Titulus 9
Titulus 9
Qui admitti ad bonorum possessionem possunt et intra quod tempus.
5
Imperatores Diocletianus, Maximianus Quamdiu per facti quaestionem incertum est, utrumne secundum tabulas an ab intestato, et ex quo capite possessio sit delata, ne tibi tempus agnoscendae bonorum possessionis praefinitum cedat, superstitiosam geris sollicitudinem. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. MAXIMO. *<A 294 >
7
Imperatores Constantius, Maximianus Bonorum quidem possessionem pupilli nomine agnoscere tutorem potuisse aperte declaratur.
Ipse autem pupillus bonorum possessionem sine tutoris auctoritate amplecti non potest, nisi etiam impuberi sine tutoris auctoritate hoc postulanti sciens hoc competens iudex dedit bonorum possessionem: tunc enim emolumentum successionis videtur praetorio iure quaesitum esse. * P. EPIST. CONSTANTII ET MAXIMIANI AA. ET SEVERI ET MAXIMINI NOBB. *<A 305 VI ID. SEPT. CONSTANTIO ET MAXIMIANO CONSS.>
8
Imperator Constantinus Quicumque res ex parentum vel proximorum successione iure sibi competere confidit, sciat sibi non obesse, si per rusticitatem vel ignorantiam facti vel absentiam vel quamcumque aliam rationem intra praefinitum tempus bonorum possessionem minime petisse noscatur, quoniam haec sanctio huiusmodi consuetudinis necessitatem mutavit. * CONST. A. AD DIONYSIUM. *<A 320 VEL 326 PP. PRID.ID.MART.HELIOPOLI CONSTANTINO A. ET CONST.C.CONSS.>
9
Imperator Constantinus Ut verborum inanium excludimus captiones, ita haec observari decernimus, ut apud quemlibet iudicem vel etiam apud duumviros qualiscumque testatio amplectendae hereditatis ostendatur, statutis prisco iure temporibus coartanda, eo addito, ut , etiamsi intra alienam vicem, id est prioris gradus, properantius exseratur, nihilo minus tamen efficaciam parem, quasi suis sita curriculis, consequatur. * CONST. A. AD POP. *<A 339 D.K.FEBR.LAODICEAE CONSTANTIO A. II ET CONSTANTE A. CONSS.>