Titulus 36
Titulus 36
Si servus se emi mandaverit
1
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si extero servus se mandaverit emendum, quamvis nec ex persona servi ( quia hoc liber mandare non potest) nec ex domini ( quoniam qui mandat , ut a se res comparetur, inutiliter mandat) consistere credebatur actio, tamen optima ratione, quia non id agitur, ut ex ipso mandato, sed propter mandatum ex alio contractu nascatur actio, domino quaeri placuit obligationem.
Si itaque domino ignorante emi te mandasti ac te nummos subministrante peculiares soluti sunt, emptori minime liberatio per huiusmodi factum potuit pervenire. Nec tamen si tradita nec manumissa es, etiam mandati de ancilla et empti de pretio consequendo tam contrarias actiones ei exercere concedi placuit