Text List

Titulus 58

Titulus 58

De contrario iudicio

1

Imperatores Severus, Antoninus Si pro iudicato contutore pecuniam solvisti, nullum iudicium tibi contra pupillum competit, ut delegetur tibi adversus liberatum actio. Quod si nomen emisti, in rem suam procurator datus heredes eius iudicati poteris convenire * SEV. ET ANT. AA. STRATONI. *<A 201 PP. VII K. MART. FABIANO ET MUCIANO CONSS.>

2

Imperator Antoninus Si non ex propria culpa solus pupillae condemnatus es, sed absens et indefensus adquievisti, cum ex causa iudicati satisfacere coeperis, actionem adversus contutores tuos mandari tibi a pupilla desiderabis vel utili actione uteris. * ANT. A. PRIMITIVO. *<A 212 PP. PRID. ID. OCT. DUOBUS ASPRIS CONSS.>

3

Imperator Antoninus Si pater tuus, quem et privigni sui tutelam administrasse proponis, testamento recte facto, pupillo etiam quondam suo herede instituto decessit, quoniam non nisi pro portione hereditaria tutelae petitionem confusione constet extingui, pro residua parte succedentem patri tutelae te convenit apud competentem iudicem reddere rationes.

Qui secundum bonam fidem, eorum etiam, quae patrem tuum in re eius erogasse dicis, admissa compensatione, reliqui ( si quid amplius debetur) faciet condemnationem.

Quod si sciens amplius in rem suam erogatum agendum propterea tutelae non putaverit, eum contrario iudicio convenire potes. * ANT. AA. ET CC. THESIDI. *<A 294 S. XVIII K. IAN. CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 58

1

2

3