Text List

Titulus 47

Titulus 47

De reputationibus, quae fiunt in iudicio in integrum restitutionis.

1

Imperator Severus Qui restituitur in integrum, sicut in damno morari non debet, ita nec in lucro: et ideo quidquid ad eum pervenit vel ex emptione vel ex venditione vel ex alio contractu, hoc debet restituere.

Sed et si intercessor minor viginti quinque annis intervenit, in veterem debitorem debet restitui actio.

Sed et cum adiit minor hereditatem et restituitur, mox quidquid ad eum ex hereditate pervenit, debet praestare.

Verum et si quid dolo eius factum est, hoc eum praestare convenit. * SEV. A. TATIANO. *< SINE DIE ET CONSULE.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 47

1