Titulus 19
Titulus 19
De probationibus
6
7
Imperator Gallienus Exemplo perniciosum est, ut ei scripturae credatur, qua unusquisque sibi adnotatione propria debitorem constituit. Unde neque fiscum neque alium quemlibet ex suis subnotationibus debiti probationem praebere posse oportet * GALLIEN. A. SABINO. *<A 262 PP. PRID. NON. SEPT. GALLIENO A. V ET FAUSTINO CONSS.>
10
Imperatores Diocletianus, Maximianus Neque natales tui, licet ingenuum te probare possis, neque honores, quibus te functum esse commemoras, idoneam probationem pro filiae tuae ingenuitate continent, cum nihil prohibeat et te ingenuum et eam ancillam esse. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ISIDORO. *<A 293 D. XVIII K. MAI. AA. CONSS.>
11
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si scriptum heredem ab amita tua vel testamenti vitio vel quacumque alia ratione non posse obtinere hereditatem probari a te posse confidis, de hac hereditate apud rectorem provinciae agere potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTONIAE. *<A 293 S. V K. AMI. HERACLIAE AA. CONSS.>
12
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum res non instrumentis gerantur, sed in haec gestae rei testimonium conferatur , factam emptionem et in vacuam possessionem inductum patrem tuum pretiumque numeratum quibus potes iure proditis probationibus docere debes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CHRONIAE. *<A 293 D. V NON. OCT. AA. CONSS.>
13
14
Imperatores Diocletianus, Maximianus Non nudis adseverationibus nec ementita professione, licet utrique consentiant, sed matrimonio legitimo concepti vel adoptione sollemni filii civili iure patri constituuntur. Si itaque hunc contra quem supplicas alienum esse confidis, per te vel per procuratorem adfirmationem eius falsam detege * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MUCIANO. *<A 293 D. K. DEC. AA. CONSS.>
15
Imperatores Diocletianus, Maximianus Vis eius, qui se dominum contendit, ad imponendum onus probationis servo minime prodest. Cum igitur aufugisse te de domo severi profitearis, verum nec ab illo iusto initio, sed per violentiam adseveres esse detentum, inquisito prius, an in possessionem libertatis sine dolo malo constitutus sis, tunc etiam, onus probationis qui debeat subire, per huiusmodi eventum declarabitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ANTONINO. *<A 293 D. VI K. IAN. AA. CONSS.>
16
Imperatores Diocletianus, Maximianus Sive possidetis praedia, quae a patre communi sibi fratres emancipati donata contendentes vindicant, ipsis incumbit facti probationis necessitas, sive ipsis ea praedia, quasi a patre vestro sibi donata, tenentibus vos heredes constituti patris petitis, ut intentionem vestram non constitisse detegant, unde domini facti sunt, emergente quaestione docere compelluntur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILIPPO ET SEBASTIANAE. *<A 294 D. X K. FEBR. CC. CONSS.>
17
Imperatores Diocletianus, Maximianus Matrem tuam consecutam libertatem ac te post editam, ut ingenua probari possis, ostendi convenit. Quod enim fratribus tuis nulla movetur quaestio, ad defensionem tuam nihil prodesse potest * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PAULINAE. *<A 294 D. V ID. FEBR. CC. CONSS.>
18
20
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si de possessione servitutis emptionis instrumentis subtractis in libertatem proclamat eutychia, cum petitori probationis onus incumbat, intentione sua defecta his iuvari minime potest. Nam si in servitutem petatur, ad emptionis probationem non est indiciis aliis opus, sed instrumentorum furtum monstrare sufficit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHRONIMAE. *<A 294 IIII NON. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>
21
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ad probationem uti dominii aliena subtrahentes instrumenta his minime possunt, quippe cum horum lectio non recitantem, sed quem tenor scripturae designat, adiuvat.
Cum itaque nec cetera probationum indicia reprobentur, iure competenti praediorum, quae in quaestionem veniunt, dominium ad te ostendae pertinere. Nam res vindicantem ab emptore suos numeratos nummos adseverantem erga probationem laborare non convenit, si quidem huiusmodi, licet probetur, factum intentioni nullum praestet adminiculum * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. CRISPO. *<A 294 S. VI ID. DEC. SINGIDUNI CC. CONSS.>
22
Imperatores Diocletianus, Maximianus Ad probationem servitutis glyconis matrem eius ac fratrem servilia fecisse ministeria non sufficit, cum neque ingenuorum coniventia coniunctis necessitudine praeiudicet neque de servis ex eadem matre natis unus libertatem adipisci prohibeatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AGATHOCLEAE. *<A 294 D. VIIII K. IAN. IPSIS CC. CONSS.>
24
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus Iubemus omnes deinceps, qui scripturas suspectas comminiscuntur, cum quid in iudicio prompserint, nisi ipsi adstruxerint veritatem, ut nefariae scripturae reos et quasi falsarios esse detinendos. * VALENS GRAT. ET VALENTIN. AAA. AD ANTONIUM PP. *<A 378 D. PRID. ID. IAN. TREVIRIS VALENTE VI ET VALENTINIANO II AA. CONSS.>
25
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Sciant cuncti accusatores eam se rem deferre debere in publicam notionem, quae munita sit testibus idoneis vel instructa apertissimis documentis vel indiciis ad probationem indubitatis et luce clarioribus expedita. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLORO PP. *<A 382 D. XV K. IUN. CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO CONSS.>