Text List

Titulus 40

Titulus 40

In quibus causis in integrum restitutio necessaria non est.

1

Imperator Alexander Severus Minoribus quinque et viginti annis, praesertim qui per tutores vel curatores non defenduntur, non obesse, si mortem defuncti non ulciscantur, innumeris divorum parentum meorum ac meis rescriptis continetur. * ALEX. A. MUTATO. *<A 229 V ID. MAI. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

2

Imperatores Valerianus, Gallienus Adulescentiae tempus non imputari in id quinquennium liberis, cuius praescriptio seram inofficiosi moventibus quaestionem opponi solet, manifeste ante rescripsimus. Impleta igitur aetate legitima non est in integrum restitutio necessaria, quia non integratio amissae causae his datur, sed integra ipsa causa servatur. * VALER. ET GALLIEN. AA. ET VALER. C. THEODOTAE. *<A 258 PP. II ID. AUG. TUSCO ET BASSO CONSS.>

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus In minorum persona re ipsa et ex solo tempore tardae pretii solutionis recepto iure moram fieri creditum est, in his videlicet, quae moram desiderant, id est in bonae fidei contractibus et fideicommissis et in legato. * DIOCL. ET MAXIM. AA. DECIMO CAPLUSIO. *<A 290 PP. XII K. OCT. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si tutor tuus, qui pro tutelari officio non caverat, iudicio expertus est, contra eum lata sententia iuri tuo officere non potuit, nec ea quae ab eo gesta sunt ullam firmitatem obtinent. Frustra igitur in integrum restitutionis auxilium desideras, quando ea, quae ab eo gesta sunt, qui legitimae administrationis personam sustinere non potuit, ipso iure irrita sunt. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. STRATONICAE. *<A 294 S. XVIII K. IAN. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

5

Imperator Justinianus Sancimus favore imperfectae aetatis exceptionem non numeratae pecuniae ab initio minoribus non currere, ne, dum in integrum restitutionem expectamus, aliquod emergat obstaculum, per quod huiusmodi beneficio minor uti non potest, ne substantia eius subvertatur.

Sed humanius et latius eandem legis interpretationem extendere, in omnibus casibus, in quibus vetera iura currere quidem temporales praescriptiones adversus minores concesserunt, per in integrum autem restitutionem eis subveniebant, eas ipso iure non currere. Melius etenim est intacta iura eorum servari, quam post causam vulneratam remedium quaerere. Videlicet exceptionis triginta et quadraginta annorum in suo statu remanentibus. * IUST. A. IOHANNI PP. *<A 531 D. K. NOV. CONSTANTINOPOLI POST CONS. LAMPADII ET ORESTIS VV. CC.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 40

1

2

3

4

5