Text List

Titulus 36

Titulus 36

Familiae erciscundae

1

Imperatores Severus, Antoninus Si non omnem paternam hereditatem ex consensu divisisti nec super ea re sententia dicta vel transactio subsecuta est, iudicio familiae erciscundae potes experiri. * SEV. ET ANT. AA. MARCIANO. *<A 197 PP. VIII K. OCT. LATERANO ET RUFINO CONSS.>

2

Imperator Antoninus Uxor tua si mortuo patre tuo, cui dotem numeraverat, cum heres ei extiteris, adhuc in matrimonio tuo fuit, familiae erciscundae actionem ad exsequendam dotem secundum iuris pridem placitum adversus coheredes tuos nactus es eamque retines, etiam si postea, dum tibi nupta est, decessit. * ANT. A. AVITIANO. *<PP II ID. FEBR.>

3

Imperator Antoninus Adversus coheredes dividendae hereditatis iudicio secundum iuris formam experire. Iudex datus, si quid a coherede etiam tuae portionis ex hereditate sublatum fuerit probatum, adiudicationibus factis secundum iuris formam eum tibi condemnabit. Expilatae enim hereditatis crimen frustra coheredi intenditur, cum iudicio familiae erciscundae indemnitati prospiciatu * ANT. A. RUFO. *<PP. VII... NOV.>

4

Imperator Alexander Severus Si filius familias fuisti et res mobiles vel se moventes, quae castrensis peculii esse possunt, donatae tibi a patre sunt, eas quoque in cetero peculio castrensi non communes cum fratribus tuis habes. Praedia autem, licet eunti tibi in castra filio pater donaverit, peculii castrensis non sunt. Diverso iure ea praedia habentur, quae ex occasione militiae filiis familias obveniunt: haec enim castrensi peculio cedun * ALEX. A. ANTONIO. *<>

5

Imperator Alexander Severus In ipsius mariti tui fuit potestate mutare, quod iratus in servos suos testamento caverat, ut unus quidem in perpetuis vinculis moraretur, alter vero exportandus venumdaretur. Proinde si offensam istam clementia flexit ( quod, licet scriptura non probetur, vel aliis tamen rationibus doceri nihil impedit, praesertim cum posteriora eorum talia merita deprehenduntur, ut ira domini potuerit mitigari), novissimam eius voluntatem arbiter familiae erciscundae sequetur * ALEX. A. STATILIAE. *<>

6

Imperator Gordianus Ea quae in nominibus sunt non recipiunt divisionem, cum ipso iure in portiones hereditarias ex lege duodecim tabularum divisa sunt. * GORD. A. POMPEIO MIL. *<PP.>

7

Imperator Gordianus Si qua fideicommissorum petitio inter coheredes consistat, praetor vel praeses provinciae eius rei disceptator constitutus vel iudex familiae erciscundae iudicio aditus, ut voluntas testatricis servetur, suas partes debet accommodare. * GORD. A.AELIANO. *<A 239 VEL 241 PP. K. SEPT. GORDIANO... CONSS.>

8

Imperator Gordianus Bona, quaecumque sunt tibi communia cum fratre tuo ex hereditaria successione patris vel matris, cum eodem familiae erciscundae iudicio experiens, ut dividantur, impetrabis. * GORD. A. TELESPHORO. *<A 243 PP. VI NON..... ARRIANO ET PAPO CONSS.>

9

Imperator Gordianus Non est ambiguum, cum familiae erciscundae titulus inter bonae fidei iudicia numeretur, portionem hereditatis, si qua ad te pertinet, incremento fructuum augeri. * GORD. A. NERVIAE. *<>

