Titulus 10
Titulus 10
Si secundo nupserit mulier, cui maritus usum fructum reliquerit.
1
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius Si usum fructum maritus rerum suarum decedens uxori reliquerit eaque in secundas nuptias consortiumque convenerit, usum fructum, quem ex priore marito consecuta fuerit, amittat atque eum filiis ex die quo nupserit mature restituat.
Quod si liberos ex priore matrimonio adhuc imbecillitas habebit infantiae nec muniet tutoris auxilium ac per huiusmodi occasionem mater quae relicta fuerant usurpaverit, omnia, cum legitime repetantur, cum competentibus fructibus ad liquidum deducta ratione restituet.
Haec de usu fructu, quem vir extremam constituentis voluntatem de rebus propriis uxori reliquerit. De usu fructu vero rerum ante nuptias donatarum ea servari quae anteriores constitutiones decreverunt sancimus * VALENTIN. THEODOS. ET ARCAD. AAA. TATIANO PP. *<A 392 D.ID.MART.ARCADIO A.II ET RUFINO CONSS.>