Titulus 6
Titulus 6
Qui legitimam personam in iudiciis habent vel non.
2
Imperatores Diocletianus, Maximianus In rebus, quae privati iudicii quaestionem habent, sicut pupillus tutore auctore et agere et conveniri potest, ita et adultus curatore consentiente litem et intendere et excipere debet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE AGEMACHAE. *<A 294 D. XVIIII K. FEBR. CC. CONSS.>
3
Imperatores Honorius, Theodosius Momentariae possessionis actio exerceri potest per quamcumque personam. Sub colore autem adipiscendae possessionis obrepticia petitio alteri obesse non debet, maxime cum absque conventione personae legitimae initiatum iurgium videatur. Nihil autem opituletur conventio circa minorem habita, cum id rectius circa curatorem debuerit custodir * HONOR. ET THEODOS. AA. IULIANO PROCONS. AFRICAE. *<A 414 D. PRID. NON. MART. RAVENNAE CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS.>