Titulus 44
Titulus 44
De religiosis et sumptibus funerum
2
Imperator Antoninus Invito vel ignorante te ab alio illatum corpus in puram possessionem tuam vel lapidem locum religiosum facere non potest. Si autem voluntate tua mortuum aliquis in locum tuum intulerit, religiosus iste efficitur: quo facto monumentum neque venire neque obligari a quoquam prohibente iuris religione posse in dubium non venit * ANT. A. HILARIANO. *<A 216 PP. K. MAI. SABINO II ET ANULLINO CONSS.>
4
5
Imperator Alexander Severus Militis voluntatem, quam circa monumentum sibi daciendum testamento expressit, et mater et pater heredes eius neglegere non debent. Nam etsi delatio hoc nomine praeteritis constitutionibus amota est, invidiam tamen et conscientiam circa omissum supremum huiusmodi officium et contemptum iudicium defuncti evitare non possunt * ALEX. A. CASSIO MIL. *<A 224 PP. VIII K. MAI. IULIANO ET CRISPINO CONSS.>
7
Imperator Gordianus Statuas sepulchro superimponere vel monumento, quod te extructurum profiteris, ornamenta quae putas superaddere non prohiberis, cum in iure suo eorum quae minus prohibita sunt unicuique facultas libera non denegetur. * GORD. A. CLAUDIO. *<A 241 PP. III K. AUG. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>
13
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ius sepulchri tam hereditarii quam familiaris ad extraneos etiam heredes, familiaris autem ad familiam, etiam si nullus ex ea heres sit, non etiam ad alium quemquam qui non heres est pertinere potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. DIONYSIO. *<A 294 S. III ID. NOV. SIRMI CC. CONSS.>