Titulus 71
Titulus 71
De praediis vel aliis rebus minorum sine decreto non alienandis vel obligandis
1
2
3
Imperatores Valerianus, Gallienus Cum emancipatis vobis praedium adquisitum foret, alienari a patre eodemque curatore sine praesidis auctoritate non potuit, maxime si, tamquam suum esset, non tamquam pupillare vendiderit, illibataque vobis persecutio eius manet. * VALER. ET GALLIEN. AA. THEODOSIANO ET ALIIS. *<A 258 PP. III NON. IAN. TUSCO ET BASSO CONSS.>
4
5
Imperatores Valerianus, Gallienus Etsi praeses decreverit alienandum vel obligandum pupilli suburbanum vel rusticum praedium, tamen actionem pupillo, si falsis adlegationibus circumventam religionem eius probare possit, senatus reservavit: quam exercere tu quoque non vetaris. * VALER. ET GALLIEN. AA. SERENO. *<A 260 PP. III K. MAI. SAECULARE II ET DONATO CONSS.>
6
Imperatores Carus, Carinus, Numerianus Minorum possessionis venditio, per procuratorem delato ad praetorem vel praesidem provinciae libello, fieri non potuit, cum ea res confici recte aliter non potest, nisi apud acta causis probatis, quae venditioni necessitatem inferant, decretum sollemniter interponatur. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. VARO. *<A 283 PP. NON. MART. CARO ET CARINO AA.CONSS.>
7
Imperatores Carus, Carinus, Numerianus Si ad resolvendam donationem, quam in emancipatum te pater contulerit, minor annis cautionem emisisti, cum huiusmodi scriptura contra senatus consulti auctoritatem data sit, non oberit iuri tuo. * CARUS CARINUS ET NUMER. AAA. ISIDORO. *<A 283 PP. VI ID. SEPT. HEMESAE CARO ET CARINO AA. CONSS.>
8
Imperatores Diocletianus, Maximianus Praedia rustica, quae contra senatus consultum donata esse ante nuptias sponsaliorum nomine precum tuarum confessio ostendit, cum proprietas ad te propter iuris interdictum transire non potuerit, in dominio mariti permansisse palam est. * DIOCL. ET MAXIM. AA. THEODOTAE. *<A 285 PP. III NON. NOV. DIOCLETIANO A. II ET ARISTOBULO CONSS.>
9
10
Imperatores Diocletianus, Maximianus Praediorum, quae sine decreto alienata sunt, dominium tibi persequenti praeses opem feret. Apud quem si illuxerit non universa pretia, quae curatori tuo data sunt, in patrimonium tuum processisse, pro ea dumtaxat pecuniae parte conveniri te permittit, quam in facultates tuas erogatam esse constiterit * DIOCL. ET MAXIM. AA. GRATO. *<A 290 PP. V ID. AUG. IPSIS IIII ET III AA. CONSS.>
11
14
Imperatores Diocletianus, Maximianus Utere viri prudentissimi papiniani responso ceterorumque, quorum precibus fecisti mentionem, sententiis ac doli mali exceptionem oppone, pretium ob eorum debitum solutum probans, si sortem cum usuris, quae fisco deberentur, pupilli non offerentes fundos provinciales citra decretum praesidis venumdatos cum fructibus petant. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. FRONTONI. *<A 293 S. XVIII K. DEC. AA. CONSS.>
16
Imperatores Diocletianus, Maximianus Si praedium rusticum vel suburbanum, quod ab urbanis non loco, sed qualitate secernitur, in pupillari aetate constituta tutore auctore vel adulta sine decreto praesidis provinciae in qua situm est venumdedisti, secundum sententiam senatus consulti dominium eius sive ius a te discedere non potuit, sed vindicationem eius et fructuum, vel his non existentibus condictionem competere constitit.
Emptor autem si probare potuerit ex ceteris facultatibus oboedire te muneribus sive honoribus non potuisse, ad utilitates praeterea tuas cessisse pecuniam, quam pretii nomine sumpseras, doli exceptionis auxilio pretium cum usuris, quas praestatura esses, et sumptus meliorati praedii servare tantummodo potest. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. EUTYCHIAE. *<A 294 S. VI ID. APRIL. ANCHIALO CC. CONSS.>
17
Imperatores Diocletianus, Maximianus Inter omnes minores nec commune praedium sine decreto praesidis sententia senatus consulti distrahi patitur. Nam ad divisionis causam provocante tantum maiore socio eius alienationem et sine decreto fieri iam pridem obtinuit * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. PHILIPPO. *<A 294 S. VII ID. DEC. CC. CONSS.>
18
Imperator Constantinus Si minores vel ex patris nomine vel ex suo, debitis dumtaxat fiscalibus ingruentibus, vel ex privatis contractibus reperiantur obnoxii, decreti interpositio a constantiniano praetore celebranda est, probatis examussim causis, ut patefacta rerum fide firma venditio perseveret. * CONST. A. ET CONST. C. AD SEVERUM. *<A 322 D. XV K. IAN. SERDICAE PROBIANO ET IULIANO CONSS.>