Imperatores
Diocletianus, Maximianus Non est iuris incerti eum, qui apud
acta factus est agentis procurator, non compelli ratam rem dominum
habiturum satisdare: hoc enim casu veluti praesentis procuratorem
intervenire intellegendum est.
Itaque etsi postea mutata voluntate procuratorem esse noluerit,
tamen iudicium, quo quasi procurator expertus est, iudex ratum habere
debebit.
Sin autem ei ab adversario opposita fuerit in ipso litis
exordio defensionis adlegatio, etiam ipse quasi absentis in hac parte
procurator satisdationem super excipienda lite praestare cogitur,
qua non praecedente lis quae ei mandata est ulterius procedere a iudice
non conceditur.
Rei autem procurator vel defensor, etiam sub gestorum testificatione
factus, in ipso litis limine iudicatum solvi satisdationem in omnibus
causis praestare cogitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. *<A 294
D. VIIII K. NOV. CC. CONSS.>