10

Imperator Gordianus Quotiens inter omnes heredes testator successionem dividit ac singulos certis possessionibus cum mancipiis, quae in isdem sunt constituta, iubet esse contentos , voluntati eius salva legis falcidiae auctoritate obtemperandum esse manifestum est: nec mutat, quod in sequentibus verbis mancipia sua universa nulla facta eorum discretione commendanda putavit heredibus, cum utique his ea videatur insinuasse, quibus etiam testamento relinquenda esse decrevit. * GORD. A. PHILOTERAE. *<>

11

Imperator Philippus Inter filios ac filias bona intestatorum parentium pro virilibus portionibus aequo iure dividi oportere explorati iuris est. * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ANTONIAE. *<PP. XVI K. MART.... CONSS.>

12

Imperatores Gallus, Volusianus Non ideo divisio inter te ac fratrem tuum, ut proponis, facta irrita habenda est , quod eam scriptura secuta non est, cum fides rei gestae ratam divisionem satis adfirmet. * GALLUS ET VOLUS. AA. RUFO. *<A 252 PP. PRID. ID. MART. GALLO A. II ET VOLUSIANO CONSS.>

13

Imperatores Diocletianus, Maximianus Certum est liberorum peculia post mortem patris in hereditate dividenda ad communionem esse revocanda. Frater autem et coheres tuus ob contractus, quibus vivente patre etiam ignorante ipso obligatus fuit, convenire te et alterum fratrem tuum coheredem vestrum ultra non potest, quam ut de peculio suo recipiat tantam quantitatem, in quantam condemnatus est his, cum quibus ipse contraxit * DIOCL. ET MAXIM. AA. SATURNINO. *<>

14

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si familiae erciscundae iudicio, quo bona paterna inter te ac fratrem tuum aequo iure divisa sunt, nihil super evictione rerum singulis adiudicatarum specialiter inter vos convenit, id est ut unusquisque eventum rei suscipiat, recte possessionis evictae detrimentum fratrem tuum et coheredem pro parte agnoscere praeses provinciae per actionem praescriptis verbis compellet. * DIOCL. ET MAXIM. AA. HERMIANO. *<>

15

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si divisionem conventione factam etiam possessio consensu secuta dominium pro solido rerum, quas pertinere ad patrem tuum placuit, ei firmavit, earum vindicationem habere potes, si patri tuo successisti. Si vero placitum divisionis usque ad pactum stetit, arbiter familiae erciscundae iudicio vobis datus communionem inter vos finiri providebit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. THEOPHILAE. *<A 293 >

16

Imperatores Diocletianus, Maximianus Filii patris testamentum rescindendi, si hoc inofficiosum probare non possunt, nullam habent facultatem. Sed si tam circa testamentum quam etiam codicillos iudicium eius deficiat, verum quibuscumque verbis voluntas eius declarata sit, licet intestato ei fuerit successum, ex senatus consulto retentionis modo servato familiae erciscundae iudicio aditum iudicem sequi voluntatem oportere iuris auctoritate significatur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERACLIANO. *<A 293 D. VIII K. SEPT. AA. CONSS.>

17

Imperatores Diocletianus, Maximianus Coheredibus divisionem inter se facientibus iuri absentis et ignorantis minime derogari ac pro indiviso portionem eum, quae initio ipsius fuit, in omnibus communibus rebus retinere certissimum est. Unde portionem tuam cum reditibus arbitrio familiae erciscundae percipere potes, ex facta inter coheredes divisione nullum praeiudicium timens * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. COMMODIANO. *<A 293 D. VII K. DEC. SIRMI AA. CONSS.>

18

Imperatores Diocletianus, Maximianus Filiae, cuius pater nomine res comparavit, si non post contrarium eius iudicium probetur, per arbitrium dividendae hereditatis praecipuas adiudicari saepe rescriptum est. His itaque, si patri successisti, quem nomine tuo quaedam comparasse dicis, adversus sororem tuam apud praesidem provinciae, si res integra est, uti potes

In communi autem hereditate quin sumptus ab uno facti bona fide familiae erciscundae iudicio vel negotiorum gestorum actione servari possint, non est ambiguum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DOMNAE. *<A 293 D. XVIII K. IAN. AA. CONSS.>

