Text List

Titulus 11

Titulus 11

De paganis sacrificiis et templis.

1

Imperator Constantius. Placuit omnibus locis atque urbibus universis claudi protinus templa et accessu vetito omnibus licentiam delinquendi perditis abnegari.

Volumus etiam cunctos sacrificiis abstinere.

Quod si quis aliquid forte huiusmodi perpetraverit, gladio ultore sternatur. Facultates etiam perempti fisco decernimus vindicari et similiter puniri rectores provinciarum, si facinora vindicare neglexerint. * CONSTANTIUS A. AD TAURUM PP. *<A 354 D.K.DEC.CONSTANTIO A.VII ET CONSTANTE III CONSS. >

2

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Ne quis mortalium ita faciendi sacrificii sumat audaciam, ut inspectione iecoris extorumque praesagio vanae spem promissionis accipiat vel, quod est deterius, futura sub exsecrabili consultatione cognoscat. Acerbioris etenim imminebit supplicii cruciatus eis, qui contra vetitum praesentium vel futurarum rerum explorare temptaverint veritatem. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. CYNEGIO PP. *<A 385 D. VIII K. IUN. CONSTANTINOPOLI ARCADIO A. ET BAUTONE CONSS.>

3

Imperatores Arcadius, Honorius. Sicut sacrificia prohibemus, ita volumus publicorum operum ornamenta servari. Ac ne sibi aliqua auctoritate blandiantur, qui ea conantur evertere, si quod rescriptum, si qua lex forte praetenditur: abreptae huiusmodi chartae ex eorum manibus ad nostram scientiam referantur. * ARCAD. ET HONOR. AA. MACROBIO ET PROCLIANO VIC. *<A 399 D. IIII K. FEBR. RAVENNAE THEODORO CONS.>

4

Imperatores Arcadius, Honorius. Ut profanos ritus iam salubri lege submovimus, ita festos conventus civium et communem omnium laetitiam non patimur submoveri. Unde absque ullo sacrificio atque ulla superstitione damnabili exhiberi populo voluptates secundum veterem consuetudinem, iniri etiam festa convivia, si quando exigunt publica vota, decernimus. * ARCAD. ET HONOR. AA.APOLLODORO PROCONS. AFRICAE. *<A 399 D. XIII K. SEPT. PATAVI THEODORO CONS.>

5

Imperatores Honorius, Theodosius. Omnia loca, quae sacris error veterum deputavit, nostrae rei iubemus sociari. Quod autem ex eo iure ubicumque ad singulas quasque personas vel praecedentium principum largitas vel nostra maiestas voluit pervenire, id in eorum patrimoniis aeterna firmitate perduret. Ea vero, quae multiplicibus constitutis ad venerabilem ecclesiam voluimus pertinere, christiana sibi merito religio vindicabit. * HONOR. ET THEODOS. AA. POPULO CARTHAGINIENSI. *<A 415 D. III K. SEPT.RAVENNAE HONORIO X ET THEODOSIO VI AA. CONSS.>

6

Imperatores Honorius, Theodosius. Christianis, qui vel vere sunt vel esse dicuntur, specialiter demandamus, ut iudaeis ac paganis in quiete degentibus nihilque temptantibus turbulentum legibusque contrarium non audeant manus inferre religionis auctoritate abusi. Nam si contra securos fuerint violenti vel eorum bona diripuerint, non ea sola quae abstulerint, sed convicti in duplum quae rapuerint restituere compellantur.

Rectores etiam provinciarum et officia et principales cognoscant se, si non ipsi talia vindicent, sed fieri a popularibus hoc permiserint, ut eos qui fecerint puniendos. * HONOR. ET THEODOS. AA. ASCLEPIODOTO PP. *<A 423 D. VI ID. IUN. CONSTANTINOPOLI ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS.>

7

Imperatores Valentinianus, Marcianus. Nemo venerantis adorantisque animo delubra, quae olim iam clausa sunt, reseret: absit a saeculo nostro infandis exsecrandisque simulacris honorem pristinum reddi, redimiri sertis templorum impios postes, profanis aris accendi ignes, adoleri in isdem thura, victimas caedi, pateris vina libari et religionis loco existimari sacrilegium.

Quisquis autem contra hanc serenitatis nostrae sanctionem et contra interdicta sacratissimarum veterum constitutionum sacrificia exercere temptaverit, apud publicum iudicem reus tanti facinoris legitime accusetur et convictus proscriptionem omnium bonorum suorum et ultimum supplicium subeat.

Conscii etiam ac ministri sacrificiorum eandem poenam, quae in illum fuerit inrogata, sustineant, ut hac legis nostrae severitate perterriti metu poenae desinant sacrificia interdicta celebrare.

Quod si vir clarissimus rector provinciae post accusationem legitimam et post crimen in cognitione convictum tantum scelus dissimulaverit vindicare, quinquaginta libras auri ipse iudex, quinquaginta etiam officium eius confestim fisco nostro inferre cogatur. * VALENTIN. ET MARCIAN. AA. PALLADIO PP. *<A 451 D. PRID. ID. NOV. MARCIANO A. CONS.>

8

Imperatores Leo, Anthemius. Nemo ea, quae saepius paganae superstitionis hominibus interdicta sunt, audeat pertemptare, sciens, quod crimen publicum committit qui haec ausus fuerit perpetrare.

In tantum autem huiusmodi facinora volumus esse resecanda, ut, etiamsi in alieno praedio vel domo aliquid tale perpetretur, scientibus videlicet dominis, praedium quidem vel domus sacratissimi viribus aerarii addicetur, domini vero pro hoc solo, quod scientes consenserint sua loca talibus contaminari sceleribus, si quidem dignitate vel militia quadam decorantur, amissione militiae vel dignitatis nec non rerum suarum proscriptione plectentur, privatae vero condicionis vel plebeii constituti post cruciatus corporis operibus metallorum perpetuo deputabuntur exilio. * LEO ET ANTHEM. AA. DIOSCORO PP. *<A 472? >

9

10

PrevBack to TopNext