Titulus 7
Titulus 7
De libertis et eorum liberis
1
Imperator Antoninus Non est ignotum, quod ea, quae ex causa fideicommissi manumisit, ut ingratum libertum accusare non potest, cum id iudicium extra ordinem praebeatur ei, qui voluntate servo suo libertatem gratuitam praestitit, non qui debitam restituit. * ANT. A. DAPHNO. *<A 214 PP. V K. MAI. MESSALA ET SABINO CONSS.>
2
Imperator Constantinus Si manumissus ingratus circa patronum suum extiterit et quadam iactantia vel contumacia cervices adversus eum erexerit aut levis offensae contraxerit culpam, a patronis rursus sub imperia dicionemque mittatur, si in iudicio vel apud pedaneos iudices patroni querella exserta ingratum eum ostendat: filiis etiam qui postea nati fuerint servituris, quoniam illis delicta parentium non nocent, quos tunc ortos esse constiterit, dum libertate illi potirentur.
Sane si is, qui in nostro consilio vindicta liberatus est, post coercitionem ex paenitentia dignum se praestiterit, ut ei civitas Romana reddatur, non prius fruetur beneficio libertatis, quam si hoc patronus eius oblatis precibus impetraverit. * CONST. A. AD MAXIMUM PU. *<A 326 PP. ID. APRIL. ROMAE CONSTANTINO A. VII ET CONSTANTIO C. CONSS.>
3
Imperatores Honorius, Theodosius Liberti non modo adversus patronos non audientur, verum etiam eandem quam patronis ipsis reverentiam praestent heredibus patronorum, quibus ingrati actio sicut ipsis manumissoribus deferetur, si illi datae sibi libertatis immemores nequitiam receperint servilis ingenii. * HONOR. ET THEODOS. AA. AD SENATUM. *<A 423 D. VIII ID. AUG. RAVENNAE MARINIANO ET ASCLEPIODOTO CONSS.>