19

Imperatores Diocletianus, Maximianus Incerti iuris non est in familiae erciscundae iudicio earum etiam rerum, quas ex coheredibus quidam de communibus absumpserunt vel deteriores fecerunt, rationem habendam eiusque rei ceteris praestandam indemnitatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. LYSICRATIAE. *<A 293 PP. XVIII K. IAN. AA. CONSS.>

20

Imperatores Diocletianus, Maximianus In familiae erciscundae iudicio ab uno pro solido rei veluti communis venumdatae pretium non venit, sed mandati, si praecessit, coheres venditoris agere potest, vel negotiorum gestorum, si ratam fecerit venditionem. Nam si velut propriam unus distraxit ac pretium possideat, hereditas ab eo petenda est * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PACTUMEIAE. *<A 294 III... FEBR. CC. CONSS.>

21

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si cogitatione futurae successionis officium arbitri dividendae hereditatis praeveniendo pater communis iudicio suo qualicumque indicio suam declaravit voluntatem, inter eos qui successerunt, exemplo falcidiae retentionis habita ratione, familiae dividendae causa datus arbiter ( virili praeterea portione eorum, quae nulli specialiter vel generaliter adsignavit, facta divisione) in adiudicando patris sequetur voluntatem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FORTUNATO. *<A 294 VI K. DEC. CC. CONSS.>

22

Imperatores Diocletianus, Maximianus Servum communem non consentientibus coheredibus, sed per errorem ad eum qui possidet pertinere credentibus tenens, cum omnis verus titulus deficiat, suum non facit, sed in eo portiones hereditarias adsignatas penes singulos successores remanere manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSIO. *<A 294 >

23

Imperatores Diocletianus, Maximianus Licet pacto divisionis adversus singulos actio pro hereditariis portionibus creditori parata mutari non possit, tamen ad exhibendam fidem his quae convenerant, stipulationis et iuris adhibito remedio, qui placitum excedit, urgueri potest, cum et hoc omisso, si non contrarium convenisse probaretur, praescriptis verbis conveniri potuisset. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERMOGENI. *<A 294 S.>

24

Imperatores Diocletianus, Maximianus Filium, quam habentem fundum portionem hereditatis fratribus et quibusdam aliis sub condicione verbis precariis restituere sanxit testator, post eius eventum, hereditaria parte praedii in quartae ratione retenta, compensato praeterea quod a coheredibus vice mutua percepit et, si quid deest, in supplementum deducto, quod a ceteris in eo fundo solvitur supra quartam habens, reddere compelletur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SOCRATI. *<A 294 D. V K. IAN. CC. CONSS.>

25

Imperatores Diocletianus, Maximianus Ex causa donationis vel aliunde tibi quaesita, si avi successionem respueris, conferre fratribus compelli non potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIOCL. *<A 295 D. ID. APRIL. TUSCO ET ANULLINO CONSS.>

26

Imperator Constantinus Inter omnes dumtaxat heredes suos, qui ex quolibet venientes gradu tamen pares videantur esse, vel emancipatos, quos praetor ad successionem vocat, sive coeptum neque impletum testamentum vel codicillus seu epistula parentis esse memoratur sive quocumque alio modo scripturae quibuscumque verbis vel iudiciis inveniantur relictae, iudicio familiae erciscundae, licet intestato ad successionem liberi vocentur, servato senatus consulti auxilio defuncti dispositio custodiatur, etsi sollemnitate legum huiusmodi dispositio fuerit destituta.

Si vero in huiusmodi voluntate designatis liberis alia sit mixta persona, certum est eam voluntatem quantum ad illam dumtaxat permixtam personam pro nullo haberi. * CONST. A. AD BASSUM. *<A 321 D. ROMAE K.... CRISPO II ET CONSTANTINO II CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext