Text List

Titulus 49

Titulus 49

Ubi pupilli educentur

1

Imperator Alexander Severus Educatio pupillorum tutorum nulli magis quam matri eorum, si non vitricum eis induxerit, committenda est.

Quando autem inter eam et cognatos et tutorem super hoc orta fuerit dubitatio, aditus praeses provinciae inspecta personarum et qualitate et coniunctione perpendet, ubi puer educari debeat.

Sin autem aestimaverit, apud quem educari debeat, is necessitatem habebit hoc facere, quod praeses iusserit. * ALEX. A. DIONYSODORO. *<A 223 PP. VII ID. FEBR. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Utrum nepos tuus ex filia apud te an patruum suum morari debeat, ex singulorum adfectione et qui magis ad suspicionem ex spe successionis propior sit, aestimabitur. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. GRATAE. *<A 294 S. XVIII K. NOV. NICOMEDIAE CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 49

1

2