Titulus 28
Titulus 28
Ad senatus consultum Macedonianum
2
Imperatores Severus, Antoninus Zenodorus cum sui iuris esse publico videretur aut patris voluntate contraxit aut in eam rem pecuniam accepit, quae patris oneribus incumberet, vel suae potestatis constitutus novatione facta fidem suam obligavit vel alias agnovit debitum , non esse locum decreto amplissimi ordinis rationis est. * SEV. ET ANT. AA. SOPHIAE. *<A 198 PP. V K. MART. SATURNINO ET GALLO CONSS.>
3
Imperatores Severus, Antoninus Si filius familias aliquid mercatus pretium stipulanti venditori cum usurarum accessione spondeat, non esse locum senatus consulto, quo fenerare filiis familias prohibitum est, nemini dubium est: origo enim potius obligationis quam titulus actionis considerandus est. * SEV. ET ANT. AA. MACRINO. *<A 198 PP. ID. MART. SATURNINO ET GALLO CONSS.>
4
Imperatores Severus, Antoninus Si permittente patre filio familias pecuniam mutuam dedisti, senatus consulti potestas non intervenit, et ideo persecutio pignoris quod in bonis patris fuit non denegabitur, praesertim cum eidem filius heres extiterit, modo si nullus alius iure conventionis ratione temporis et ordinis potior apparuerit. * SEV. ET ANT. AA.CYRILLAE. *<A 201 PP. XII K. MAI. FABIANO ET MUCIANO CONSS.>
5
Imperator Alexander Severus Macedoniani senatus consulti auctoritas petitionem eius pecuniae non impedit, quae filio familias studiorum vel legationis causa alibi degenti ad necessarios sumptus, quos patris pietas non recusaret, credita est.
6
7
Imperator Justinianus Si filius familias citra patris iussionem vel mandatum vel voluntatem pecunias creditas acceperit, postea autem pater ratum habuerit contractum, veterum ambiguitatem decidentes sancimus, quemadmodum, si ab initio voluntate patris vel mandato filius familias pecuniam creditam accepisset, obnoxius firmiter constituebatur, ita et si postea ratum pater habuerit contractum, validum esse huiusmodi contractum, cum testimonium paternum respuere satis iniquum est. Necesse est enim patris ratihabitionem principali patris mandato vel consensui non esse absimilem, cum nostra novella lege et generaliter omnis ratihabitio prorsus trahitur et confirmat ea ab initio quae subsecuta sunt. Et haec quidem de privatis hominibus sancienda sun
Sin autem miles filius familias pecuniam creditam acceperit, sive sine mandato vel consensu vel voluntate vel ratihabitione patris, stare oportet contractum, nulla differentia introducenda, ob quam causam pecuniae creditae vel ubi consumptae sunt. In pluribus enim iuris articulis filii familias milites non absimiles videntur hominibus qui sui iuris sunt, et ex praesumptione omnis miles non credatur in aliud quicquam pecunias accipere et expendere nisi in causas castrenses * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D. XII K. AUG. LAMPADIO ET ORESTA VV. CC. CONSS.>