Text List

Titulus 43

Titulus 43

De patribus qui filios distraxerunt

1

Imperatores Diocletianus, Maximianus Liberos a parentibus neque venditionis neque donationis titulo neque pignoris iure aut quolibet alio modo, nec sub praetextu ignorantiae accipientis in alium transferri posse manifesti iuris est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIAE PAPINIANAE. *<A 294 D. XVI K. DEC. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

2

Imperator Constantinus Si quis propter nimiam paupertatem egestatemque victus causa filium filiamve sanguinolentos vendiderit, venditione in hoc tantummodo casu valente emptor obtinendi eius servitii habeat facultatem.

Liceat autem ipsi qui vendidit vel qui alienatus est aut cuilibet alii ad ingenuitatem propriam eum repetere, modo si aut pretium offerat quod potest valere, aut mancipium pro huiusmodi praestet. * CONST. A. PROVINCIALIBUS SUIS. *<A 329 D. XV K. SEPT. SERDICAE CONSTANTINO A. VIII ET CONSTANTINO C. IIII CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 43

1

2