Titulus 55
Titulus 55
Si servus exportandus veneat
1
Imperatores Severus, Antoninus Lege venditionis exportata mancipia sub denuntiatione manus iniciendae libertatem ab emptore, vel qui successit in locum eius, antequam fides rumpatur, accipere possunt.
2
Imperatores Severus, Antoninus Si, ut manus iniectionem haberes, cavisti tibi, iure tuo uti potes. Quod si hoc omisisti et poenam stipulatus es, homo quidem fisco commissus est, tu vero nactus ex stipulatu actionem. In omnibus tamen quaeritur, an domini voluntate in locum prohibitum veneri * SEV. ET ANT. AA. SEZO NEDYMO. *<A 200 PP. VII K. NOV. SEVERO A. II ET VICTORINO CONSS.>
3
Imperator Alexander Severus Ancilla, quae exportanda venit nec exportata est, sed ab emptore in eadem civitate morante empta et manumissa est, adversus legem venditionis libera fieri non potuit: et ideo aditus a te procurator meus partibus suis fungetur. * ALEX. A. NOVIO LIBERTO. *<A 223 PP. IIII ID. MART. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>
4
Imperator Alexander Severus Moveor, quod te a servis tuis dominum eorum venisse adfirmas sub ea lege, ne in patria moreris, et ab eo, cui te prior emptor vendiderat, manumissum esse dicis.
5
Imperator Alexander Severus Qui exportandus a domino de civitate sua venit, nec in urbe roma morari debet: qui autem de provincia certa, nec in italia. Si itaque contra legem constitutam factum probare potes, utere iure, quod propterea tibi competit * ALEX. A. SEXTIANO SERAPIONI. *<A 225 PP. VII K. FEBR. FUSCO II ET DEXTRO CONSS.>