine, quando te uidimus esurientem et sitientem? et cetera, nec bonum erit impiis qui mittentur in ignem aeternum, nec summum bonum erit iustis. Adhuc enim uocat eos ad regnum quod eis paratum est ab initio mundi. Sicut enim illis dicet: Ite in ignem aeternum, sic istis: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum. Et sicut ibunt illi in ambustionem aeternam, sic iusti in uitam aeternam. Quid est autem uita aeterna nisi ut cognoscant te, inquit, unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum: Sed iam in ea claritate de qua dicit patri: quam habui apud te priusquam mundus fieret. Tunc enim tradet regnum deo et patri ut intret seruus bonus in gaudium domini sui, et abscondat eos quos possidet deus in abscondito uultus sui a conturbatione hominum, eorum scilicet qui tunc conturbabuntur audientes illam sententiam. A quo auditu malo iustus non timebit si modo protegatur in tabernaculo, id est in fide recta catholicae ecclesiae, a contradictione linguarum, id est a calumniis haereticorum.
Si uero est alius intellectus uerborum domini quibus ait: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus, dum tamen non ideo credatur maioris bonitatis esse patris quam filii substantia secundum quam uerbum est per quod facta sunt omnia nihilque abhorret a sana doctrina, securi utamur non uno tantum sed quotquot reperiri potuerint. Tanto enim fortius conuincuntur haeretici quanto plures exitus patent ad eorum laqueos euitandos. Sed ea quae adhuc consideranda sunt ab alio iam petamus exordio.