Titulus 38
Titulus 38
De contrahenda emptione
2
Imperatores Diocletianus, Maximianus Emptionem et venditionem consensum desiderare nec furiosi ullum esse consensum manifestum est. Intermissionis autem tempore furiosos maiores viginti quinque annis venditiones et alios quoslibet contractus posse facere non ambigitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. AURELIO AVITO. *<A 286 D. VIII ID. MAI. MAXIMO II ET AQUILINO CONSS.>
3
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si donationis causa venditionis simulatus contractus est, emptio sui deficit substantia. Sane si in possessionem rei sub specie venditionis causa donationis, ut te aleret, induxisti, sicut donatio perfecta facile rescindi non potest, ita legi, quam tuis rebus donans dixisti, parere convenit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. VALERIAE VIACRAE. *<>
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum res tibi donatas ab herede donatricis distractas esse proponas, intellegere debueras duplicari tibi titulum possessionis non potuisse, sed ex donatione et traditione dominum factum frustra emisse, cum rei propriae emptio non possit consistere, ac tunc demum tibi profuit, si ex donatione te non fuisse dominum demonstretur. Sane quoniam omnia bona tibi ab ea donata et tradita dicis, ad hoc a filio facta venditio rerum maternarum adferre perfecta etiam donatione poterit defensionem, ne vel exemplo inofficiosi testamenti possit haec avocare * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO LUCIANO. *<A 293 PP. IIII K. IUN. AA. CONSS.>
6
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si gaudentius in matrem tuam titulo venditionis sine quadam fraude dominium mancipii transtulit, non idcirco, quod post inter eos matrimonium et divortium secutum dicitur, iuri eius quicquam derogatum est: quod vindicare, te matri tuae successisse probans, minime prohiberis. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO LUCRETIO. *<>
9
Imperatores Diocletianus, Maximianus Empti fides ac venditi sine quantitate nulla est. Placito autem pretio non numerato, sed solum tradita possessione istiusmodi contractus non habetur irritus, nec idcirco is qui comparavit minus recte possidet, quod soluta summa quam dari convenerat negatur. Sed et donationis gratia praedii facta venditione si traditio sequatur, actione pretii nulla competente perficitur donati * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. SEVERO MIL. *<A 294 D. VIII K. APRIL. SIRMI CC. CONSS.>
10
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si mater tua velut ex bonis patris praedium suum comparavit, cum rei propriae non consistat emptio et hanc simulatam proponas, huiusmodi placitum mutare substantiam veritatis et ei nocere non potuit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE GORDIANAE. *<A 294 D. VII ID. APRIL. CC. CONSS.>
12
13
Imperatores Diocletianus, Maximianus In vendentis vel ementis voluntatem collata condicione comparandi, quia non adstringit necessitate contrahentes, obligatio nulla est. Idcirco dominus invitus ex huiusmodi conventione rem propriam vel quilibet alius distrahere non compellitur * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO DECIO LOLLIANO. *<>
14
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Dudum proximis consortibusque concessum erat, ut extraneos ab emptione removerent neque homines suo arbitratu vendenda distraherent. Sed quia gravis haec videtur iniuria, quae inani honestatis colore velatur, ut homines de rebus suis facere aliquid cogantur inviti, superiore lege cassata unusquisque suo arbitratu quaerere vel probare possit emptorem, nisi lex specialiter quasdam personas hoc facere prohibuerit * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLAVIANO PP. ILLYRICI. *<A 391 D. VI K. IUN. VINCENTIAE TATIANO ET SYMMACHO CONSS.>
15
Imperator Justinianus Super rebus venumdandis, si quis ita rem comparavit, ut res vendita esset, quanti titius aestimaverit, magna dubitatio exorta est multis antiquae prudentiae cultoribus.
Quam decidentes censemus, cum huiusmodi conventio super venditione procedat " quanti ille aestimaverit", sub hac condicione stare venditionem, ut, si quidem ipse qui nominatus est pretium definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et pretia persolvi et venditionem ad effectum pervenire, sive in scriptis sive sine scriptis contractus celebretur, scilicet si huiusmodi pactum, cum in scriptis fuerit redactum, secundum nostrae legis definitionem per omnia completum et absolutum sit.
Sin autem ille vel noluerit vel non potuerit pretium definire, tunc pro nihilo esse venditionem quasi nullo pretio statuto: nulla coniectura, immo magis divinatione in posterum servanda, utrum in personam certam an in viri boni arbitrium respicientes contrahentes ad haec pacta venerunt, quia hoc penitus impossibile esse credentes per huiusmodi sanctionem expellimus.