Text List

Titulus 23

Titulus 23

De commodato

1

Imperatores Diocletianus, Maximianus Ea quidem, quae vi maiore auferuntur, detrimento eorum quibus res commodantur imputari non solent. Sed cum is, qui a te commodari sibi bovem postulabat, hostilis incursionis contemplatione periculum amissionis ac fortunam futuri damni in se suscepisse proponatur, praeses provinciae, si probaveris eum indemnitatem tibi promisisse, placitum conventionis implere eum compellet * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SISOLAE. *<A 290 VEL 293 D. VI K. IUN. IPSIS AA. CONSS.>

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum eum, qui temporalis ministerii causa suscepit ancillam, ad restitutionem eius bona fides urgueat, consequens est socerum tuum huius rei causa tradidisse ancillam adito praeside provinciae probare, ut fidem susceptam is adversus quem supplicas compellatur agnoscere. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AULUZANO. *<A 293 S. PRID. NON. NOV. IPSIS AA. CONSS.>

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus De restituendis rebus, quas obligandas pro se dederas, postquam debitum fuerit extenuatum, commodati actionem etiam adversus heredes eius exercere potes. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SOTERAE. *<A 294 D. III ID. APRIL. SIRMI CC. CONSS.>

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Praetextu debiti restitutio commodati non probabiliter recusatur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FAUSTINAE. *<A 294 D. XII K. DEC. IPSIS CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 23

1

2

3

4