Text List

Titulus 61

Titulus 61

De actore a tutore seu curatore dando

1

Imperator Alexander Severus Neque tutores neque curatores ex sua persona in re pupilli vel adulescentis procuratorem facere possunt, sed actorem constituere debent.

Pupillus autem vel pupilla vel adultus vel adulta tam ad agendum quam ad defendendum, tutore seu curatore interveniente, procuratorem ordinare possunt.

Ipsi etiam tutores et curatores post litis contestationem a se factam ad exemplum procuratorum, qui litem contestati sunt, dare procuratores non prohibentur. * ALEX. A. SEBASTIANO. *<A 229 PP. PRID. ID. MAI. ALEXANDRO A. III ET DIONE CONSS.>

2

Imperatores Diocletianus, Maximianus Si sui iuris constituti filii tui matri successerunt, licet te tutorem eorum esse probetur, tamen non per procuratorem, sed actorem decreto constitutum a te res eorum te absente peti convenit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ALPHOCRATIONI. *<A 294 S. NON. IAN. SIRMI CC. CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 61

1

2