Text List

Titulus 36

Titulus 36

In quibus causis tutorem habenti tutor vel curator dari potest

1

Imperator Antoninus Si in locum eius tutoris ad tempus dati estis, qui rei publicae causa aberat, isque iam finito munere quod ei iniunctum est abesse desiit, quin ad eius officium curamque pertineant negotia pupillae, ambigere non debetis.

Sed consultius feceritis, si praesidem provinciae virum clarissimum adieritis, ut is ad administrationem tutelae compellatur. * ANT. A. TIBERIANO ET RUFO. *<A 213 PP. VIII K. AUG. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>

2

Imperator Alexander Severus Potuit quidem et debuit competens iudex in locum excusati curatoris, licet pupillus alios quoscumque haberet tutores, dare. Quamvis autem curator cum aliis in locum eius substitutus sis, tamen periculo administrationis ultra pubertatis tempora non adstringeris * ALEX. A. VALENTINO. *<A 228 PP. V ID. IUN. MODESTO ET PROBO CONSS.>

3

Imperator Alexander Severus Propter late diffusum ( id est in diversis locis constitutum) patrimonium, vel quod solus administrationi non sufficias, an tibi tutelam administranti adiungi aliquos curatores oporteat, praeses provinciae, si te non sufficientem deprehenderit, aestimabit. * ALEX. A. HYLAE. *<A 231 PP. VIII ID. DEC. POMPEIANO ET PELIGNO CONSS.>

4

Imperatores Valerianus, Gallienus. Licet tutorem habenti tutor dari non potest, tamen certis ex causis alius idoneus substitui sententia competentis iudicis solet, id est in locum suspecti, qui convictus ac remotus est, et in locum excusati vel defuncti vel relegati tutoris. * VALER. ET GALLIEN. AA. EUPLOIO. *<A 260 PP. ID. MART. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>

5

Imperatores Diocletianus, Maximianus Cum ob augmentum facultatum curatores adiungi solent, non prius tutores dati administratione eorum liberantur.

Sane si is qui administravit tempore finitae tutelae fuit solvendo, secuti temporis periculum ad te pertinere non potuisse manifestum est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ZENONI. *<A 294 D. III K. APRIL. CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 36

1

2

3

4

5