Titulus 39
Titulus 39
Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt
1
Imperator Antoninus Iuliana, cuius tibi curatores condemnati sunt, si vicesimum quintum annum aetatis egressa est, actio iudicati utilis adversus ipsam bonaque eius exercenda est. Nam tutores curatoresque finito officio non esse conveniendos ex administratione pupillorum adulescentiumque saepe decretum est * ANT. A. SEPTIMO. *<A 213 PP. VIII K. IUL. ROMAE ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
4
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si hi, qui te in pupillari aetate constituta fuerunt tutores, postea in administratione perseverantes vel curatores constituti tua praedia locaverunt, eos competenter conveni: sed ex eorum contractu utilis tibi quaeri potuit contra successores conductoris actio. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMIANAE. *<A 293 S. III NON. MART. AA. CONSS.>