Text List

Titulus 32

Titulus 32

Quemadmodum aperiantur testamenta et inspiciantur et describantur.

1

Imperator Alexander Severus Ut testamentum, quod dicis factum, proferatur et publice recitetur, competens iudex iubebit. * ALEX. A. PROCULAE. *<A 223 PP. II K. APRIL. MAXIMO II ET AELIANO CONSS.>

2

Imperatores Valerianus, Gallienus. Testamenti tabulas ad hoc tibi a patre datas, ut in patria proferantur, adfirmans potes illic proferre, ut secundum leges moresque locorum insinuentur, ita scilicet, ut testibus non praesentibus adire prius vel pro tribunali vel per libellum rectorem provinciae procures ac permittente eo honestos viros adesse facias, quibus praesentibus aperiantur et ab his rursum obsignentur. * VALER. ET GALLIEN. AA. ALEXANDRO. *<A 256 PP. XII K. IAN. MAXIMO II ET GLABRIONE CONSS.>

3

Imperatores Diocletianus, Maximianus Eius, quod ad causam novissimi patris vestri iudicii pertinet, de calumnia tibi iuranti praeter partem, quam aperiri defunctus vetuit vel ad ignominiam alicuius pertinere dicitur, inspiciendi ac describendi praeter diem et consulem tibi rector provinciae facultatem fieri iubebit. * DIOCL. ET MAXIM. AA. ET CC. ARISTOTELI. *<A 294 D. VI K. MAI. CC. CONSS.>

4

Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius Codicillos seu scripturam quolibet tenore formatam ea oportebit observatione in publicum proferri, qua testamenta panduntur. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. AD HESPERIUM PP. *<A 379 D. III K. AUG. MEDIOLANO AUSONIO ET OLYBRIO CONSS.>

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 32

1

2

3

4