Titulus 53
Titulus 53
Quibus ex causis maiores in integrum restituuntur.
1
Imperator Antoninus Si propter officium legationis ad me bona fide factae absens et indefensus condemnatus es, instaurationem iudicii iure desideras, ut ex integro defensionibus tuis utaris. Nam eos quoque, qui legationis officio funguntur, in eo privilegio esse, quo sunt qui rei publicae causa absunt, receptum est. * ANT. A. AEMILIANO. *<A 212 PP. V NON. MART. DUOBUS ASPRIS CONSS.>
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si ab hostibus eum patre ac matre captus, post his ibi defunctis legis corneliae beneficio reversus successiones eorum quaesisti, exemplo utilis actionis, quae in integrum restitutis datur, cum exceptionis annuae quae huic obici solet obiectu res vindicare non prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LICINIANO. *<A 294 D. XVI K. MAI. CC. CONSS.>