Text List

Titulus 52

Titulus 52

De communium rerum alienatione

1

Imperator Gordianus Si nulla usucapionis praerogativa vel diuturni silentii praescriptio emptorem possessionis, quam a coheredibus patrui tui distractam suggeris, pro portione tua munit, in rem actio incolumis perseverat: aut si receptum ius securitatem emptori praestitit, est arbitrium tibi liberum conveniendi eos, qui pro portione satis illicitam venditionem celebraverunt. * GORD. A. APOLLODORO EVOCATO. *<>

2

Imperator Gordianus Multum interest, utrum coheredes tui possessionem communem distraxerunt, an vero fiscus, cum partis dominus esset, soliditatem iuxta proprium privilegium vendidit. Etenim si a fisco facta est venditio, fidem eius infringi minime rationis est. Si vero coheredes soliditatem vendiderunt, licet emptor ab his delegatus partem pretii fisco solverit alteramque in cautionem deduxit, tamen portioni tuae ea venditio non potest obsister * GORD. A. HERENNIANO MIL. *<>

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus Falso tibi persuasum est communis praedii portionem pro indiviso, antequam communi dividundo iudicium dictetur, tantum socio, non etiam extraneo posse distrahi. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. AURELIO EUSEBIO. *<PP. ID. FEBR..... CONSS.>

4

Imperatores Diocletianus, Maximianus Portionem quidem tuam militantis alienare frater tuus non potuit. Eius autem partem pretio soluto tibi restitui postulare nec militari gravitati convenit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ULPIANO MIL. *<>

5

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si maior annis viginti quinque velut propria nesciens communia cum fratribus tuis praedia distraxisti, licet nullum instrumentum intercesserit nec quicquam specialiter convenit, alienae portionis evictione secuta quanti interest emptoris solves. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. OLYMPIANO. *<>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 52

1

2

3

4

5