Text List

Titulus 20

Titulus 20

Ubi de hereditate agatur et ubi scripti heredes in possessionem mitti postulare debent

1

Imperatores valer., gallien. Illic, ubi res hereditarias esse proponis, heredes in possessionem rerum hereditarium mitti postulandum est. Ubi autem domicilium habet qui convenitur, vel si ibi ubi res hereditariae sitae sunt degit, hereditatis erit controversia terminanda * VALER. ET GALLIEN. AA. MESSIAE. *<A 260 PP. VII K. MAI. SAECULARE ET DONATO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 20

1