Titulus 6
Titulus 6
Ne sanctum baptisma iteretur.
1
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus. Antistitem, qui sanctitatem baptismatis illicita usurpatione geminaverit, sacerdotio indignum esse censemus. Eorum enim condemnamus errorem, qui apostolorum praecepta calcantes christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD FLORIANUM VIC. ASIAE. *<A 377 D. XVI K. NOV. CONSTANTINOPOLI GRATIANO A. IIII ET MEROBAUDE CONSS.>
2
Imperatores Honorius, Theodosius. Si quis rebaptizare quempiam de mysteriis catholicae sectae fuerit detectus, una cum eo qui piaculare crimen commisit ( si tamen criminis per aetatem capax sit, cui persuasum sit) ultimo supplicio percellatur. * HONOR. ET THEODOS. AA. ANTHEMIO PP. *<A 413 D. XII K. APRIL. CONSTANTINOPOLI LUCIO CONS.>
3
Imperatores Theodosius, Valentinianus. Nulli haereticorum danda est licentia vel ingenuos vel servos proprios, qui orthodoxorum sunt initiati mysteriis, ad suum rursus baptisma deducendi, nec vero illos, quos emerint vel qualitercumque habuerint necdum suae superstitioni coniunctos, prohibendi catholicae sequi religionem ecclesiae.