Titulus 5
Titulus 5
De condictione indebiti
1
3
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum et soluta indebita quantitas ab ignorante repeti possit, multo facilius quantitatis indebitae interpositae scripturae condictio competit vel doli exceptio agenti opponitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAMPHILO. *<A 293 S. III NON. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ea, quae per infitiationem in lite crescunt, ab ignorante etiam indebita soluta repeti non posse certissimi iuris est. Sed et si cautio indebitae pecuniae ex eadem causa interponatur, condictioni locum non esse constat * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. HERACLIO. *<A 293 S. V ID. APRIL. BYZANTII AA. CONSS.>
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si a patre emancipatus ei non intra tempora praestituta iure honorario successisti, quidquid indebitum postea per errorem utpote patris successor dedisti, eius condictionem tibi competere non est incerti iuris. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ATTALO. *<A 293 S. XIIII K. MAI. AA. CONSS.>
9
Citra mandatum autem ab alio re distracta dominus evicta re vel ob praecedens vitium satis emptori faciens non indebitum praetendere, sed per eiusmodi factum ratum contractum habuisse probans a se debitum ostendit solutum. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GRATIANAE. *<A 294 S. IIII NON. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
10
Imperator Justinianus Si quis servum certi nominis aut quandam solidorum quantitatem vel aliam rem promiserit et, cum licentia ei fuerat unum ex his solvendo liberari, utrumque per ignorantiam dependerit, dubitabatur, cuius rei datur a legibus ei repetitio, utrumne servi an pecuniae, et utrum stipulator an promissor habeat huius rei facultatem.
Et ulpianus quidem electionem ipsi praestat qui utrumque accepit, ut hoc reddat quod sibi placuerit, et tam marcellum quam celsum sibi consonantes refert. Papinianus autem ipsi qui utrumque persolvit electionem donat, qui et antequam dependat ipse habet electionem quod velit praestare, et huiusmodi sententiae sublimissimum testem adducit salvium iulianum summae auctoritatis hominem et praetorii edicti ordinatorem
11
Imperator Justinianus Pro dubietate eorum, qui mente titubante indebitam solverunt pecuniam, certamen legislatoribus incidit, utrumne id, quod ancipiti animo persolverunt, possint repetere an non.
Quod nos decidentes sancimus omnibus, qui incerto animo indebitam dederunt pecuniam vel aliam quandam speciem persolverunt, repetitionem non denegari et praesumptionem transactionis non contra eos induci, nisi hoc specialiter ab altera parte approbetur. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. K. OCT. CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTA VV. CC. CONSS.>