Text List

Titulus 64

Titulus 64

Si tutor rei publicae causa aberit

1

Imperator Gordianus Qui tutores vel curatores dati rei publicae causa afuturi sunt, ad tempus se excusare debent a tutela, ne etiam medii temporis periculo obstringantur.

Quod quidem et tu si fecisti, eius intervalli quo afuisti periculum non debes pertimescere. Quod si id praetermisisti, ut priore loco is conveniatur qui administravit, de iure postulabis* GORD. A. GUTTIO. *<A 239 PP. ID. MART. GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

2

Imperator Gordianus Certum est eos, qui rei publicae causa abesse desierunt, ab omni nova tutela anno vacare debere. * GORD. A. REGINIO. *<A 241 PP. V K. MART. GORDIANO A. II ET POMPEIANO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 64

1

2