Titulus 46
Titulus 46
Si mater indemnitatem promiserit
2
Imperator Philippus Quaedam pupillorum vestrorum a matre itemque avo paterno administrata eorumque nomine indemnitatem vobis promissam esse adseveratis. Quae si ita sunt et idem pupilli legitimae aetatis effecti non adversus matrem suam itemque avum, sed contra vos congredi malunt, non immerito indemnitatem ab his praestari desiderabitis, quos et administrationem suo periculo pridem suscepisse proponitis * PHILIPP. A. ET PHILIPP. C. ASCLEPIADI ET MENANDRO. *<A 246 PP. IIII ID. IUL. PRAESENTE ET ALBINO CONSS.>