Text List

Titulus 13

Titulus 13

De bonorum possessione contra tabulas liberti, quae patronis vel liberis eorum datur.

1

Imperator Gordianus Licet ex causa fideicommissi manumissus sit, quem ex voluntate patris cum sorore te manumisisse proponis, tamen, si extraneos scripsit heredes, partis legitimae contra tabulas eius bonorum possessionem petendo, vel contra nuncupationem, si testamentum sine scriptis conditum est, intra tempora edicto praestituta eam partem poteris obtinere. * GORD. A. HERCULIANO. *<A 239 PP.VI K.DEC.GORDIANO A. ET AVIOLA CONSS.>

2

Imperator Theodosius Patronus liberti muneribus electis et operis contra tabulas bonorum possessione repellitur. * THEODOS. A. ASCLEPIODOTO PP. *<A 424 D.XIII K.MART.CONSTANTINOPOLI VICTORE CONS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 13

1

2