Titulus 29
Titulus 29
De postumis heredibus instituendis vel exheredandis vel praeteritis.
1
Imperator Antoninus Si post testamentum factum, quo postumorum suorum nullam mentionem testator fecit, filiam suscepit, intestato vita functus est, cum agnatione postumae cuius non meminit testamentum ruptum sit: ex rupto autem testamento nihil deberi neque peti posse explorati iuris est. * ANT. A. BRITTIANO. *<A 213 D. ET PP. IIII K. IUL. ANTONINO A. IIII ET BALBINO CONSS.>
3
Imperator Justinianus Quod certatum est apud veteres, nos decidimus. Cum igitur is qui in ventre portabatur praeteritus fuerat, qui, si ad lucem fuisset redactus, suus heres patri existeret, si non alius eum antecederet et nascendo ruptum testamentum faciebat, si postumus in hunc quidem orbem devolutus est, voce autem non emissa ab hac luce subtractus est, dubitabatur, si is postumus ruptum facere testamentum potest
Veteres animi turbati sunt, quid de paterno elogio statuendum sit. Cumque sabiniani existimabant, si vivus natus est, etsi vocem non emisit, ruptum testamentum, apparet, quod, etsi mutus fuerat, hoc ipsum faciebat, eorum etiam nos laudamus sententiam et sancimus, si vivus perfecte natus est, licet ilico postquam in terram cecidit vel in manibus obstetricis decessit, nihilo minus testamentum corrumpi, hoc tantummodo requirendo, si vivus ad orbem totus processit ad nullum declinans monstrum vel prodigium * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D.XV K.DEC.CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV.CC.CONSS.>
4
Imperator Justinianus Quidam, cum testamentum faciebat, his verbis usus est: "si filius vel filia intra decem mensuum spatium post mortem meam fuerint editi, heredes sunto" vel ita dixit: " filius vel filia, qui intra decem menses proximos mortis meae nascentur, heredes sunto". Iurgium antiquis interpretatoribus legum exortum est, an videantur non contineri testamento et hoc ruptum facere
Nobis itaque eorum sententias decidentibus, cum frequentissimas leges posuimus testatorum voluntates adiuvantes, ex neutra huiusmodi verborum positione ruptum fieri testamentum videtur, sed sive vivo testatore sive post mortem eius intra decem menses a morte testatoris numerandos filius vel filia fuerint progeniti, maneat testatoris voluntas immutilata, ne poenam patiatur praeteritionis, qui suos filios non praeteriit. * IUST. A. IULIANO PP. *<A 530 D.XII K.DEC.CONSTANTINOPOLI LAMPADIO ET ORESTE VV.CC.CONSS. >